initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. *Epistola ad Hebreos*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Hbr. 5,1 
Omnis namque pontifex
interl.|  per eum possumus consequi gratiam et misericordiam
interl.|  secundum legem
marg.|  OMNIS  NAMQUE  PONTIFEX. Quia spiritalia non sic introducunt infirmos, ut corporalia de his incipit volens ostendere novum melius veteri Testamento.
marg.|  Quedam hic Christo communia cum sacerdotibus ponit. Quedam altiora pertinentia soli Christo. Quedam humiliora illis tantum sacerdotibus convenientia.
ex hominibus
interl.|  ex numero hominum
assumptus
interl.|  ad aliquid dignius per quod valet alios iuvare
pro hominibus constituitur
interl.|  ut per eum impetrent misericordiam a Deo
in his que sunt ad Deum,
interl.|  muneribus hostiis precibus qua ducunt ad Deum
ut offerat
interl.|  Deo
dona
interl.|  primitias et huiusmodi
et sacrificia
interl.|  de animalibus
pro peccatis,
interl.|  dimittendis
Numérotation du verset Hbr. 5,2 
qui condolere possit
interl.|  ex hominibus sumitur et talis qui ex consueta bonitate
his qui ignorant
interl.|  ex ignorantia peccant
et errant,
interl.|  scienter peccant
quoniam et ipse circumdatus est
interl.|  merito condolere quoniam et ipse ut illi non ita Christus et ideo plus potest iuvare
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1135vb ; facsim., p. 430b} [Rusch, f. 1135vb ] QUONIAM  ET  IPSE  CIRCUMDATUS. Aufert occasionem extollendi.
infirmitate,
interl.|  peccati
Numérotation du verset Hbr. 5,3 
et propterea
interl.|  quia infirmus ut alii

propterea] propter eam Weber
debet quemadmodum pro populo
interl.|  qua necessitate

quemadmodum] + Weber
ita etiam
interl.|  non ita Christus qui nisi pro suis
pro semetipso offerre
interl.|  simili aliis
pro peccatis.
interl.|  que sit necessitas illa aperit
interl.|  scilicet
interl.|  non solum ut iustus conservetur sed ut ipse et alii peccatores recipiantur
Numérotation du verset Hbr. 5,4 
Nec quisquam
interl.|  per hoc iterum potest ille pontifex prodesse sic Christus
marg.|  NEC  QUISQUAM. Percutit cupidos qui non vocantur sed ingerunt se.
sumit sibi honorem,
interl.|  ut sibi imputandum sit sed Deo qui vocat
sed qui vocatur a Deo
interl.|  qui recte eligitur a Deo vocatur
tamquam Aaron.
interl.|  indicio virge et incendio invidorum
Numérotation du verset Hbr. 5,5 
Sic et Christus non semetipsum
interl.|  ut sibi sumeret
clarificavit
interl.|  per suas virtutes
interl.|  ita
marg.|  NON  SEMETIPSUM  CLARIFICAVIT. Clarificatus est Filius a Patre, cum dixit : « Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ». Que clarificatio longe ante pre prophetam predicta est : « Filius meus es tu ego hodie genui te ».

Mt. 17, 5.
Ps. 2, 7.
{t. 4 : Erfurt, f. 1135vb ; facsim., p. 430b} [Rusch, f. 1135vb ] ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum :
interl.|  sed ille clarificavit eum in baptismo et transfiguratione et pontificem constituit qui alibi dicit Filius meus es tu per quod videtur dignus in quo psalmo ostenditur rex et sacerdos
Filius meus es tu,
interl.|  quod ei in baptismate dicturus erat
ego hodie genui te.
interl.|  consubstantialem quia idem cum Patre
Numérotation du verset Hbr. 5,6 
Quemadmodum et in alio loco
interl.|  sic illud locutus est Pater de generosa nativitate Filii sicut alibi de pontificatu eius

