initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 10

Numérotation du verset Act. 10,1 
Vir autem quidam erat in Cesarea
interl.| interl.| a Cesare sic vocata in honorem cuius edificata est||
marg.| marg.| VIR  AUTEM etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Merito perfectionis et opere virili secundum illud : « Vir erat in terra Hus nomine Iob ».||

a Iob. 1, 1.
nomine Cornelius
marg.| marg.| CORNELIUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Non virtutibus ad fidem sed fide pertingebat ad virtutes. Gregorius ait : Cornelius cuius eleemosyne ante baptismum angelo testante laudantur, non operibus ad fidem sed fide venit ad opera. Si enim ante baptismum Deo non credebat quomodo orabat aut quomodo hunc Deus exaudiret ? Si profectum boni ab ipso non peteret. Sciebat igitur Deum creatorem omnium sed ignorabat Filium incarnatum fidem habuit cuius eleemosyne et orationes Deo placuerunt bono opere promeruit ut Deum cognosceret, et mysterium incarnationis credens ad baptismum veniret per fidem ergo venit ad opera in fide vero solidatur per opera.||
centurio
interl.| interl.| princeps perfecti numeri centum habens sub se||
cohortis
interl.| interl.| militum romanorum||
que dicitur Italica.
interl.| interl.| missa a Roma que est in Italia||
Numérotation du verset Act. 10,2 
Religiosus
interl.| interl.| supra gradum timoris||
et timens Deum
interl.| interl.| infra gradum religionis||
cum omni familia sua
interl.| interl.| domus sue||
interl.| interl.| hic apparet gratia, quia religiosa et timorata erat omnis familia||
marg.| marg.| RELILGIOSUS AC  TIMENS  DEO  CUM  OMNI  FAMILIA etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Et hec omnia bono nature et Iudeorum familiaritate, ac spiritali inspiratione collata creduntur, quia Iudei quamvis dispersi in Synagoga per omne sabbatum legis mandata legebant, tamen hoc plus deputatur divine inspirationi quam bono naturali ut Ecclesia gentium primitiva in similitudinem Marie virginis de Spiritu sine virili semine, id est doctrina magistri concepisse credatur.||

familia] domo Weber
faciens eleemosynas multas plebi
interl.| interl.| sine discretione personarum||
et deprecans Dominum semper.
interl.| interl.| iuxta apostolum dicentem : « Sine intermissione orate » ||

1Th. 5, 17.

Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Act. 10,3 
Vidit
marg.| marg.| VIDIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Non in nocte non in somnis, quia gentiles grosso sensu spiritales et mysticas visiones videre non consueverant. In hoc etiam declaratur mysterium divinum gentibus sine figura et enigmate manifestandum esse.||
in visu manifeste quasi nona hora
marg.| marg.| IN NONA  HORA. Beda VenerabilisB<EDA>. Bene oraculum baptismi petendi nona hora accepit, quia in morte illius baptizandus erat qui spiritum tradidit nona hora.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. Mystice gentiles in fine seculi credentes none hore operarii sunt, hec etiam hora dedicatur orationi, sicut prius in Petri et Iohannis exemplo ostensum fuit.||

nona hora] inv. Weber
diei angelum Dei
marg.| marg.| ANGELUM  DEI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non Satane. In hoc excusantur apostoli gentibus predicantes et eas baptizantes, quomodo enim celaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo.||
marg.| marg.| INTROEUNTEM AD SE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ad se forsitan vocantem eum, et datur excusandi {t. 4 : Erfurt, f. 1159rb ; facsim., p. 477b} [Rusch, f. 1159rb ] occasio Petro Iudeis contra eum disceptantibus et dicentibus : « Cur introistis ad viros preputium habentes ? » etc.||

Act. 11, 2.
et dicentem sibi : Corneli.
marg.| marg.| CORNELI. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitie angelorum est insertum. ||
Numérotation du verset Act. 10,4 
At ille intuens eum
marg.| marg.| INTUENS  EUM. Bona opera et eleemosyne angelicum temperaverunt fulgorem ut posset sustinere. ||
timore correptus
interl.| interl.| quia homo inferior angelo||
interl.| interl.| non tamen in faciem cecidit||
dixit : Quis es, Domine ?
interl.| interl.| ad quid venisti ?||

Quis es] Quid est Weber
Dixit autem illi : Orationes tue et eleemosyne tue
marg.| marg.| ORATIONES ET  ELEEMOSYNE. Beda VenerabilisB<EDA>. Cum eleemosynis precibusque susceptis mox doctor salutis accersiri iubetur, manifeste innuitur, quod eleemosynis et precibus plenam notitiam sue salutis querebat a Deo.||
ascenderunt
interl.| interl.| de valle gentilitatis cuius obliviscitur Deus||
in memoriam in conspectu Domini.
interl.| interl.| ut retribuat in celo tibi||
interl.| interl.| quia omnibus beneficia prebueris||

Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 10,5 
Et nunc
interl.| interl.| ne differas iussa implere||
mitte viros
interl.| interl.| sexum principalem||
marg.| marg.| ET NUNC  MITTE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic incipit retributio ut qui misericors es misereatur tui Deus quia : « Beati misericordes quoniam misericordiam » etc.||

Mt. 5, 7.
in Ioppen
marg.| marg.| IN IOPPEN. Beda VenerabilisB<EDA>. Non ipse Cornelius ad Petrum mittitur, quia baptizanda erat tota familia eius.||
marg.| marg.| IOPPE. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Civitas est terre promissionis mari Tyrrheno proxima et in ipsius orientali litore sita, in quam Ionas descendens intravit navim ut fugeret.||

Cfr. Ion. 1, 3 : « Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum eius, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini ».
et accersi Simonem quemdam
interl.| interl.| hactenus ignotum tibi||
qui cognominatur Petrus.
interl.| interl.| ad distinctionem coriarii in cuius domo hospitabatur||
Numérotation du verset Act. 10,6 
Hic hospitatur apud Simonem quemdam
interl.| interl.| ad cuius differentiam Petri cognomen positum est||
marg.| marg.| HIC  HOSPITATUR  APUD  SIMONEM etc.Beda VenerabilisB<EDA>. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est obedientis qui est coriarius, quia doctor Ecclesie ibi libenter habitat ubi sunt obedientes qui castigant corpus et servituti subiiciunt, transgressi fluctus seculi libertate mentis, constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.||
coriarium cuius est domus iuxta mare.
interl.| interl.| Tyrrhenum||
Numérotation du verset Act. 10,7 
Et cum discessisset
marg.| marg.| CUM  DISCESSISSET. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ait cum evigilasset Cornelius cui nec per somnium nec in extasi, sed manifeste angelus visus est.||
angelus qui loquebatur illi vocavit
interl.| interl.| non distulit obedire||
duos domesticos suos
interl.| interl.| ampliorem numerum mittit testium et testes idoneos||
marg.| marg.| DUOS  DOMESTICOS  SUOS ET  MILITEM. Beda VenerabilisB<EDA>.Tres misit Cornelius ad Petrum, quia credens gentilitas apostolice fidei Europam Asiam Africamque subegit partim studiis militaribus, hoc est instantia predicandi partim domesticis negotiis occupando. Notandum autem quod unus miles et duo domestici mittuntur, quanto enim fortiores tanto pauciores in Ecclesie membris. Invenies plures qui audire quam qui sciant verbum dicere. ||
et militem metuentem Dominum,
marg.| marg.| MILITEM  METUENTEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non dicit domesticos metuentes Dominum, quia dixerat eum religiosum fuisse et timentem Dominum cum omni domo sua.||
ex his qui illi parebant.
interl.| interl.| ex centum militibus subditis sibi||
Numérotation du verset Act. 10,8 
Quibus cum narrasset omnia
interl.| interl.| que sibi angelus dixerat||
misit illos in Ioppen.
Numérotation du verset Act. 10,9 
Postera autem die
interl.| interl.| post visionem Cornelii||
iter illis facientibus et appropinquantibus civitati
interl.| interl.| Ioppe||
marg.| marg.| APPROPINQUANTIBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Alia littera apparentibus illis, scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est tantum propinquantibus ut videri possent a domo Simonis coriarii.||
ascendit Petrus in superiora
interl.| interl.| superiora mysteria visurus quasi obviam ascendit visioni||
marg.| marg.| IN SUPERIORA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Alia littera : In cenaculum etiam videtur, quia gentilis populus est quasi superior domus. Synagoga vero est infra quia mundo immersa.||
marg.| marg.| IN SUPERIORA. Beda VenerabilisB<EDA>. Significans Ecclesiam relicta cupiditate terrenorum {t. 4 : Erfurt, f. 1159va ; facsim., p. 478a} [Rusch, f. 1159va ] conversationem in celis habituram, sexta hora Petrus inter preces esurit salutem itaque mundi quem Iesus sexta etate seculi querere et salvare venit, quod indicavit cum eadem hora super puteum Samarie sedit.||

