initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Act. 13,1 
Erant autem
interl.|  preter illos qui veniebant ab Hierosolymis
in Ecclesia que erat Antiochie prophete
interl.|  de futuris
et
interl.|  id est
doctores
interl.|  de preteritis
marg.|  PROPHETE  ET  DOCTORES. Idem erant prophete et doctores. Vel alii eorum prophete alii doctores fuerunt.
in quibus Barnabas et Simeon
interl.|  exaudibilis audiens merorem aut nomen habitaculi
marg.|  NIGER. Rabanus MaurusR<ABANUS>. A ‘calore’ si latinum est. Vel ‘ascendens’ interpretatur si hebreum est.
et Lucius
interl.|  ipse elevans vel consurgens
Cyrenensis
interl.|  de Cyrene civitate supradicta
et Manaen qui erat Herodis tetrarche collactaneus
interl.|  qui eodem lacte alitur collactaneus dicitur
et Saulus.
Numérotation du verset Act. 13,2 
Ministrantibus autem illis
interl.|  qui nunc nominati sunt
Domino et ieiunantibus dixit illis
interl.|  prophetis

illis] om. Weber
Spiritus sanctus : Segregate mihi
interl.|  separate ut soli serviant doctrine

Segregate] separate Weber
Barnaban et Saulum
interl.|  patet eos a Hierosolymis Antiochiam redisse
marg.|  SEGREGATE  MIHI  BARNABAM  ET  SAULUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Videtur Saulus iuxta ordinem historie tertio decimo anno post passionem apostolatum cum Barnaba et Pauli vocabulum accepisse, quarto decimo autem anno iuxta condictum Iacobi Cepheque et Iohannis ad magisterium gentium profectum esse. Et Historia Ecclesiastica consentit dicens : apostolis fuisse preceptum ut duodecim annis in Iudea predicarent.
in opus
interl.|  apostolatus
interl.|  ideo vas electionis Paulus dicitur et segregatus in evangelium Dei
ad quod assumpsi eos.
interl.|  assumam futura enim Deo sunt quasi preterita

ad] om. Weber
Numérotation du verset Act. 13,3 
Tunc ieiunantes et orantes
interl.|  ut predicatio eis preparetur
imponentesque illis manus
interl.|  in modum ordinandorum

illis] eis Weber
dimiserunt eos
interl.|  in opus ad quod assumpti sunt

eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 13,4 
Et ipsi
interl.|  Saulus et Barnabas
quidem missi ab Spiritu sancto
marg.|  MISSI A  SPIRITU  SANCTO. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Ab hominibus dimissi mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam, dux itineris eorum {t. 4 : Erfurt, f. 1162rb ; facsim., p. 483b} [Rusch, f. 1162rb ] fuit qui eos separavit a ceteris.
abierunt Seleuciam
interl.|  a Seleuco rege sic vocatam
marg.|  ABIERUNT  SELEUCIAM . Rabanus MaurusR<ABANUS>. In quibusdam exemplaribus invenitur abierunt Seleuciam que est Salamina, duo sunt autem nomina unius civitatis.
et inde navigaverunt Cyprum.
Numérotation du verset Act. 13,5 
Et cum venissent Salamina
interl.|  que est in Cypro
predicabant verbum Dei in synagogis Iudeorum
interl.|  propter reverentiam sive duritiam Iudeorum
marg.|  IN  SYNAGOGIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Propter ignaros locorum semel annotandum credidi, ubicumque Synagogam Iudeorum videris scito in civitate gesta que dicuntur.
habebant autem et Iohannem
interl.|  qui dicebatur Marcus
in ministerio.
interl.|  predicationis
Numérotation du verset Act. 13,6 
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quemdam virum magum
interl.|  maleficum
pseudo prophetam Iudeum cui nomen erat Barien,
marg.|  BARIEN. Beda VenerabilisB<EDA>. Corrupte legitur   Bariehu vel ut alii   Bariem .
interl.|  filius in malo vel filius maleficii
interl.|  id est maleficus

