initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Act. 11,1 
interl.|  preter apostolos
qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
interl.|  propter eunuchum et Cornelium
Numérotation du verset Act. 11,2 
Cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
interl.|  non comites sed credentes ex Iudeis qui erant in Hierusalem
Numérotation du verset Act. 11,3 
dicentes : Quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis ?
interl.|  duo contra legem fecisti
Numérotation du verset Act. 11,4 
Incipiens
interl.|  a principio visionis vel incipiens salutem gentibus nuntiare
autem Petrus exponebat illis ordinem dicens :
Numérotation du verset Act. 11,5 
Ego eram in civitate Ioppe orans
interl.|  in qua hora Deus me falli non sineret
et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de celo et venit usque ad me.
interl.|  non ab alio nuntiatum est mihi
Numérotation du verset Act. 11,6 
In quod intuens considerabam.
interl.|  sollerter et sine negligentia
Et vidi quadrupedia terre et bestias et reptilia et volatilia celi.
marg.|  QUADRUPEDIA  BESTIAS  REPTILIA  VOLATILIA  OCCIDE  ET  MANDUCA. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Miror quosdam hoc interpretari super escis quibusdam lege prohibitis, cum nec serpentes nec reptilia edi possint, nec Petrus sic intellexit sed omnes homines ad evangelium equaliter vocari, et nullum secundum naturam esse pollutum, non enim quia bestias comederit, sed quia gentibus communicaverit increpatus mysterium huius visionis exposuit.
Numérotation du verset Act. 11,7 
Audivi autem
interl.|  ego et non alius
et vocem dicentem mihi : Surgens, Petre
interl.|  familiaris ostenditur ex nomine
occide et manduca.
Numérotation du verset Act. 11,8 
Dixi autem :
interl.|  ecce prima excusatio
nequaquam Domine,
interl.|  sicut et vos modo refutatis
quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Numérotation du verset Act. 11,9 
Respondit
interl.|  ecce secunda excusatio
autem vox secundo de celo
interl.|  facta
que Deus
interl.|  non alius
mundavit.
interl.|  id est precepit mundari
Tu ne commune dixeris :
interl.|  non solum facto sed et verbo refutare noli
Numérotation du verset Act. 11,10 
Hoc autem factum est per ter.
interl.|  quod est firmitatis indicium unde tertia excusatio nascitur
Et recepta sunt rursum omnia in celum.
interl.|  ex hoc significatur gentes in celum esse recipiendas
interl.|  ecce quarta excusatio
Numérotation du verset Act. 11,11 
Et ecce confestim viri tres
interl.|  ne pro alia causa visio extimetur ostensa
interl.|  quinta excusatio numero testium veniente et sexu principali

viri tres] inv. Weber
confestim asstiterunt
interl.|  non ego primo illos adii
in domo in qua eram missi a Cesarea ad me.
Numérotation du verset Act. 11,12 
Dixit autem Spiritus mihi
interl.|  ecce excusatio sexta
ut irem cum illis nihil hesitans.
interl.|  prohibuit me facere que facitis et iussit que arguitis
Venerunt autem mecum et sex fratres isti,
interl.|  septima excusatio testimonium factum
marg.|  ET  SEX  FRATRES  ISTI. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia sex diebus factus est mundus per sex fratres {t. 4 : Erfurt, f. 1161ra ; facsim., p. 481a} [Rusch, f. 1161ra ] opera perfecta monstrantur que doctorem comitantur, quando auditoribus inter verba exhortationis demonstratur exemplum perfectionis.
Numérotation du verset Act. 11,13 
Narravit autem quomodo viderit angelum in domo sua
interl.|  excusatio octava narratio scilicet fidelis viri de visione angeli in domo sua ob cuius ingressum Petrus vocabatur