Cf. Phil. 3, 20 : « Nostra autem conversatio in caelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia ».
Cf. Io. 4, 6 : « Erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta ».
ut oraret circa horam sextam.
interl.| interl.| datur exemplum orandi illa hora||
Numérotation du verset Act. 10,10 
interl.| interl.| ieiuniii et orationis simul dantur exempla||
marg.| marg.| CUM  ESURIRET etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Salutem gentium compatiendo esurit que nunc in visione ostenditur, que ideo sexta hora est visa, quia sexta etate seculi est facta.||
voluit gustare
interl.| interl.| historice vel gentibus predicare||
parantibus
interl.| interl.| ministris prandium parantibus||
autem eis cecidit
interl.| interl.| desursum de celo vel a Deo||
super eum
interl.| interl.| humanam naturam||
mentis excessus.
interl.| interl.| elevatio a terrenis||
Numérotation du verset Act. 10,11 
Et videt
interl.| interl.| esuriens corpore spiritu satiatur salute gentium quas convertere iubetur||
celum apertum
interl.| interl.| non reseratione elementi sed divina revelatione et spiritali||
marg.| marg.| CELUM  APERTUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Apertio celi revelatio est sacramentorum celestium proximo futura gentibus.||
marg.| marg.| Designatur in hoc celos gentibus esse apertos et introitum esse pandendum.||
et descendens vas quoddam
interl.| interl.| corpus Christi||
marg.| marg.| VAS  QUODDAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Ecclesia incorruptibili veritate et fide predita. Linteum autem tinea non consumit que vestes alias corrumpit. Ideo fidelis excludit de corde corruptionem male cogitationis, sic incorruptibiliter firmatus fide, ut prava cogitatione quasi a tinea non rodatur in mente. Aliter. Tinea hereticus vestem Domini corrumpere volens, sed non valens quod in illa tunica Domini est significatum quam milites non diviserunt. Quattuor initia quibus linteum dependebat, quattuor sunt plage orbis quibus extenditur Ecclesia, vel quattuor initia evangeliste quattuor sunt per quos Ecclesia celesti dono imbuta sublimatur.||

Cf. Io. 19, 23-24 : « Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius (et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt ».
velut linteum magnum,
interl.| interl.| quia sine semine conceptum candorem castitis custodit||
interl.| interl.| quia mortuum||
interl.| interl.| quia resurrexit||
interl.| interl.| propter deitatis consortium||
marg.| marg.| LINTEUM. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis et mortificatione carnis.||
quattuor initiis
interl.| interl.| evangeliis que de Christo sunt scripta||
interl.| interl.| id est quattuor angelis||
submitti
interl.| interl.| quia de celo descendit||
de celo in terram,
interl.| interl.| quia Ecclesia gratia supervenientis spiritus conservatur et augetur||
marg.| marg.| DE CELO IN  TERRAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Inde monemur ut ubi caput nostrum est et radix cuius rami sumus, illuc penetret ancora spei nostre.||
Numérotation du verset Act. 10,12 
in quo erant omnia quadrupedia
interl.| interl.| animalium genera||
marg.| marg.| OMNIA  QUADRUPEDIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Omnes gentes crediture et in unitatem corporis Christi assumende, ut omnes efficiantur membra eius.||
marg.| marg.| OMNIA  QUADRUPEDIA  SERPENTIA  VOLATILIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Animalia illa gentes sunt in erroribus immunde sed trina submissione, id est mysterio Trinitatis in baptismo mundate que relicta hominis imagine bestiarum et serpentium figuras sumpserunt.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. De omnibus malis dicitur, homo cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis insipientibus. Virum autem, id est incorruptum hominem Salomon ostendit dicens : « Deum time et mandata eius observa », hoc est omnis homo.||

Qo. (Ecl.) 12, 13.
et serpentia terre
interl.| interl.| herentes terrenis||
interl.| interl.| virulenti et dolosi||
interl.| interl.| tria gentium genera que in unitatem redacta fiunt Ecclesia||
et volatilia celi.
interl.| interl.| superbi||
Numérotation du verset Act. 10,13 
Et facta est vox ad eum : Surge, Petre.
interl.| interl.| ad evangelizandum||
interl.| interl.| «Ite baptizate omnes » etc.||

Mt. 28, 19.
occide
marg.| marg.| OCCIDE. Munda, mortifica et macta ut hostiam Deo facias, ut eruti de vetustate in novitatem transeant.||

