initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<73. *Epistola ad Hebreos*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Hbr. 6,1 
Quapropter
interl.|  quia perfectorum est solidus cibus
marg.|  QUAPROPTER. Duriter eis increpatis et culpatis eo quod velint semper eadem ipsa discere, iterum blanditur illis se eis connumerando, hortans eos ad perfectionem.
intermittentes
interl.|  vel interponentes
interl.|  nos a modo
inchoationis Christi sermonem,
interl.|  cum iam aliquid sumus etsi nondum sumus perfecti
interl.|  id est de initio fidei
interl.|  quo Christus inchoatur in nobis esse
marg.|  INCHOATIONIS  SERMONEM. Quo rudes sunt catechizandi ut est symbolum fidei et dominica oratio.
ad perfectiora
interl.|  secundum intelligentiam et operationem

perfectiora] perfectionem Weber
feramur,
interl.|  nos docendo vos audiendo
interl.|  quia vestrum portare meum reputo
interl.|  ita scilicet
non rursus iacientes
interl.|  non ita negligenter ut olim vel non amplius iacientes

rursus] rursum Weber
fundamentum
interl.|  hec sunt inchoatio
marg.|  FUNDAMENTUM. Quod prius dixit sermonem inchoationis, hic appellat 'fundamentum' eo quod ad christianam religionem venientibus prius proponitur, et super hoc quod perfectionis est edificatur. Hoc fundamentum dividit in sex que sunt inchoatio, scilicet penitentia, fides, baptismatum, doctrina, impositio manuum, resurrectio atque iudicium. Quicumque aliquos ad fidem convertit, prius facit penitere, in Deum credere, baptizari in remissionem, confirmari per impositionem, resurrectionem et diem iudicii prestolari.
penitentie
interl.|  id est penitentiam quasi lapidem in fundamento
interl.|  que est
interl.|  id est de
ab operibus
interl.|  quia ibi opera priora peccando fecerunt irrita
interl.|  id est peccatis
marg.|  AB  OPERIBUS  MORTUIS. Mortua opera dicit peccata que occidunt. Vel priora bona persequens malum mortua erant. Penitere ab his est fundamentum {t. 4 : Erfurt, f. 1136rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f. 1136rb ] iacere sine quo nihil edificabitur. Quid est autem a mortuis operibus penitere, nisi ab his que oportet mortificari ut vivamus. Feramur ad perfectionem iacientes fundamentum penitentie ab operibus mortuis et fundamentum fidei que sit ad Deum, ut omnes partes fidei habeat et non aliunde putet iustitiam esse. Fundamentum etiam doctrine baptismatum pluraliter, quia est baptismus in aqua in penitentia et in sanguine, quia sic mundatur homo a peccatis per penitentiam vel sanguinis effusionem, sicut per lavacrum baptismi. Unum tamen dicitur baptisma, quia una forma nec iterari potest. Una ibi est trium personarum operatio. Non ergo ideo dicitur baptismus fieri in penitentia et in sanguine, quod sacramentum baptismi celebretur ut in aqua accedente verbo, sed quia vicem baptismi supplet effusio sanguinis pro nomine Christi. Et etiam fides et penitentia, ibi dumtaxat ubi articulus necessitatis non contemptus religionis sacramentum baptismi excludit. Ideoque sic intelligendum est illud :"Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non intrabit in regnum celorum", id est qui non fuerit regeneratus ea regeneratione qua renascuntur illi qui renascuntur ex aqua et Spiritu sancto non salvabitur. Ea vero renascuntur homines diversis modis : alii per penitentiam, alii per effusionem sanguinis, alii per baptimum. Ideo pluraliter dixit baptismatum. Fundamentum etiam impositionis manuum, quia nisi quis credat quod per manus impositionem detur Spiritus ad remissionem et corroborationem non est fundatus. Fundamentum etiam resurrectionis mortuorum, quod nisi quis credat quia resurrectio Christi facit resurrectionem mortuorum non habet super quod edificet. Fundamentum etiam iudicii eterni, quia quidquid ibi statuetur in eternum durabit quod iudicium qui non credit non habet fundamentum. Hec omnia nisi in fundamento precesserint nemo potest bene operari. Et quia hec omnia illis necessaria sunt dicit iacientes hec omnia sicut lapis in fundamento iacitur. Non rursus, id est non ut olim ut sicut prius ceciderunt iterum credant. Vel non rursus iacientes, id est ita modo iaciamus ut amplius iacere non sit opus.

