initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

<74.1 Prologus>

Numérotation du verset Act. ,1 
prol.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1146ra ; facsim., p. 451a} [Rusch, f. 1146ra ] Lucas, medicus Antiochensis, greci sermonis non ignarus, scripsit evangelium, sectator Pauli, comes peregrinationis eius. Hic etiam aliud volumen edidit quod titulo Actuum Apostolorum prenotatur, cuius historia usque ad biennium Rome commorantis Pauli pervenit, id est ad quartum Neronis annum ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum.

a Repertorium biblicum, n° 11831(1).
Numérotation du verset Act. ,2 
prol.|  De loco quidem in quo Actus Apostolorum scripti sunt Hieronymi tenenda est sententia qui dicitur greci sermonis non fuisse ignarus qua lingua Novum Testamentum excepto Matthei evangelio et epistola Pauli ad Hebreos tantum scriptum est. Oportebat enim ut indicia sermonis divini ea lingua scriberentur ad quam omnes velut ad sapientie et omnium disciplinarum fontem concurrunt, quando in fine seculi in omnibus gentibus Deus esse notus voluit.

Repertorium biblicum, n° 11831(2) *> Repertorium biblicum, n° 635 ; Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°11, lin. 1-5.

Codd. : Rusch Bruyne |loco] lingua Bruyne Stegmüller
lingua] ligua cacogr. Rusch | Testamentum] + totum Bruyne | Epistola] + sancti Bruyne | indicia] meliora Bruyne |
Numérotation du verset Act. ,3 
prol.|  Suspicantur quidam quotienscumque Paulus in epistolis suis dicit iuxta evangelium meum, Luce volumen significari, et Lucam non solum a Paulo didicisse evangelium qui cum Christo in carne non fuerat sed etiam a ceteris apostolis quod ipse in principio sui voluminis declarat dicens : « Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis ». Igitur evangelium sicut audierat scripsit Actus Apostolorum sicut viderat composuit.

Lc. 1, 2.
Cf. Repertorium biblicum, n° 11831(3).
Numérotation du verset Act. ,4 
prol.|  Item de causis scribendorum Actuum Apostolorum quedam quidem Luce argumento patefacta sunt. Prima hec est, ut quia apostolici imminutio numeri sancte Scripture sermone narrata est ipsius etiam impletio canonico libro enarretur. Et, ut Pauli extra duodecim apostolorum numerum assumpti auctoritas teneatur, ut eius epistole inter canonicas Scripturas habeantur precipue canonice Scripture testimonium habentes que conversionem et conversionem eius plenissime profert. Tertia causa est ut perfectus perfecti spiritus adventus perfecto apostolorum numero completus sancti canonis enuntiaretur historia. Ob hoc igitur et horum similia que post ascensum10  salvatoris contigerunt, satis utile, immo et necessarium erat conscribi Actus Apostolorum.

Repertorium biblicum, n° 11831(4) *> Repertorium biblicum, n° 635. Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°11, lin. 5-11.
hec est ut quia] utique Bruyne | ipsius etiam] prius et Bruyne | libro enarretur] hoc libro enarratur Bruyne | testimonium] om. Bruyne | 10  ascensum] ascensionem Bruyne |
Numérotation du verset Act. ,5 
prol.|  Lucas natione Syrus cuius laus in evangelio canitur, apud Antiochiam medicine artis egregius et apostolorum Christi discipulus, postea usque ad confessionem Paulum secutus11  sine crimine in virginitate permanens, Deo12  maluit servire13  qui octoginta et quattuor annos etatis agens in Bithynia obiit plenus Spiritu sancto14  . Hic Spiritu sancto instigante in Achaie partibus evangelium scribens, grecis fidelibus incarnationem Domini fideli narratione ostendit, eundemque ex stirpe David descendisse monstravit. Cui non immerito potestas scribendi Actus Apostolorum15  in ministerio datur, ut Deo in Deum pleno et filio perditionis extincto, oratione ab apostolis facta dominice16  electionis numerus compleretur, sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret quem diu contra stimulum calcitrantem Dominus elegisset, quod legentibus et requirentibus brevi volui potius17  ostendere sermone quam prolixius aliquid fastidientibus prodidisse18  , quem ita divina subsecuta est gratia ut non solum corporibus sed etiam animabus19  eius proficeret medicina.

Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°1.

11  Codd. : ΩM, f. 298ra ( non contuli ) ; Rusch Bruyne | secutus] + Apostolus Bruyne
12  Deo] Domino Bruyne | 13  servire] inservire Bruyne | 14  obiit... sancto] de saeculo noscitur emigrasse Bruyne | 15  potestas scribendi Actus Apostolorum] scribendorum apostolorum actuum potestas Bruyne | 16  dominice] Domini Bruyne | 17  potius] Bruyne | 18  prodisse] + sciens quod operantem agricolam oportet et de su1is fructibus edere | 19  animabus] animarum Bruyne |
Numérotation du verset Act. ,6 
prol.|  “Actus Apostolorum nudam videtur habere vel sonare20  historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere. Sed si noverimus scriptorem eorum Lucam medicum esse, advertimus21  omnia verba illius anime languentis esse medicamina22  ”.

Hieronymus, Epistolae, Ep. 53 § 9, CCSL 54, p. 463.2. Praefatio in bibliis ex recensione Theodulphi (Θ). Repertorium biblicum, n° 631. Ed. Wordsworth t. 2, p. 2-3.
20  videtur... sonare] quidem sonare videntur CSEL54 Wordsworth | 21  advertimus] cuius laus est in Evangelio animadvertimus pariter CSEL54 Wordsworth | 22  medicamina Rusch CSEL54 ] medicinam Wordsworth |
Numérotation du verset Act. ,7 
prol.|  Canit Psalmista : “Ambulabunt a virtutibus in virtutibus in virtutes23  ”. Apostoli Pauli epistolas dudum uno vobis volumine translatas24  , Domnion25  et Rogatiane carisssimi, Actus Apostolorum compellitis ut transferam in latinum. Quem librum nulli dubium est a Luca Antiocheno arte medico qui postea inserviens Paulo Apostolo Christi26  factus est discipulus, fuisse editum Cervices premit imposita sepius oneris magnitudo, quia studia invidorum reprehensione digna putant ea que scribimus. Illorum numquam odio et detractione iuvante Christo meum silebit eloquium.27 

Ed. De Bruyne, Préfaces (Act.), n°3.

27  Codd. : ΩM Bruyne, om. Rusch
23  virtutes] virtutem ΩM | 24  epistolas... translatas ΩM Bruyne ( M etc.)] epistolis... translatis Bruyne | 25  Domnion] Dñon ΩM | 26  Christi ΩM] om. Bruyne (cum apparatibus) |
Numérotation du verset Act. ,8 
prol.| » Actus Apostolorum nudam quidem sonare videtur historiam et nascentis Ecclesie infantiam texere. Sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum cuius laus est in evangelio, animadvertimus pariter omnia verba illius anime languentis esse medicinam ».28 

Hieronymus, Epistolae, Ep. 53 (Frater Ambrosius) § 9, CSEL 54, p. 463.1-6.

28  Codd. : ΩM, om. Rusch Bruyne




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_)