autem] + nobis Weber viderit] vidisset Weber
stantem
interl.|  solito more angelus stare dicitur
et dicentem sibi : mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Numérotation du verset Act. 11,14 
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris
interl.|  decima excusatio quia angelus salutem nuntiat quam negatis
tu et universa domus tua.
Numérotation du verset Act. 11,15 
Cum autem cepissem loqui decidit Spiritus sanctus
interl.|  undecima excusatio descensio Spiritus
super eos sicut et in nos in initio.
interl.|  eodem modo et non inferius
Numérotation du verset Act. 11,16 
Recordatus sum autem verbi Domini
interl.|  duodecima excusatio sermo Domini de Spiritu sancto ad ipsos factus qui completus est in gentibus
sicut dicebat : Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
Numérotation du verset Act. 11,17 
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Dominum ?
interl.|  nolite conari si enim ego non potui nec vos poteritis

Dominum] Dominum Deum  Weber
Numérotation du verset Act. 11,18 
His auditis tacuerunt
interl.|  ab increpatione Petri
et glorificaverunt Deum
interl.|  gratias egerunt salvatori
dicentes : Ergo et gentibus
interl.|  ut nobis
marg.|  ERGO  ET  GENTILIBUS etc. Hoc est quod in Iob legitur : « Ab aquilone aurum veniet et ad Deum formidolosa laudatio », quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est et pro eadem inopinata fide Iudea Deum tremendo glorificat.

Iob. 37, 22.
penitentiam Deus dedit.
interl.|  quod apparet in descensu Spiritus

penitentiam...dedit] Deus penitentiam ad vitam dedit Weber
Numérotation du verset Act. 11,19 
Et illi quidem qui dispersi erant
marg.|  ET  ILLI  QUIDEM  QUI  DISPERSI. Revertitur ad id quod dixerat. Igitur qui dispersi erant per transibant evangelizantes verbum Dei. Interserta est enim narratio de Philippo, Petro, Iohanne, Paulo.

erant] fuerant Weber
a tribulatione que facta fuerat sub Stephano
interl.|  a morte eius incepta
perambulaverunt usque ad Phenicen
interl.|  provinciam Syrie occidentalem

ad] om. Weber
et Cyprum et Antiochiam
interl.|  Syrie civitatem
nemini loquentes verbum,
interl.|  propter in Antiochia in qua loquebantur vel non erant de his qui loquebantur in Antiochia
nisi solis Iudeis.
interl.|  exemplo Christi dicentis non sum missus nisi : « Ad oves que perierunt domus Israel »

Mt. 10, 26.
Numérotation du verset Act. 11,20 
Erant autem quidam
marg.|  ERANT  AUTEM  QUIDAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non de illis qui fuerant dispersi ab Hierusalem, sed de Cypro et Cyrene fuerant. Aut excepta Antiochia in ceteris, id est in Cypro et Cyrene ad grecos sunt locuti. Aliter greci illi quibus locuti sunt, Iudei fuerant genere sed inter grecos conversati sunt in dispersione.
ex eis viri Cyprii et Cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Grecos annuntiantes Dominum Iesum,

et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,21 
Et erat manus Domini cum eis. Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
marg.|  MULTUSQUE  NUMERUS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Iam post revelationem sindonis, in qua sancta animalia superna spe quiescerent, cepit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias insulas et civitates non solum Iudeis sed etiam gentibus evangelium predicatur.
Numérotation du verset Act. 11,22 
Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolymis
interl.|  quod etiam grecis locuti sunt
interl.|  de istis grecis in Antiochia credentibus
et miserunt Barnabam
interl.|  ad probandam eorum fidem
marg.|  ET  MISERUNT  BARNABAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sepe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.
usque ad Antiochiam.

ad] om. Weber
Numérotation du verset Act. 11,23 
Qui cum pervenisset et vidisset gratiam
interl.|  virtutem
Domini10  , gavisus est
interl.|  postquam multus numerus conversus est

10  Domini] Dei Weber
et hortabatur omnes in11  proposito cordis
interl.|  sicut proposuerant et inceperant
marg.|  ET  HORTABAT  OMNES  IN  PROPOSITO  CORDIS. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit quia vera et plena fides erat in eis.