Barien] Bariesu Weber
Numérotation du verset Act. 13,7 
qui erat cum proconsule,
interl.|  proconsul nomen dignitatis secundus a consule
Sergio Paulo
marg.|  SERGIO  PAULO. Duo unius nomina sunt Sergius et Paulus.
viro prudente.
interl.|  qui ex bono nature verbum Dei desiderabat
Hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 13,8 
Resistebat autem illis Elymas magus
interl.|  maleficus quod aliis commune ei est proprium
marg.|  ELYMAS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Elymas secundum quosdam interpretatur ‘Dei mei mensura’ vel ‘magus’ et ideo resistebat.
sic enim interpretatur nomen eius,
interl.|  id est magus quod ad transgressionem respicit que semper Deo resistit
querens avertere
marg.|  AVERTERE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Eum qui inceperat converti a fide ad transgressionem volebat convertere iuxta nomen suum.
proconsulem a fide.
Numérotation du verset Act. 13,9 
Saulus
marg.|  SAULUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Interpretatur ‘temptatio respicientis’ vel ‘securitas’ vel ‘mirabilis’.
autem qui et Paulus
marg.|  QUI  ET  PAULUS. Beda VenerabilisB<EDA>. A Sergio Paulo proconsule quem fidei subegit sortitus est nomen Pauli.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. A Sergio Paulo sic dictus cum meritis mutantur et nomina. Saulus filius doloris erat cum Ecclesiam persequeretur, filius autem dextere Paulus quando non se tantum, sed etiam plures ad dexteram vocavit. Sicut enim Barnabe mutatum est nomen ut pro Ioseph vocaretur Barnabas id est « filius consolationis », sic Saulus post gradum apostolatus Pauli nomen accepit qui ‘de superbo humilis’ factus pro Saule vocatus est Paulus. Saulus a Saule impio et persecutore Paulus a modico et humili spiritu vocatur. Unde et nomen suum interpretando dicebat : « Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus qui persecutus sum Ecclesiam Dei ».

Act. 4, 36.
1Cor. 15, 9.
repletus Spiritu sancto
interl.|  olim vel nunc vivacius
intuens
interl.|  per Spiritum
in eum.
interl.|  Elymam
Numérotation du verset Act. 13,10 
Dixit : O plene
interl.|  plena non recipiunt augmentum
omni dolo et omni fallacia, fili diaboli,
interl.|  non nascendo sed imitando
inimice omnis iustitie,
interl.|  Dei et legum eius
interl.|  fidem et penitentiam
interl.|  mandata
Numérotation du verset Act. 13,11 
Et nunc ecce manus Domini
interl.|  id est potestas
super te, et eris cecus
interl.|  extra sicut et intra es
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1162va ; facsim., p. 484a} [Rusch, f. 1162va ] ET  NUNC etc.  ERIS  CECUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus quem diu contra stimulum calcitrantem Dominus elegerat.
non videns solem
interl.|  sicut non vides solem iustitie
usque ad tempus.
interl.|  penitentie vel mortis
Et confestim cecidit in eum
interl.|  non fortuitu sed desursum a Deo
marg.|  ET  CONFESTIM  CECIDIT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic impletur quod in canticis legitur : « Capite nobis vulpes parvulas que demoliuntur vineas », quia Paulus pseudo prophetam cepit exterminantem rudem vineam, id est proconsulis mentem sciebat apostolus sui memor exempli. De tenebris oculorum posse lumen mentis surgere. Non enim merebatur habere oculos carnis qui mentis oculos laborabat auferre aliis.

Ct. 2, 15.
caligo et tenebre.
interl.|  cecitatis initium
interl.|  ipsa secitas
Et circuiens
interl.|  in circuitum se vertens in modum cecorum
querebat qui ei manum daret.
interl.|  ad se ducendum
Numérotation du verset Act. 13,12 
Tunc proconsul cum vidisset factum
interl.|  id est cum doctrina Christi virtutem miraculi
credidit admirans super doctrinam Domini.
Numérotation du verset Act. 13,13 
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui
interl.|  ex quibus erat Barnabas
cum eo venerunt Pergen
interl.|  civitatem
Pamphilie.
interl.|  illius regionis
Iohannes autem discedens
interl.|  hec est causa futuri discidii
ab eis reversus est Hierosolymam.
interl.|  unde cum eis venerat
Numérotation du verset Act. 13,14 
Illi vero
interl.|  Paulus et Barnabas cum suis
pertranseuntes Pergen
interl.|  pedibus non navigantes
venerunt Antiochiam Pisidie.
interl.|  vel Syrie
marg.|  VENERUNT  ANTIOCHIAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Due sunt Antiochie, una in Syria a Seleuco rege condita que Reblatha ante vocabatur in qua primo cognominati sunt discipuli Christiani. Altera de qua modo dictum est in provincia Psidie.
marg.|  ANTIOCHIAM  PSIDIE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ad differentiam alterius Antiochie ut creditur sed a multis eadem esse putatur.
Et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
interl.|  qua consueverant convenire et legem legere et prophetas ad modum dominice diei
marg.|  SEDERUNT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quasi audituri legem non predicaturi, ecce exemplum humilitatis.
Numérotation du verset Act. 13,15 
Post lectionem autem legis et prophetarum miserunt
interl.|  » Non potest civitas abscondi supra montem posita »