Cf. Io. 3, 5 : «Respondit Iesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ».
et fidei ad Deum,
interl.|  contra hanc fecerunt qui in lege querunt iustitiam
Numérotation du verset Hbr. 6,2 
baptismatum doctrine
interl.|  si scirent omnia in baptismo dimitti et per impositionem Spiritum dari lex superflueret nec preter Christum aliquid quererent si scirent per eum resurrecturos mortuos et iudicandos
impositionis
interl.|  in confirmatione
quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii eterni.
Numérotation du verset Hbr. 6,3 
Et hoc faciemus
interl.|  id est ad perfectionem feremur
interl.|  vel iaciemus
siquidem permiserit Deus.
interl.|  id est : si in hac vita spatium penitentie dederit, nam in alia impossibile est per penitentiam renovari.
interl.|  Hec fundamenta iaciemus ut non rursum oporteat iaci fundamentum.
Numérotation du verset Hbr. 6,4 
Impossibile est
marg.|  IMPOSSIBILE. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri subdit :   impossibile est . Non tantum difficile, ne quis in hoc confideret.
enim eos qui semel
marg.|  EOS  QUI  SEMEL. Id est etiam eos qui hec bona habuerunt. Necdum penitus malos.
sunt illuminati,
interl.|  per fidem baptismum et Spiritum sanctum
gustaverunt etiam
interl.|  per ipsam fidem quasi suavem et iocundum gustum
donum celeste
interl.|  remissionem peccatorum in baptismo
et participes facti sunt Spiritus sancti,
interl.|  et qui etiam participes
interl.|  habentes genera linguarum et alia dona

facti sunt] inv. Weber
Numérotation du verset Hbr. 6,5 
gustaverunt nihilominus
interl.|  quam nos vel nihilominus quam factis sunt participes Spiritus sancti
bonum
interl.|  iocundum
Dei verbum,
interl.|  divinitatem Christi vel angelicam doctrinam
virtutesque seculi venturi,
interl.|  impassibilitatem et immortalitatem quam non prelibaverunt
Numérotation du verset Hbr. 6,6 
et prolapsi sunt,
interl.|  post hec omnia graviter
renovari
interl.|  iustitia recuperata
marg.|  RENOVARI. Per baptimum cuius virtus in cruce Christi constat. Unde :
rursus
interl.|  quod hic licet non ibi
ad
interl.|  per
penitentiam,
interl.|  ad penitentiam ut rebaptizentur post penitentiam
rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei
interl.|  quia non possunt efficere ut iterum sibi valeat crucifixio Christi scilicet bi enim fieret crucifixio Christi si carnem sua crucifigerent cum vitiis et concupiscentiis quod hic licet
marg.|  RURSUM  CRUCIFIGENTES. Quia in baptismo sumus conformes morti eius et sepulture. Qui putat secundo baptizari secundo Christum quantum ad se crucifigit quod est eum habere ostentui et derisioni ut semel mortuus est ita nos in baptismo semel morimur peccatis non secundo vel tertio.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1136va ; facsim., p. 432a} [Rusch, f. 1136va ] RENOVARI  RURSUS  AD  PENITENTIAM. Negat hic Apostolus reiterationem baptismi, sed non excludit penitentiam. Renovari enim est novum fieri. Novum autem facere lavacri est. Unde : « Renovabitur sicut aquile iuventus tua ». Hoc fit in baptismo. Et est sensus : impossibile est eos qui hoc semel acceperunt rursus renovari, id est rebaptizari motos ad penitentiam illos dico si rebaptizantur rursus crucifigentes Filium Dei et habentes irrisioni quantum ad se. Non enim in re crucifigunt, sed similes sunt irrisoribus et crucifixoribus, quia una mors Christi unum baptima consecravit quod sufficit contra omnia peccata etiam sequentia. Si penitentia de eis agatur sicut illa una mors, sufficit ad omnia peccata tollenda. Qui vero iterat baptismum quasi illa una mors et unum ex ea baptismum non sufficiat, iterat et mortem ut ex ea iterata fiat iterata remissio. Vel in se crucifigunt Filium Dei et contumelie habent qui gratiam eius vilipendentes in peccatis iacent. Et est ratio cur non debeant relicta fide prima in peccata cadere. Non enim ultra possunt rebaptizari in remissionem peccatorum. Impossibile est enim rebaptizari, quia tantum bibere imbrem, id est Christi doctrinam, possunt qua per penitentiam fructificent et hoc est :   terra enim scilicet .