occide] et praem. Weber
et manduca.
interl.| interl.| in gentibus quod fuerant et fac quod es||
interl.| interl.| recipe in unitatem corporis Ecclesie cuius Petrus princeps||
marg.| marg.| MANDUCA. Beda VenerabilisB<EDA>.Qui manducat cibum foris positum in suum traiicit corpus. Precepit ergo gentes per incredulitatem foris positas societati Ecclesie quam Petrus significat inseri.||
Numérotation du verset Act. 10,14 
Ait autem Petrus : Absit, Domine
interl.| interl.| significat fastidium contra gentes futurum||
quia
interl.| interl.| designat metum eundi in gentes propter scandalum Iudeorum, vel propter immunditiam et crudelitatem gentium||
numquam manducavi omne commune
interl.| interl.| apud gentes||
marg.| marg.| MANDUCAVI  OMNE  COMMUNE etc. Iudei cibos communes vocant quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1159vb ; facsim., p. 478b} [Rusch, f. 1159vb ] omnes homines utuntur. Et illa animalia immunda que ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Immundi vero cibi dicuntur bestiarum vel reptilium carnes nulli hominum commestibiles. Ungulam non dividit qui litteram a Spiritu vel Trinitatis personas non distinguit. Non ruminat qui verbum Dei quod audit in memoria non retractat nec opere servat.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Congrue Petro ostensa sunt hec, cum Cornelius gentilis ad eum misit, ne dubitaret incircumsiso tradere fidem, erat enim ipse de animalibus in vase ostensis, unde et Spiritu Sancto ad faciendum confirmatur.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Gentiles Petrus immundos putabat, sed provisio Dei iam intermundos computat. Commune pro immundo ponitur, quia qui variis servit illecebris mundus non est secundum illud : ‘Nemo potest duobus dominis servire Deo et mammone’. Qui mundus esse desiderat mentem non dividat, sed in sola Dei dilectione constringat.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Quia per quattuor partes mundi mysterium Trinitatis a duodecim apostolis erat predicandum, ideo quattuor linee tertia vice de celo sunt emisse. Vel, iuxta Ambrosium tertio repetita figura operationem Trinitatis expressit, et ideo in ministeriis interrogatio trina defertur. Et confirmatio trina celebratur, nec aliquis nisi trina confessione purgatur. Ideo et Petrus tertio interrogatus de dilectione Dei trina correxit responsione quod ter negando peccavit.||

Cf. Mt. 6, 24 : « Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae » ; Lc. 16, 13 : « Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ».
Cf. Io. 21, 15-19 : « Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus : Simon Iohannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei iterum : Simon Iohannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei tertio : Simon Iohannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi : cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me ».
et immundum.
interl.| interl.| apud Iudeos||
Numérotation du verset Act. 10,15 
Et vox iterum
interl.| interl.| prius in veteri secundo in novo Testamento precipitur salus predicari in gentibus||
secundo ad eum :
interl.| interl.| facta est de gentibus dicendo : Occide et manduca ||
que Deus purificavit
interl.| interl.| per crucem Christi purificantur salvi de gentibus||
tu ne commune dixeris :

tu ne] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 10,16 
interl.| interl.| id est vas ostensum pro commendanda veritate visionis vel pro fide Trinitatis in qua gentes bapizande sunt||
et statim receptum est vas in celum.
marg.| marg.| STATIM  RECEPTUM  EST IN  CELUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Post trinam emissionem, linteum celo recipitur, quia post seculi conversationem qua fide et baptismo mundata Ecclesia peregrinatur ad celestem habitationem feliciter suscipietur.||
marg.| marg.| VAS IN  CELUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Corpus Christi in ascensione ? Vel Ecclesia in extremis ascensura est quando congregabuntur electi a quattuor ventis.||
Numérotation du verset Act. 10,17 
Et dum intra se hesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant
interl.| interl.| quasi ad reserationem occulti mysterii||
a Cornelio inquirentes domum Simonis
interl.| interl.| coriarii||
constiterunt ad ianuam.