Mt. 5, 14.
principes synagoge ad eos dicentes : Viri fratres
interl.|  quia Iudei estis
si quis est in vobis sermo
interl.|  quasi dicerent : hoc est opus diei huius quo nihil aliud operantur
interl.|  dubitando dictum quod est perfidie signum
exhortationis
interl.|  non predicationis non electionis
ad plebem, dicite.
interl.|  non ad nos qui non indigemus
Numérotation du verset Act. 13,16 
Surgens autem Paulus
interl.|  iuxta consuetudinem legentium propter multitudinem audientium
et manu silentium indicens
interl.|  aliquo scilicet consueto silentii signo
ait : Viri Israelite
interl.|  Iudei
et qui timetis Deum
interl.|  gentiles
interl.|  timentes segregat, quia non omnes timebant Deum
audite.
interl.|  utrique
Numérotation du verset Act. 13,17 
Deus plebis Israel elegit
interl.|  pre cunctis plebibus que alios deos colebant
interl.|  elegit ex omni genere hominum
patres
interl.|  non patres eum
interl.|  Abraham et cetera
nostros,
interl.|  non vestros quod dicitur ad persuadendum
et plebem exaltavit
interl.|  de servitio
cum essent incole in terra Egypti,
interl.|  servientes in luto et latere
et brachio excelso
interl.|  potestate qua Egyptios plagis multis percussit
interl.|  Christo qui est brachium Patris

brachio] in praem. Weber
eduxit eos ex ea,
Numérotation du verset Act. 13,18 
Et per quadraginta annorum
interl.|  longam Dei signat patientiam
tempus mores eorum sustinuit in deserto.
interl.|  gravitas eorum ostenditur
Numérotation du verset Act. 13,19 
Et destruens gentes septem
interl.|  vitia septem vel innumerabilia
in terra Chanaan
marg.|  TERRA  CHANAAN. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Scilicet repromissionis que ideo - ut plerisque videtur - Israeli est data, quia in prima divisione post diluvium hanc provinciam semen Sem sortitum est, sed postea a Chananeis violenter est possessa. Et ideo iure prelii pristinis habitatoribus redditur. Merito autem Chananei delentur de quorum stirpe dicitur : « Maledictus Chanaam servus servorum erit » cuius pater Cham in patrem impius fuit et ideo maledici meruit.

Gn. 9, 25.
sorte distribuit eis terram eorum
interl.|  pacem designat et divisionis equalitatem
Numérotation du verset Act. 13,20 
quasi post quadringentos
marg.|  QUADRINGENTOS. Beda VenerabilisB<EDA>. Dixerat Deus ad Abraham : ‘Erit semen tuum accola in terra aliena annis quadringentis’. Et item ait quia : « In Isaac vocabitur tibi semen ». Ab exortu ergo illius seminis usque ad exitum Israel ex Egypto fuerunt, iuxta Exodum, {t. 4 : Erfurt, f. 1162vb ; facsim., p. 484b} [Rusch, f. 1162vb ] anni quadringenti quinque. His adde quadraginta annos in deserto et quinque in terra Chanaam quibus peractis videtur terra quievisse a preliis et sors fuisse missa super eam, et invenies annos quadringentos quinquaginta.