Ps. 102, 5.
et ostentui habentes.
interl.|  neque possunt habere Christum ostensioni ut eum imitentur in novitate vite
Numérotation du verset Hbr. 6,7 
interl.|  proficiens anima
interl.|  in alia vita impossibile est renovari quia hic tantum ubi bibit imbrem
interl.|  vel dixerat feramur ad perfectionem subdens et hoc faciemus nunc addit et iustum est quia terra id est mens auditorum
sepe venientem super se
interl.|  a Deo
marg.|  SEPE  VENIENTEM. Quia si rara non sufficit si assidua vilescit.
bibens
interl.|  ad similitudinem aride terre
imbrem,
interl.|  doctrinam
marg.|  IMBREM. Doctrinam sanctam rorem celorum quem sitienti terre pluunt celi, id est predicatores verbi veritatis.
et generans herbam opportunam
interl.|  fidem et bona opera
interl.|  congruam
marg.|  GENERANS  HERBAM. Significat illos sepe bibisse per legem et prophetas verbum celestis doctrine et nec sic prompti fuerunt germina fidei proferre.
illis a quibus colitur
interl.|  qui inde glorificabuntur vel secundum illud et fecerunt fructum nativitatis
interl.|  non solum facientibus sed predicatoribus illorum
marg.|  A QUIBUS  COLITUR. Cultores terre qui vomere spiritali arbusta conscindunt et falce verbi Dei noxia prescidunt. Vel illis a quibus colitur, id est ipsis eisdem qui se colunt in bonis operibus imitari, scilicet maiores secundum illud : « Et fecerunt fructum nativitatis », quia patres suos qui eos in fide genuerunt, imitantur.

Ps. 106, 37.
accipit
interl.|  aliter non generaret
benedictionem
interl.|  hic augmentum virtutum in futuro premium
a Deo :
interl.|  et terra
Numérotation du verset Hbr. 6,8 
proferens
interl.|  in apertum ut videantur
autem
interl.|  vel 'enim'
spinas
interl.|  peccata que pungunt
ac tribulos
interl.|  graviora que acutius
reproba est,
interl.|  a Deo
et maledicto
interl.|  damnationi
proxima
interl.|  nondum incidit in maledictionem sed proxima est et adhuc licet reverti
cuius consummatio
interl.|  finis si perseverat
in combustionem.
interl.|  erit
interl.|  eterni incendii
Numérotation du verset Hbr. 6,9 
Confidimus autem
interl.|  duriter increpavi sed cum
marg.|  CONFIDIMUS. Non dicimus putando vos tales sed timendo ne sitis tales. Terreo verbis ne ipsa doleatis re. Confidimus. Quia de presenti non habet, unde laudet de spe futurorum attollit, ad que per preterita allicit {t. 4 : Erfurt, f. 1136vb ; facsim., p. 432b} [Rusch, f. 1136vb ] et recreat animos eorum et confortat, antiqua eis in mentem revocans et facit eos existimare Deum non oblitum bonorum que fecerunt. Sicut enim priora bona per sequentia mala mortua fuerant et irrita facta ita ipsa eadem per pentientiam et alia bona sequentia reviviscent.
de vobis dilectissimi
interl.|  quia talis affectionis estis
meliora
interl.|  quam combustionem
et viciniora saluti,
interl.|  quam sint spine et tribuli
tametsi ita loquimur.
interl.|  dure terrendo, increpando
interl.|  ideo de vobis confidimus, quia olim multa operati estis pro quibus si penitetis de malis bene faciet vobis Deus
Numérotation du verset Hbr. 6,10 
Non enim iniustus Deus, qui obliviscatur operis vestri,
marg.|  OPERIS. Magna illis testificatus est. Tria autem bona commendat in eis, scilicet quod omnia sua fecerunt communia sanctis. Ecce opus et hoc ex dilectione que informat actiones ecce alacritas et hoc ad gloriam Dei. Ecce pura et recta intentio.