loco] om. Weber
dicit :
interl.|  Deus Pater
tu es sacerdos
interl.|  tam dignus
interl.|  docens et orans et offerens
marg.|  TU  ES  SACERDOS. Sacerdos autem Christus est non secundum id quod natus est de Patre Deus, apud Deum coeternus gigneti sed propter carnem assumptam, propter victimam quam obtulit pro nobis.
in eternum
interl.|  non ad tempus ut Aaron
secundum ordinem
interl.|  secundum dignitatem ordinis id est sacerdotii
Melchisedech.
interl.|  in pane et vino et semel
interl.|  qui non temporalis
marg.|  MELCHISEDECH. Qui non temporalis fuit Scriptura subticente initium et finem eius vite in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.
Numérotation du verset Hbr. 5,7 
Qui
interl.|  Christus
in diebus carnis sue
interl.|  quid egit pontifex
interl.|  quid ergo post
interl.|  mortalitatis
preces, supplicationesque
interl.|  non timore mortis sed causa nostre salutis
interl.|  ut iam imminente passione quando prolixius oravit totum pro nobis
marg.|  PRECES  ET  SUPPLICATIONES . Christi dicit actionem et vitam cuius omnis actio fidelium est institutio et ad Deum oratio. Quidquid egit Christus preces et supplicationes fuerunt pro omnibus. Sanguinis effusio fuit clamor validus in quo auditus pro reverentia eiusdem passionis. Reverentia est quod sine peccato passus pro sola caritate.
sic Rusch
ad Deum
interl.|  vel eum

Deum] eum Weber
qui posset
interl.|  vel <poss>it>

posset] possit Weber
salvum illum
interl.|  qui precabatur
facere a morte
interl.|  id est resuscitare

facere a morte] inv. Weber
cum clamore valido,
interl.|  cum intentione efficacissima ut quando prolixius orabat
et lacrimis offerens,
interl.|  hoc non in evangelio
et exauditus est
interl.|  quia quod quesivit accepit in resurrectione
marg.|  EXAUDITUS  EST. Per hoc patet quod per eum possumus consequi misericordiam cum iam ad dexteram Patris.

et] om. Weber est] om. Weber
pro sua reverentia.
interl.|  id est sicut sua religio meruit
marg.|  REVERENTIA. Quod amplius omnibus Deum reveritus est.
Numérotation du verset Hbr. 5,8 
Et quidem
interl.|  exauditus et quidem tempore mortalitatis
cum esset
interl.|  id est quamvis
Filius Dei10  , didicit
interl.|  secundum quod homo expertus
interl.|  obedire
marg.|  DIDICIT. Id est voluntarie suscepit obedientiam usque ad mortem.

10  Dei] om. Weber
ex his
interl.|  per ea
que passus est obedientiam,
interl.|  non solum preces et supplicationes obtulit
Numérotation du verset Hbr. 5,9 
et consummatus
interl.|  ad perfectionem ductus quando in dexteram collocatus est
factus est omnibus obtemperantibus sibi,
marg.|  OMNIBUS  OBTEMPERANTIBUS. Tantum valet passio quod omnibus sufficit ad salutem que salus bene, potest esse per eum quia ipse est appellatus etc.
causa
interl.|  sufficiens
salutis eterne,
interl.|  glorie eterne
Numérotation du verset Hbr. 5,10 
appellatus a Deo
interl.|  qui realiter hoc ostendit et non mentitur
pontifex iuxta ordinem Melchisedech.
Numérotation du verset Hbr. 5,11 
De quo
interl.|  de qua re quomodo secundum ordinem Melchisedech et non secundum ordinem Aaron
nobis grandis11  sermo
interl.|  profundus et subtilis est