Cf. Act. 7, 6 : « Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient, et male tractabunt eos annis quadringentis ».
Gn. 21, 12.
interl.|  id est post quadringentos annos et quinquaginta et divisionem terre
dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
marg.|  DEDIT  IUDICES  USQUE etc. Tempus iudicum transit ad probandam patientiam Dei.
Numérotation du verset Act. 13,21 
Et exinde postulaverunt regem
interl.|  contra voluntatem Dei
et dedit illis Deus Saul filium Cis,
interl.|  cumulatur patientia Dei
virum de tribu Beniamin,
interl.|  malum de novissima tribu quod vindicte genus est
annis quadraginta.
interl.|  cum tempore Samuelis sic enim est in Chronicis Samuel et Saul annis quadraginta
marg.|  ANNIS  QUADRAGINTA. Beda VenerabilisB<EDA>. Liber regum non aperte exponit quot annis Saul regnaverit, sed Apostolus vulgo loquens hoc quod fama crebrior habebat dixit. Chronica vero testantur quod Samuel et Saul annis quadraginta Israeli prefuerunt.
Numérotation du verset Act. 13,22 
Et amoto illo suscitavit illis David regem
interl.|  propter humilitatem radicis et persone vel in figura Christi suscitati
cui et testimonium perhibens
interl.|  continua ostenditur patientia
dixit : inveni David
interl.|  nisi ego quererem nulli appareret
filium Iesse
interl.|  parve stirpis
virum secundum cor meum
interl.|  hoc propter ipsum vel Christum de David semine natum
qui faciet omnes voluntates meas.
interl.|  hoc Christo maxime convenit
Numérotation du verset Act. 13,23 
Huius
interl.|  ad hoc tendebant predicta
Deus ex semine secundum promissionem
interl.|  non subito sed post multas prophetarum promissiones hoc factum est
interl.|  istam qui faciet omnes voluntates meas
interl.|  » De fructu ventris tui ponam superbe sedem tuam »

Ps. 132, 11.
eduxit Israel salvatorem Iesum,
interl.|  translationem simul cum nomine ponit, quia Iesus ‘salvator’ interpretatur
interl.|  spiritaliter
Numérotation du verset Act. 13,24 
Predicante
interl.|  non dante quod Christo servabatur
Iohanne
interl.|  cuius auctoritas magna
ante faciem adventus eius
interl.|  in modum lucerne unde paravi lucernam Christo meo
baptismum penitentie omni populo Israel.
interl.|  remissionis quia per penitentiam peccatum remittitur
Numérotation du verset Act. 13,25 
Cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat :
interl.|  precursoris officium ante faciem Christi
Quem me arbitramini
interl.|  ecce que de eo prophetata sunt
interl.|  interrogando vel non sum ego Christus quem me arbitramini esse
esse non sum ego.
interl.|  esse proprium deitatis est
Sed ecce venit post me
interl.|  quia eius precursor sum
cuius non sum dignus
interl.|  Iohannes non erat sponsus ille de quo tamquam sponsus etc. Calciamento, id est incarnatione Christi qua scilicet Christum decuit non indigens alias non dignus
calciamenta pedum solvere.
interl.|  mysterium incarnationis aperire
Numérotation du verset Act. 13,26 
Viri fratres
interl.|  sermo suavis
filii generis Abraham
interl.|  Iudei scilicet
et qui in vobis timent Deum,
interl.|  Iudei scilicet
interl.|  vel de gentibus potest accipi
vobis
interl.|  Iudeis
marg.|  VOBIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iudeis, ‘Non veni nisi ad oves que perierunt domus Israel’. Vel vobis qui estis dispersi, quia ut sequitur habitatores Hierusalem repulerunt illud.

Mt. 15, 24 : « Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel ».
verbum salutis huius missum est.
interl.|  evangelium vel Christus Verbum Patris
Numérotation du verset Act. 13,27 
Qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes,
interl.|  Iesum ignorantes esse salvatorem
et voces prophetarum que per omne sabbatum leguntur iudicantes
interl.|  quia iudices plebis erant
interl.|  Iesum
marg.|  IUDICANTES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iesum esse reum mortis vel iudicantes voces prophetarum, id est non credentes qui enim detrahit fratri detrahit legi et iudicat legem quanto magis Christo detrahentes.
impleverunt.
interl.|  prophetiam nescientes
Numérotation du verset Act. 13,28 
Et nullam causam mortis invenientes in eo
interl.|  quamvis inquierrent

eo] eum Weber
petierunt
interl.|  » Tolle tolle crucifige eum »

Io. 19, 15.
a Pilato ut interficerent eum.
interl.|  per manus militum
Numérotation du verset Act. 13,29 
Cumque consummassent
interl.|  ipse in cruce dixit : « Consummatum est »