qui] ut Weber
et dilectionis quam ostendistis
interl.|  scilicet ex qua opera illa bona fecistis
in nomine ipsius,
interl.|  ad honorem Dei
qui ministrastis sanctis
interl.|  hoc est opus
et
interl.|  adhuc
ministratis.
Numérotation du verset Hbr. 6,11 
Cupimus autem
interl.|  quasi per preterita vos laudo de futuro autem bona vobis cupio
marg.|  CUPIMUS etc. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eandem circa singulos curam demonstrat et malorum enim et minorum similiter curam gerit et omnes diligit.
unumquemque vestrum
interl.|  ut nec unus desit
eandem
interl.|  quam quondam habuistis
ostentare
interl.|  frequenter ostendere
sollicitudinem
interl.|  ministrandi sanctis
ad expletionem spei
interl.|  ut infuturo compleatur in vobis quod modo speratis
usque ad finem,
interl.|  vite vestre

ad] in Weber
Numérotation du verset Hbr. 6,12 
ut segnes non
interl.|  ita ostentare

segnes non] inv. Weber
efficiamini
interl.|  in hac sollicitudine
verum imitatores eorum
interl.|  sanctorum
qui fide et patientia
interl.|  non per genus
hereditabunt promissiones.
interl.|  promissam sepe beatitudinem
marg.|  PROMISSIONES. Sciebat placere Iudeis promissiones patrum memorari, unde modo his laudibus extollit quos supra exemplo obduratorum terruit. In hoc autem Abraham maxime elegit cuius filii erunt si credunt.
Numérotation du verset Hbr. 6,13 
Abrahe namque
interl.|  an sunt facte promissiones utique
marg.|  ABRAE  NAMQUE. Tria dicit quod promissio facta et per iuramentum firmata et in Abraham iam impleta.
Abrae] sic Rusch
promittens Deus, quoniam
interl.|  ideo per se
neminem habuit, per quem iuraret maiorem
interl.|  se
Numérotation du verset Hbr. 6,14 
dicens :
interl.|  o Abraham
Nisi benedicens
interl.|  in his qui stelle
benedicam tibi,
interl.|  incremento virtutum
interl.|  assidue

tibi] te Weber
et multiplicans
interl.|  sine fide
multiplicabo
interl.|  in his qui arena
interl.|  in futura beatitudine magnitudine glorie
te.
interl.|  aposiopesis
marg.|  Nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo te. Aposiopesis est hic, id est defectio. Quasi : si hoc non fecero, non mihi credatur de aliquo.
Numérotation du verset Hbr. 6,15 
Et sic
interl.|  certus Abraham
longanimiter
interl.|  inter multa adversa
ferens,
interl.|  diu patienter expectans
adeptus est
interl.|  tandem
repromissionem.
interl.|  sepe promissam benedictionem, id est eternam beatitudinem
Numérotation du verset Hbr. 6,16 
Homines enim
interl.|  ideo iuravit Deus quia homines iurant, ideo per se cum maiorem non habuerit, quia homines per maiorem iurant
per maiorem sui iurant,
interl.|  quia per Deum qui solus verax ex se
et omnis controversie
interl.|  altercationis
eorum finis
interl.|  valens
ad confirmationem
interl.|  alterius partis
est iuramentum.
Numérotation du verset Hbr. 6,17 
In quo
interl.|  quia sicut inter homines
abundantius
marg.|  IN  QUO  ABUNDANTIUS etc. Quasi : Si autem homini qui mendax est per iuramentum creditur, quanto magis Deo credendum est qui mentiri non potest.