11  in] om. Weber
permanere in Domino,
interl.|  in fide Domini vel ut sint menbra Domini
Numérotation du verset Act. 11,24 
quia erat vir bonus
interl.|  bonus bona hortatur
et plenus Spiritu sancto et fide et apposita est
interl.|  in adventu Barnabe
turba multa Domino.
interl.|  ad priorem numerum credentium
Numérotation du verset Act. 11,25 
Profectus est autem Tharsum
marg.|  THARSUM. Dictum est enim supra quod fratres deduxerunt eum nocte Cesaream et dimiserunt Tharsum.
ut quereret Saulum.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1161rb ; facsim., p. 481b} [Rusch, f. 1161rb ] UT  QUERERET  SAULUM. Ecce bonitas Barnabe qui non solus presumit docere plebem sed apostolatus querit consortem.
Quem cum invenisset, perduxit Antiochiam
interl.|  ad fideles a quibus non erat timendum
Numérotation du verset Act. 11,26 
et annum totum conversati sunt in Ecclesia,
interl.|  non otiose
et docuerunt turbam multam,
interl.|  quam prius dixerat Domino appositam cum his qui per annum augebantur
ut12  cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani.
interl.|  hoc nomine prius vocabantur Christiani
marg.|  UT  COGNOMINARENTUR  DISCIPULI  CHRISTIANI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Omnes secte nomen trahebant de suo auctore. Ideo fundata fide et firmitatem obtinente primum in Antiochia ubi pre ceteris locis fides florebat sumptum est a Christo nomen Christianum.

12  ut] ut praem. Weber
Numérotation du verset Act. 11,27 
In his autem diebus
interl.|  illo anno quo ibi conversati sunt
supervenerunt ab Hierosolymis
interl.|  quasi de eminentiori loco tam situ quam merito
prophete
interl.|  gratia
marg.|  PROPHETE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. De quibus dictum est : « Et prophetabunt filii vestri ». Laus est Antiochie quod multi perfecti conveniebant.

Ioel 2, 28.
Antiochiam.
Numérotation du verset Act. 11,28 
Et surgens unus ex eis nomine Agabus,
interl.|  corpore quomodo multitudini loquebatur
marg.|  AGABUS. Beda VenerabilisB<EDA>. ‘Nuntius tribulationis’ interpretatur qui secundum nomen suum et hic famem generalem et infra paulo vincula prophetat.
significat13  per Spiritum famem magnam futuram
interl.|  gravem vel quia per totum orbem

13  significat] significabat Weber
in universo orbe terrarum
interl.|  non per locorum intervalla
que facta est sub Claudio.
interl.|  tempus dicitur et locus et ut certior sit prophetia
Numérotation du verset Act. 11,29 
Discipuli autem
marg.|  DISCIPULI  AUTEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis. Nolite solliciti esse de crastino, sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet ut in opere suo non regnum Dei. Sed temporalia intueatur, ad hanc ergo regulam hoc prececeptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus, sed in militia Dei ista non cogitemus.
prout quis habebat
interl.|  non iuxta voluntatem sed substantie qualitatem
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere
interl.|  collectione eleemosyne
habitantibus in Iudea fratribus,
interl.|  non sibi ipsis
marg.|  IN  IUDEA. Beda VenerabilisB<EDA>. Sciebant in Iudea et maxime Hierosolymis famem acrius sevituram ubi erant pauperes sanctorum qui rebus suis domibus et agris venditis. Precia apostolis detulerant, pecunieque acquirende ulterius non multum vacabant, nonnulli etiam pro fide a Iudeis ablata substantia multabantur, de quibus Apostolus : « Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis ».

Hbr. 10, 34.
Numérotation du verset Act. 11,30 
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli.
interl.|  qui probati sunt vel erant fideles ministri




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_11)