Io. 19, 30.
omnia
interl.|  quia per eos omnia facta si manus inermis os armatum
interl.|  que impleverunt ut dictum est
interl.|  qua de passione prophetata
Deponentes eum de ligno
interl.|  non Iudei infideles, sed Ioseph qui fuit Iudeus genere et propter eum Iudei dicuntur hoc fecisse
interl.|  deponi permittentes propter sabbatum ne longius corpora in cruce remanerent contra legis preceptum
posuerunt in monumento.
interl.|  hoc de Iudeis dicitur propter Ioseph sicut et prius vel quia Iudei sepulcrum munierunt
Numérotation du verset Act. 13,30 
Deus vero
interl.|  divinitas sua que cum Patre et Spiritus una est
suscitavit
interl.|  secundum hominem
eum a mortuis tertia die10  qui visus est per dies multos.
interl.|  quadraginta

10  tertia die] om. Weber
His
interl.|  notis et certis cognitoribus
Numérotation du verset Act. 13,31 
qui simul ascenderant
interl.|  ad montana proxima Hierusalem
cum eo de Galilea in Hierusalem qui
interl.|  non eorum successores
usque nunc sunt testes
interl.|  idonei
eius ad plebem.
Numérotation du verset Act. 13,32 
Et nos vobis
interl.|  et filiis vestris
annuntiamus ea11 
interl.|  scilicet repromissionem

11  eam] ea Weber
que ad patres nostros repromissio facta est,
interl.|  quod suscitavit eum
Numérotation du verset Act. 13,33 
quoniam hanc Deus adimplevit
interl.|  prophetiam qua dicitur : « Genui te » ut infra
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1163ra ; facsim., p. 485a} [Rusch, f. 1163ra ] HANC  DEUS  ADIMPLEVIT. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : quomodo hanc Deus adimplevit filiis eorum nobis.

Ps. 2, 7 ; Ps. 110, 3.
filiis nostris resuscitans Iesum,
interl.|  ostendit hanc esse repromissionem
sicut et in psalmo secundo
marg.|  IN  PSALMO  SECUNDO. Quidam codices habent in primo, quod ita exponitur primum et secundum apud Hebreos in unum psalmum esse compositos, quia et a beatitudine incipiat et in eadem finiat.
scriptum est : Filius meus
interl.|  non servus ut ceteri
interl.|  consubstantialis
marg.|  FILIUS  MEUS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Non est putandum. Hoc exemplum psalmi ad resurrectionem Christi - cuius proxime meminit – pertinere, sed ad incarnationem de qua supra locutus fuit. Nam sequens versus manifeste testatur de resurrectione, cum enim supra de incarnatione, passione, resurrectione egerit. Utraque testimoniis prophete astruit qui ergo inquit eternus es ante secula filius, nunc in tempore natus apparebis.
es tu,
interl.|  hoc proprium deitatis
interl.|  in divinitate ubi nec heri nec cras
ego hodie genui te.
interl.|  de Virgine etenim illa nativitas est a Deo
Numérotation du verset Act. 13,34 
Quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit, quia dabo vobis
interl.|  implebo que David promisi scilicet Christum de eo nasciturum
sancta David
interl.|  id est Christi qui verus David manu fortis
marg.|  SANCTA  DAVID. Rabanus MaurusR<ABANUS>, id est templum sanctum ex David semine natum, id est corpus Christi resuscitatum in incorruptionem.
marg.|  SANCTA  DAVID  FIDELIA etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Isaias novi Testamenti mysteria prerogans ait : « Constituam vobis testamentum eternum sancta David fidelia ». In hebreo : « Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis ».

Fontes : cf. < Parall . > Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
Is. 55, 3 (Vetus latina, p. 1365, ut ref. Hieronymus, In Isaiam, lib. 15, cap. 55, 1-3, CCSL 73A, p. 619 : « Audite audientes me, et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima uestra. Inclinate aurem uestram, et uenite ad me ; audite, et uiuet anima uestra. et feriam uobis cum pactum sempiternum, misericordias dauid fideles. LXX : audite me, et comedite bona, et delectabitur in bonis anima uestra. Attendite auribus uestris, et sequimini uias meas ; et audite me, et uiuet in bonis anima uestra. et constituam uobis testamentum aeternum, sancta dauid fidelia »).
Isaias... fidelis] Cf. Beda Venerabilis, Expositio Actuum Apostolorum, cap. 13, CCSL121, lin. 69 sqq. : « Sic enim Esaias noui testamenti mysteria praegustans ait : Et constituam uobis testamentum aeternum sancta Dauid fidelia, quod in Hebraica ueritate legitur : Et feriam uobis cum pactum sempiternum misericordias Dauid fideles ».
fidelia.
interl.|  sine mendacio
Numérotation du verset Act. 13,35 
Ideoque et alias dicit : Non dabis
marg.|  NON  DABIS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Post resurrectionem non moritur mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et eternaliter permansura.
Sanctum tuum
interl.|  corpus Christi
videre corruptionem.
interl.|  putrefactionem
Numérotation du verset Act. 13,36 
David enim
interl.|  ideo hec predicta de Christo et non de David
in12  sua generatione
interl.|  quarta decima generatione ab Abraham