Cf. Ps. 115, 2 : « Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax ».
volens Deus ostendere pollicitationes
interl.|  abundanter per promissionem sed abundantius per iuramentum

pollicitationes] pollicitationis Weber
heredibus,
interl.|  id est his qui habituri erant quod promittebatur
immobilitatem sui consilii10  ,
interl.|  quia vix aliquis novit par fidem Christi salvari homines
interl.|  quod erat de salvandis per gratiam electis

10  sui consilii] inv. Weber
interposuit
interl.|  inter promissionem et impletionem
iusiurandum,
interl.|  condescendens hominum consuetudini ut certos faceret
Numérotation du verset Hbr. 6,18 
ut per duas res immobiles
interl.|  promissionem et iuramentum
quibus
interl.|  in quibus
impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium
interl.|  quod in omni adversitate fortes nos faciat volentes ad horam pati ut in eternum regnemus
habeamus,
interl.|  in procellis temptationum
qui confugimus
interl.|  in adversis
marg.|  FUGIMUS 11  . Fugit ad spem qui spe beatitudinis tribulationes spernit.
11  sic Rusch
ad tenendam
interl.|  non pro adversis deserendam
propositam spem,
interl.|  iam nobis in Abraham adimpletam
interl.|  id est in omnibus prolatam
Numérotation du verset Hbr. 6,19 
quam sicut ancoram habemus anime tutam ac firmam,
interl.|  que tribulationum impulsu non destruatur
marg.|  QUAM  SICUT  ANCORAM. Sicut ancora navim, sic spes animam tenet, ne mergatur in salo huius mundi consentiendo iniquitati. Et firmam ne saltem titubet.
et incedentem
interl.|  incedere facientem
interl.|  quia introducit in rem
usque in interiora velaminis,
interl.|  id est interiorem et velatam beatitudinem quam nemo vidit
Numérotation du verset Hbr. 6,20 
ubi precursor
interl.|  id est in qua interior et ita patet nos posse sequi
marg.|  PRECURSOR. Ad hoc enim precurrit ut non sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit secundum illud : « Exultavit ut gigas ad currendam viam ». Et alibi : « In via peccatorum non stetit ». Et precursor quia ante nos et pro nobis cucurrit.

Ps. 18, 6.
Ps. 1, 1.
pro nobis introivit
interl.|  introducendis
Iesus,
interl.|  pro nobis
secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in eternum.
marg.|  SECUNDUM  ORDINEM  MELCHISEDECH. Unde oportet Christianos quorum est pontifex superiores Iudeis esse quantum distat inter Christum et Aaron et melius sacrificium habere, scilicet rationabile obsequium quod ducit in celum non pecudes. Quid autem est rationabile obsequium nisi quod per animam {t. 4 : Erfurt, f. 1137ra ; facsim., p. 433a} et secundum Spiritum offertur ut sunt virtutes ? « Spiritus enim Deus est et eos qui adorant eum in Spiritu et veritate adorare oportet ». Ecce qualibus sacrificiis placatur Deus hec igitur offeramus. Illa quidem divitiarum sunt et divitum, hec autem virtutum. Illa extrinsecus, ista intrinsecus. Illa quilibet operari potest, hec autem pauci. Quanto enim melior est pecore homo, tanto hoc sacrificium illis. Hic enim animam tuam in sacrificium offers ibi pecora offerebantur.

Io. 4, 24.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hbr. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber73.xml&chapitre=73_6)