constiterunt] adstiterunt Weber
Numérotation du verset Act. 10,18 
Et cum
interl.| interl.| quemdam||
vocassent, interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
Numérotation du verset Act. 10,19 
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus
interl.| interl.| Sanctus interius loquens vel angelus qui Cornelio visus fuerat||
interl.| interl.| in mente non aure carnis||
ei : Ecce viri tres
interl.| interl.| in figura horum trium tibi fuerat ontensa visio||
interl.| interl.| numerus testium et principalis sexus||
querunt te.
Numérotation du verset Act. 10,20 
Surge itaque
interl.| interl.| explanat quod dictum est surge occide et manduca||
et descende
marg.| marg.| DESCENDE. Beda VenerabilisB<EDA>.Descendere de tecto et ad predicandum ire iubetur, ut Ecclesia Dominum non solum alta subeundo speculetur, sed etiam in infimis et quasi adhuc exterius positis si tamen ostium Simonis id est obedientie pulsantibus ad activam redeundo velut ex lecto surgendo predicet. Domus Simonis iuxta mare esse dicitur, id est fluctus seculi et furores, ubi improbi homines quasi pisces se devorant. Sanctorum vero conversatio est in celis.||
et vade cum eis nihil dubitans,
interl.| interl.| ad hoc respicit quod dictum erat absit Domine||
quia ego misi illos.
interl.| interl.| propterea dictum erat : Qua Deus purificavit etc.||
Numérotation du verset Act. 10,21 
Descendens autem Petrus ad viros
interl.| interl.| quia Spiritus dixerat descende non expectat nuntium ad se ab illis mittendum||
dixit : Ecce ego sum
marg.| marg.| ECCE  EGO etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dat exemplum dimittens circuitum verborum.||
quem queritis que causa est
interl.| interl.| non quod ignoret interrogat sed ut confiteantur et iactantie vitande relinquit exemplum||
propter quam venistis ?
marg.| marg.| QUE  CAUSA  EST  PROPTER  QUAM  VENISTIS ? Spiritus adesse milites dixit, et que causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetie Spiritus ex parte {t. 4 : Erfurt, f. 1160ra ; facsim., p. 479a} [Rusch, f. 1160ra ] animum tangit, et ex parte non tangit.||
Numérotation du verset Act. 10,22 
Qui dixerunt : Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudeorum
interl.| interl.| vestra quia et tu Iudeus es hoc additum est ad persuadendum||
responsum
marg.| marg.| RESPONSUM. Eleemosynis et orationibus eius per angelum respondit Dominus.||
interl.| interl.| non a spiritu immundo||
accersire te in domum suam
marg.| marg.| IN DOMUM. Per hoc suadent, quia angelus iussit introire in domum eius quamvis gentilis. ||
et audire
interl.| interl.| obedire iubenti||
verba abs te.
interl.| interl.| in his verbis apparet quia visionem narraverat eis Cornelius||
Numérotation du verset Act. 10,23 
Introducens igitur eos recepit hospitio.
interl.| interl.| nocte illa manserunt||
marg.| marg.| INTRODUCENS  IGITUR etc. Hic incipit communio apostolorum cum gentibus. Quia descenderat ad eos qui audierat ab angelo preceptum, ut intraret in domum gentilis ideo gentiles hospitio recipit.||
Sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt ut Petro testes sint.
interl.| interl.| quia Spiritus in Cornelium et suos ante baptismum decendit||

ut...sint] eum Weber
Numérotation du verset Act. 10,24 
Altera autem die
interl.| interl.| nocte illam manserunt in via||
introivit Cesaream Cornelius vero expectabat illos.
interl.| interl.| desiderium et diligentiam eius ostendit||
Convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
interl.| interl.| necessarii dicuntur inseparabiles amici qui nec in necessitate discedunt||
marg.| marg.| CONVOCATIS  COGNATIS etc. Duplex causa convocationis proximitas cognationis et amicitia.
Numérotation du verset Act. 10,25 
Et factum est cum introisset Petrus, obvius
interl.| interl.| promptus obedire||
marg.| marg.| OBVIUS  VENIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Doctori obviam venit auditor qui mundo corde et intenta aure cum desiderio verbum fidei suscepit. Nam qui ad credendum pertrahitur quasi a doctore iacens erigitur. Si quis maculas suas erubescens procidendo in faciem humilitatis et pudoris indicia profert iure a suo preceptore meretur erigi.||
ei Cornelius et procidens
interl.| interl.| gestu corporis demonstrat devotionem quam intus habebat||
ad pedes eius10 
interl.| interl.| iuxta consuetudinem orandi||

10  eius] om. Weber
adoravit.
interl.| interl.| ut Deum quod fuit imperitia non nequitia non enim angelus eum Deum docuit sed doctorem demonstravit ut de Saulo dictum est||
Numérotation du verset Act. 10,26 
Petrus vero elevavit11  eum dicens : Surge et ego
interl.| interl.| ut tu||

11  elevavit] levavit Weber
ipse homo sum.
interl.| interl.| verus et non Deus||
Numérotation du verset Act. 10,27 
Et loquens cum illo intravit
interl.| interl.| domum||
marg.| marg.| LOQUENS  INTROIVIT etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Communionem equalitatis meruit sanctitas actionis sicut in Ananie et Saphire culpa zelus ultionis ius aperuit potestatis.||
et invenit multos
interl.| interl.| cognatos et amicos quos convocaverat||
qui convenerant.
Numérotation du verset Act. 10,28 
Dixitque ad illos : Vos scitis
interl.| interl.| interrogatio est vel affirmatio||
quomodo abominatum sit viro iudeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Sed12  mihi ostendit
interl.| interl.| in vase||
interl.| interl.| sine dubitatione||
marg.| marg.| OSTENDIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ubi dixit :  Vade cum illis, nihil dubitans, vel ibi que Deus purificavit tu ne commune dixeris.||

12  Sed] et Weber
Deus neminem
interl.| interl.| hominem||
communem,
interl.| interl.| intellexit Petrus de omnibus gentibus dictum esse||
interl.| interl.| quia nullus homo discernendus est||
aut immundum dicere hominem,
interl.| interl.| quia nullus homo discernendus est cum : « Apud Deum non sit personarum acceptio » ||