12  in] om. Weber
cum administrasset voluntati Dei,
interl.|  fecisset voluntatem Dei unde supra qui faciet omnes voluntates meas
dormivit et appositus est ad patres suos,
interl.|  ut nascentium ita et morientium numero appositus
et vidit
interl.|  experimento
corruptionem.
interl.|  vermium
Numérotation du verset Act. 13,37 
Quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem.
Numérotation du verset Act. 13,38 
Notum igitur sit vobis, viri fratres,
interl.|  respondet ad id quod dixerat Deus vero suscitavit eum
quia per hunc
interl.|  Iesum salvatorem
vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus
interl.|  peccatis
quibus
interl.|  hoc dicitur ne legi confidant
non potuistis in lege Mosi iustificari.
interl.|  que fuit virtus et augmentum peccati
Numérotation du verset Act. 13,39 
In hoc omnis qui credit iustificatur.
interl.|  quia : ‘Iustus ex fide est’

Cf. Hab. 2, 4 : « Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso ; iustus autem in fide sua vivet » ; Rm. 1, 17 : « Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Iustus autem ex fide vivit » ; Gal. 3, 11 : « Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est : quia iustus ex fide vivit » ; Hbr. 10, 38 : « Iustus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae ».
Numérotation du verset Act. 13,40 
Videte ergo
interl.|  dum credens iustificatur
ne superveniat vobis13 
interl.|  contingat nos contemptores esse

13  vobis] om. Weber
quod dictum est in prophetis.
interl.|  in uno libro multorum prophetarum
Numérotation du verset Act. 13,41 
interl.|  cavete infideles
marg.|  VIDETE  CONTEMPTORES. In greco : audite contemptores et respicite et disperdimini.
et admiramini
interl.|  incarnationem Christi cui non credendo contemptores estis
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1163rb ; facsim., p. 485b} [Rusch, f. 1163rb ] ADMIRAMINI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sic iunge admiramini et dispergimini ab Assyriis et Chaldeis, novissime a Romanis quia opus operor utriusque vindicte.
et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis
interl.|  negantes incarnationem Verbi
interl.|  si quis enarraverit vobis.
marg.|  NON  CREDETIS  SI  QUIS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vel propter utriusque vindicte magnitudinem non credere dicuntur donec complete fuerint.
Numérotation du verset Act. 13,42 
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hec.
interl.|  impletur illud quod dictum est non credetis si quis enarraverit vobis
Numérotation du verset Act. 13,43 
Cumque dimissa esset synagoga,
interl.|  ab apostolis vel cum inciperent ad domos redire
secuti sunt multi Iudeorum
interl.|  non principes
et colentium
interl.|  Deum
interl.|  hoc de Iudeis intelligendum
marg.|  ET  COLENTIUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Melius legitur colentium Deum sicut in greco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant sed religione Iudei grece vocati proselyti.
advenarum Paulum et Barnabam.
interl.|  qui estimantur gentiles fuisse vel Iudei venientes de dispersione
Qui loquentes suadebant eis, ut permanerent
interl.|  ut non solum auditores sed factores essent tam incipientes quam perfecti
interl.|  perseverando
in gratia Dei.
interl.|  quam acceperant sed adhuc rudes erant
Numérotation du verset Act. 13,44 
sequenti vero sabbato pene universa civitas
interl.|  secundum consuetudinem Iudeorum
convenit audire verbum Dei14  .