11  nobis grandis] inv. Weber
et ininterpretabilis
interl.|  id est non habilis interpretatui
marg.|  ININTERPRETABILIS. Sermo de incarnato Filio difficilis est ad interpretandum, quia debiles sensu estis ad intelligendum profunda mysteria.
marg.|  Vel INTERPRETABILIS. Quia hec sunt multa sacramenta exponenda de persone, scilicet dignitate et eternitate et de ritus et tribus mutatione, et de sacrificii eius et testamenta excellentia et novitate, et de legis atque sacrificiorum illius temporis reprobatione, et de aliis multis.
ad dicendum :
interl.|  ad exponendum vobis
quoniam
interl.|  non ideo quin ego possem vel grandis quoniam imbecilles
imbecilles facti estis ad audiendum.
interl.|  ad intelligendum profunda mysteria
Numérotation du verset Hbr. 5,12 
Etenim
interl.|  imbecilles
cum deberetis
interl.|  quia prius annnciatum est vobis
marg.|  ET 12   CUM  DEBERETIS. Interserit increpationem de infirmitate ut alta {t. 4 : Erfurt, f. 1136ra ; facsim. Brepols t. 4, p. 431a} [Rusch, f. 1136ra ] de Christo laborent intelligere.
12  sic Rusch
magistri
interl.|  quia exercitati in lege et prophetis de Christo
interl.|  aliorum
esse propter tempus,
interl.|  quia prius annuntiatum est vobis de Christo
rursum indigetis
interl.|  ut a principio catechizationis vestre
ut vos doceamini
interl.|  sicut pueri quibus prima elementa litterarum dantur ad legendum
{t. 4 : Erfurt, f. 1136ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f. 1136ra ] que sunt13  elementa exordii sermonum Dei,
interl.|  exordium sermonum est symbolum fidei
marg.|  Que sunt elementa exordii. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa eius materia de qua agit ut nativitas passio.

13  sunt] sint Weber
et facti estis
interl.|  ad hoc redacti estis
quibus lacte opus sit
interl.|  ad similitudinem infantium
interl.|  humili sermone
interl.|  et
non solido cibo.
interl.|  arcanis Dei
interl.|  qui confirmet vos
Numérotation du verset Hbr. 5,13 
Omnis enim qui lactis
interl.|  non solido
interl.|  cuius pars est lac
interl.|  ut parvulus non discernit cibos et perit sumendo noxios sec indoctus
marg.|  OMNIS  ENIM  QUI  LACTIS etc. Qui non capit : « Verbum Caro factum est » quomodo capiet : «In principio erat Verbum » ? Omnis de hac re sermo quo agitur, ut non solum credatur verum etiam intelligatur, sciaturque quod dicitur onerosus est, facilius illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spiritales ista carnalibus non omnino taceant, propter catholicam fidem que omnibus predicanda est. Nec tamen sic deserat, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem quam in sermone percipi veritatem.

Io. 1, 14.
Io. 1, 1.
est particeps,
interl.|  quod vos estis
expers est sermonis iustitie
interl.|  qui iustis et perfectis convenit
interl.|  ideo quia
parvulus enim est.
interl.|  ut vos in fide tenelli
Numérotation du verset Hbr. 5,14 
Perfectorum autem
interl.|  sensu et opere
est solidus cibus,
interl.|  de quo alibi : « Sapientiam loquimur inter perfectos »
interl.|  scilicet

1 Cor 2, 6.
eorum qui
interl.|  qui consueti sunt studio et lectione Scripturarum
pro consuetudine exercitatos
interl.|  non modo naturaliter acutos
habent sensus
interl.|  intellectus
ad
interl.|  eundo
discretionem boni ac mali.
interl.|  hic est solidu cibus
interl.|  inter se vel boni a minus bono et mali a minus malo
marg.|  AD  DISCRETIONEM  BONI  ET  MALI etc. Ecce hic ostendit quid sit solidus cibus, scilicet separare bonum a malo quod perfectorum est qui habent sensus exercitatos. Qui autem invalida et inexercitata mente hoc non possunt profecto nisi quodam fidei lacte teneantur, ut invisibilia que non vident et intelligibilia que nondum intelligi, credant facile ad vanas et sacrilegas fabulas promissione scientie seducuntur, ut et bonum et malum non nisi corporalibus imaginibus cogitent, et ipsum Deum non nisi corpus aliquod esse existiment, et malum nisi substantiam putare non possunt, cum sit potius ab immutabili substantia mutabilium substantiarum quidam defectus, quas fecit ex nihilo ipsa immutabilis et summa substantia que est Deus. Quod profecto quiquis non solum credit, verum etiam exercitatus in exterioribus animi sensibus intelligit, percipit, novit, non est iam metuendum, ne seducatur ab eis qui malum putando esse substantiam quam non fecit Deus, mutabilem substantiam faciunt ipsum Deum, sicut manichei. Vel sique alie pestes ita desipiunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_5)