Eph. 6, 9.
Numérotation du verset Act. 10,29 
propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo
interl.| interl.| non interrogat pro ignorantia sed propter confessionem eorum||
ergo quam ob causam accersistis me ?
Numérotation du verset Act. 10,30 
Et Cornelius ait : A nudius quarta13  die usque in hanc horam
interl.| interl.| ieiunium et oratio digna opera sunt visione angeli||
marg.| marg.| A NUDIUS  QUARTA  DIE  USQUE AD  HANC  HORAM. Beda VenerabilisB<EDA>. In grecis et in quibusdam codicibus ita scriptum est : A quarta die usque in hanc horam ieiunans et adorans a sexta usque ad nonam et ecce vir etc. Decebat illum exaudiri qui instantiam deprecandi tribus horis continuis a sexta properabat, vel protrahebat ad nonam quo tempore Dominus qui rogabatur pro salute mundi oravit extensis in cruce manibus.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. Prima die vidit angelum et misit nuntios. Secunda nuntii pervenerunt Ioppen. Tertia profectus est cum eis. Quarta venerunt Cesaream.||

13  quarta] quartana Weber
orans eram hora nona in domo {t. 4 : Erfurt, f. 1160rb ; facsim., p. 479b} [Rusch, f. 1160rb ] mea. Et ecce vir
interl.| interl.| in forma viri semper angeli pene videntur propter excellentiam sexus||
stetit
interl.| interl.| stare angeli est non cadere||
ante me in veste candida.
interl.| interl.| quia nuntiabatur prospera||
et ait :
Numérotation du verset Act. 10,31 
Corneli exaudita est oratio tua
interl.| interl.| instantia tanti ieiunii et orationis promeruit obtinere quod querebat||
et eleemosyne tue commemorate sunt in conspectu Dei.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1160rb ; facsim., p. 479b} [Rusch, f. 1160rb ] IN CONSPECTU  DEI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In greco in conspectu Dei assumus quod recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique presentem esse.||
Numérotation du verset Act. 10,32 
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem
interl.| interl.| qui loquetur necessaria tibi||
qui cognominatur Petrus. Hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
Numérotation du verset Act. 10,33 
Confestim igitur
interl.| interl.| quasi obediens||
misi ad te et tu benefecisti veniendo.
interl.| interl.| sicut et ego ad te mittendo||
interl.| interl.| non male, ut in Dei putabant||
Nunc ergo
interl.| interl.| dum benefecisti veniendo||
omnes nos
interl.| interl.| ego et amici et cognati mei quos ante adventum tuum collegi||
in conspectu tuo assumus audire
interl.| interl.| obedire||
omnia
interl.| interl.| nihil addemus||
interl.| interl.| nihil dimittemus||
quecumque tibi precepta sunt a Domino.
interl.| interl.| doctus a Petro non putat eum Deum sed Dei apostolum||
Numérotation du verset Act. 10,34 
Aperiens
interl.| interl.| gentibus||
autem Petrus os
interl.| interl.| qui patienter audierat quasi clauso ore||
dixit : In veritate
interl.| interl.| non solum in visione sed manifestis signis Cornelio narrante que ei angelus revelavit||
comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus,
interl.| interl.| non discernit inter gentiles et Iudeos||
marg.| marg.| NON  EST  PERSONARUM  ACCEPTOR  DEUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Patet Deum non esse personarum acceptorem quia Filium unigenitum qui omnium conditor et Dominus est, misit facere pacem humano generi in cuius nomine testantibus prophetis remissionem peccatorum, non Iudei tantum sed omnes credentes acciperent.||
Numérotation du verset Act. 10,35 
sed in omni gente
interl.| interl.| tam iudea quam gentili||
qui timet eum,
interl.| interl.| ut tu times||
et operatur iustitiam
interl.| interl.| eleemosynas, orationes, ieiunia que tu operatus es||
acceptus est illi.
interl.| interl.| sicut et te accepit||
Numérotation du verset Act. 10,36 
Verbum
interl.| interl.| evangelii||
interl.| interl.| Filium incarnari fecit qui est Verbum Patris||
misit Deus14 
interl.| interl.| «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel » ||

Mt. 15, 24.