14  Dei] Domini Weber
Numérotation du verset Act. 13,45 
videntes autem turbas Iudei
interl.|  convenire ad apostolos
repleti sunt
interl.|  non parum
zelo,
interl.|  invidie
et contradicebant
interl.|  invidia veritati blasphemus est
his que a Paulo dicebantur blasphemantes.
interl.|  qui contradicit veritati blasphemus est
Numérotation du verset Act. 13,46 
Tunc constanter
interl.|  non timentes Iudeorum principes
Paulus et Barnabas dixerunt :
interl.|  ex zelo Dei
Vobis oportebat
interl.|  secundum illud : ‘Non veni nisi ad oves que perierunt domus Israel’
interl.|  quia promissum

Cf. Mt. 15, 24 : « Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ».
primum
marg.|  PRIMUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Primo filiam principis curare venit Iesus sed mulier fluxum sanguinis patiens preripuit sanitatem.
loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis eterne vite
marg.|  ETERNE  VITE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non quia scirent vitam eternam esse quam respuebant sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
ecce convertimur ad gentes.
interl.|  ut sanetur emorrois mulier
interl.|  » Transferuntur montes in cor maris »

Cf. Mt. 9, 20-22 : « Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. At Iesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora ».
Ps. 45, 3.
Numérotation du verset Act. 13,47 
Sic enim precepit
interl.|  predixit
marg.|  SIC  ENIM etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Prophetia preceptum immobile est nobis primum dicitur deinde infertur prophete testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium.
nobis Dominus. Posui te
interl.|  iam factus erat Christi adventus
interl.|  post tenebras perfidie
marg.|  POSUI  TE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ait posui vos, quia quod Christo dicitur hoc ad apostolos qui membra eius sunt pertinet.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Quod dictum est specialiter Christo hoc sibi dictum esse arbitrantur apostoli quia menbra ipsius sunt sicut propter eiusdem corporis unionem dictum est : « Saule, Saule quid me persequeris ? » etc.

Act. 9, 4.
in lumen
interl.|  in manifesto
gentibus,
interl.|  non in una tantum sicut prius in gente Iudeorum
ut sis in salutem
interl.|  que necessaria est contra peccati infirmitatem
usque ad extremum terre.
interl.|  per omnes terminos
Numérotation du verset Act. 13,48 
Audientes autem gentes gavise sunt
interl.|  post tenebras de lumine post languorem de sanitate
et glorificabant verbum Domini.
interl.|  evangelium vel Christum Verbum Patris confitebantur et gratias agebant
et crediderunt quotquot erant preordinati
interl.|  a Deo
marg.|  PREORDINATI. Ordo est ut post labores presentes et mortificationem carnis vita sequatur.
ad vitam eternam.
interl.|  qua se indignos iudicaverunt Iudei
Numérotation du verset Act. 13,49 
Disseminabatur
interl.|  quia verum semen est
autem verbum Domini per universam regionem.
interl.|  reprobatis Iudeis seminatur inter gentes sed tamen utrisque predicabatur
Numérotation du verset Act. 13,50 
Iudei autem concitaverunt religiosas mulieres
marg.|  RELIGIOSAS  MULIERES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sive de Iudeis que legis religionem servabant, sive de gentibus religionem servare incipientes.
interl.|  principes primarios
civitatis,
interl.|  Antiochie illius de qua diximus
et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis
interl.|  primarii quia non credebant
Numérotation du verset Act. 13,51 
At illi excusso pulvere
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1163va ; facsim., p. 486a} [Rusch, f. 1163va ] EXCUSSO  PULVERE etc. Secundum preceptum evangelii excutitur pulvis. In testimonium quod inanem fecerunt laborem.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui qui ingressi sunt civitatem illorum et predicaverunt eis vel excutitur pulvis ut nihil accipiant ab eis qui evangelium spernunt nec etiam necessaria victui.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quia in iudicio sic a Christo eiicientur sicut pulvis quem proiicit ventus a facie terre. Si vero apostolos reciperent pedes suos, id est sensus a pulvere, id est vitiis solverent.

Cf. Mt. 10, 10-11 : « In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius, dicite : Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei ».
pedum in eos venerunt Iconium.
Numérotation du verset Act. 13,52 
Discipuli quoque
interl.|  id est Christiani ut sepe dictum est
marg.|  DISCIPULI  QUOQUE. Beda VenerabilisB<EDA>. Iudeis fidem persequentibus discipuli econtra spiritali gaudio ditantur.
replebantur gaudio et Spiritu sancto.
interl.|  gaudium est de fructibus Spiritus sancti

Cf. Gal. 5, 22.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_13)