14  Deus] om. Weber
filiis Israel, annuntians pacem
interl.| interl.| Deus per Verbum suum Iesum Christum||
interl.| interl.| id est reconcilians||
per Iesum Christum.
interl.| interl.| non per alium nuntium||
interl.| interl.| quia||
Hic
interl.| interl.| Iesus qui Verbum Patris : « Et Verbum caro factum est » ||

Io. 1, 14.
est omnium
interl.| interl.| non unius gentis||
Deus 15  .
15  Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Act. 10,37 
Vos scitis quod
interl.| interl.| vel quod||
marg.| marg.| VOS  SCITIS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Omnia que in symbolo dicuntur breviter complectitur, quod Iesus sit Christus, quod omnium Dominus ad reconciliationem mundi missus, Iohannis voce preconizatus Spiritu sancto perunctus, Deo inhabitante per miracula declaratus crucifixus, mortuus, suscitatus, suis manifestatus iudex omnium venturus, Ecclesiam per totum orbem dilataturus fide.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sic legendum scitis Iesum et predicavit Iohannes Iesum a Nazareth quomodo unxit eum etc. Vel hoc predicavit Iohannes quod unxit eum sed non terreno more, sed Spiritu et virtute signorum.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Alia editio. Sicut unxit eum Deus predicavit ergo Iohannes Iesum, sicut unxit eum Deus Spiritu sancto dicens : ‘Ipse baptizabit in Spiritu sancto’. Et iterum : ‘Vidi Spiritum descendentem super eum sicut columbam’ etc.||

Cf. Mt. 3, 11 : « Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni ».
Cf. Mt. 3, 16 : « Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se ».
factum est per universam Iudeam
interl.| interl.| non alibi predicaverat Iesus||
verbum16  .
interl.| interl.| predicatio evangelii||

16  verbum] post factum est Weber
Incipiens enim a Galilea
interl.| interl.| de hoc Mattheus ait : « Exinde cepit Iesus predicare » ||

Mt. 1, 17.
post baptismum
interl.| interl.| quo baptizatus est Iesus||
quod predicavit Iohannes.
Numérotation du verset Act. 10,38 
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum
marg.| marg.| UNXIT  EUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Non oleo visibili sed dono gratie, quod significat oleum visibile quo inunguntur baptizati, nec tunc inunctus fuit Spiritu sancto. Quando columba descendit super eum tunc enim Ecclesiam prefiguravit, in qua baptizati Spiritum sanctum accipiunt, sed mystica et invisibili unctione perunctus est quando Verbum caro factum est id est humana natura Verbo Dei in utero virginis copulata facta est cum eo {t. 4 : Erfurt, f. 1160va ; facsim., p. 480a} [Rusch, f. 1160va ] una persona et ideo confitemur eum natum de Spiritu et virgine Maria. Melius est enim sic intelligere quam divinitatem Filii cum homine quem assumpsit cohabitantem significare, ne Chrsiti personam geminemus cadente in doctrinam Nestorii.||
Deus Spiritu sancto et virtute qui
interl.| interl.| non habens ubi caput reclinaret ||

Cf. Lc. 9, 58 : « Dixit illi Iesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet ».
pertransiit
interl.| interl.| impiger et humilis||
benefaciendo
interl.| interl.| mores instruendo||
interl.| interl.| id est per signa||
omnes oppressos a diabolo,
interl.| interl.| corporali vexatione quam sepe permittitur Satanas inferre||
interl.| interl.| qui a maligno spiritu vexabantur||
quoniam Deus
interl.| interl.| Pater cum Filio||
interl.| interl.| deitas cum vero homine||
erat cum illo.
Numérotation du verset Act. 10,39 
Et nos testes omnium sumus17 
interl.| interl.| ut ipse ait : « Et eritis mihi testes » etc.||
interl.| interl.| nos testes sumus in regione etc. vel omnium que fecit in regione||

Act. 1, 8.

17  omnium sumus] inv. Weber
que fecit in regione Iudeorum et Hierusalem quem et occiderunt
interl.| interl.| hic patet quod merito reprobantur Iudei gentilibus electis||
suspendentes in ligno.
interl.| interl.| ut maledictum et reum hominem||
Numérotation du verset Act. 10,40 
Hunc Deus
interl.| interl.| Pater vel divinitas||
suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
interl.| interl.| visitavit nos post biduum||
interl.| interl.| post resurrectionem||
Numérotation du verset Act. 10,41 
Non omni populo sed testibus preordinatis a Deo18 
interl.| interl.| quos elegerat Deus et in multis prefiguraverat||

18  Deo] + nobis Weber
qui manducavimus
marg.| marg.| QUI  PER  QUADRAGINTA  DIES  MANDUCA etc. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco additur : per quadraginta dies. Non quod quotidie cum illo manducarent et biberent. Nam esset contrarium Iohanni qui octo dies interponit quibus eis visus non est ut tertio manifestaretur, et totidem diebus ieiunavit ante mortem cibo indigens, quot manducavit post resurrectionem iam cibo non indigens. Ieiunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis huius seculi manducavit docens in hoc quod nobiscum est usque ad consummationem seculi. Ieiunium est in certamine, quia qui in agone est ab omnibus se abstinet cibus est in spe pacis que perfecta erit cum mortale hoc induerit immortalitatem, nos autem cum viam Domini carpimus a vanitate seculi ieiunamus et futura repromissione reficimur.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. Per quadraginta dies non assidue sed quibusdam vicibus in illo quadragenario dierum numero factis.||
et bibimus cum illo,
interl.| interl.| piscem panem et favum mellis que veri signa sunt corporis||
marg.| marg.| ET BIBIMUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Hic exponit Petrus quod in evangelio tacetur post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi illic credamus indicatum ubi ait : ‘Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei’.||

Cf. Mt. 26, 29 : « Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ».
postquam resurrexit a mortuis.
Numérotation du verset Act. 10,42 
Et precepit nobis predicare populo
interl.| interl.| quos figuraverunt ciborum reliquie||
et testificari,
interl.| interl.| non Iudeis tantum sed etiam gentibus||
quia ipse est qui est constitutus19  a Deo
interl.| interl.| Patre qui omne iudicium dedit Filio||

19  est constitutus] inv. Weber
iudex vivorum
interl.| interl.| iustorum vel qui vivi in adventu Christi invenientur||
et mortuorum.
interl.| interl.| peccatorum vel qui ante mortui dormierunt||
Numérotation du verset Act. 10,43 
Huic omnes prophete testimonium
interl.| interl.| non nos soli testes sumus||
perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius
interl.| interl.| qui invocaverit nomen Domini salvus erit||
omnes
interl.| interl.| tam Iudei quam gentes||
qui credunt in eum.
interl.| interl.| fide cum operibus||
Numérotation du verset Act. 10,44 
Adhuc
interl.| interl.| nec dum finitis verbis||
loquente Petro verba hec cecidit
marg.| marg.| CECIDIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Repente descendit. Vel de monte Iudeorum cecidit in vallem gentium secundum illud : « Valles abundabunt frumento ».||

Ps. 65, 14.
Spiritus sanctus
interl.| interl.| in eum cadit Spiritus super quem humilem requiescit||
marg.| marg.| SPIRITUS  SANCTUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Spiritus donum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum apud se autem Deus est etiam si nulli detur Patri et Filio coeternus, nec quia illi dant et ipse datur minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut se ipsum det sicut Deus : « Spiritus enim ubi vult spirat ».||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1160vb ; facsim., p. 480b} [Rusch, f. 1160vb ] Beda VenerabilisB<EDA>. Ne baptisma dubitet tradere gentibus Spiritus Sancti testimonio confirmatur. Et hoc factum est ne reprehendatur Petrus et ut obstupescerent comites eius testes futuri contra Iudeos, et ideo ante baptismum nec per invocationem Petri descendit Spiritus, et novo ordine precurrentis Spiritus in testimonium fidei gentium numquam vero in Iudeis evenisse reperitur.||

Io. 3, 8.
super omnes
interl.| interl.| Cornelium cum suis||
qui audiebant verbum.
Numérotation du verset Act. 10,45 
Et obstipuerunt
interl.| interl.| nescientes gratiam pertinere ad gentes||
ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes
interl.| interl.| gentes||
gratia
interl.| interl.| dona||
Spiritus sancti effusa est.
interl.| interl.| secundum Ioel : « Effundam de Spiritu meo » etc.||

Ioel 2, 28.
Numérotation du verset Act. 10,46 
Audiebant enim illos loquentes linguis
interl.| interl.| signum est in linguis quod Spiritus descenderit||
et magnificantes Deum.
interl.| interl.| quia non inania loquentes linguis sed magnalia Dei||
Numérotation du verset Act. 10,47 
Tunc respondit Petrus :
interl.| interl.| stupori sociorum||
Numquid aquam quis prohibere
marg.| marg.| NUMQUID  AQUAM  QUIS  PROHIBERE. Deus quod maius est prius dedit, et ordinem preposteravit numquid quod minus est potest prohibere. Vos venistis ad hoc ut testes sitis ergo iudicate :  Numquid aquam etc.||
potest ut non baptizentur hii qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos.
Numérotation du verset Act. 10,48 
Et iussit eos baptizari20  in nomine Iesu Christi.
interl.| interl.| a sociis suis vel a seipso||
marg.| marg.| IN NOMINE  IESU etc. Cum sit regula Ecclesie baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Iesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit et Patrem a quo Filius et Spiritum sanctum etiam designat, qui etiam Patrem dicit et Filium et Spiritum pariter ostendit et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus et Filium cuius etiam Spiritus est nuncupat. Unde ut rationi copuletur auctoritas etiam in Spiritu baptizatur secundum illud : « Vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto » et Apostolus : ‘In uno Spiritu baptizati sumus’.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Precipue congruit nos in nomine Christi baptizari secundum illud : « Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus »aa  .||

Act. 1, 5.
Cf. 1Cor. 12, 13 : « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus ».
aa  Rm. 6, 3.

20  baptizari] post Christi Weber
Tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_10)