initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Act. 15,1 
Et quidam
interl.|  de Iudeis Christiani quidem sed adhuc iudaizantes

1 Act. 15, 1] Hic Wordsworth Weber incipiunt capitulum 15 ; Rusch : cf. Act. 14, 27
descendentes
interl.|  ad litteram secundum situm loci vel parvitatem sensus
de Iudea
interl.|  ad litteram
interl.|  vera confessione
docebant fratres
interl.|  de gentibus credentes
quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi
interl.|  non sufficit sola spiritalis circumcisio et fides Christi
non potestis salvi fieri.
Numérotation du verset Act. 15,2 
Facta autem seditione
interl.|  a Iudeis
marg.|  SEDITIONE. A Paulo et Barnaba contra illos qui hec dicebant.

autem] ergo Weber
et Barnabe
interl.|  contra Barnabam
adversus illos statuerunt
marg.|  STATUERUNT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Scilicet illi qui descenderant de Iudea et fratres quos docebant circumcidi et etiam ipsi apostoli.

adversus] adversum Weber
ut ascenderent
interl.|  situ loci vel altitudine seusus
marg.|  UT  ASCENDERENT. Beda VenerabilisB<EDA>. De hac ascensione sua Paulus scribit ad Galatas. Deinde post annos quattuordecim ascendi Hierosolymam cum Barnaba assumpto et Tito : ‘Et contuli cum eis evangelium quod predico in gentibus’, ubi numerus annorum quem posuit recensendus est. Petrus et Paulus post passionem Domini anno tricesimo, id est ultimo Neronis passi sunt martyrium. Petrus Rome viginti quinque annis in cathedra episcopali sedit. Sed viginti quinque et quattuordecim triginta novem faciunt. Ergo et Petrus eodem quarto decimo anno post passionem Domini quo eum Hierosolymis alloquitur Paulus, id est quarto Claudii Cesaris, Romam venisse creditur, simulque {t. 4 : Erfurt, f. 1164rb ; facsim., p. 487b} [Rusch, f. 1164rb ] hac ex positione Paulum eodem anno quo Dominus passus est et resurrexit, ad fidem venisse probatur.

Cf. Gal. 2, 2 : « Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem ».
Paulus et Barnabas et quidam alii
interl.|  ex utrisque dissentientibus
ex illis ad apostolos et presbyteros
interl.|  etate vel gradu
in Hierusalem super hac questione.
interl.|  utrum credendum esset de gentibus
Numérotation du verset Act. 15,3 
Illi ergo
interl.|  qui statuerunt ut ascenderent

ergo] igitur Weber
deducti
interl.|  in principium itineris
ab Ecclesia,
interl.|  Antiochie quam dixit esse congregatam
pertransiebant Phenicen et Samariam narrantes conversationem gentium. Et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
interl.|  caritas congaudet veritati

conversationem] conversionem Weber
Numérotation du verset Act. 15,4 
Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia et ab apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
Numérotation du verset Act. 15,5 
Surrexerunt autem
interl.|  corpore vel incontinentia animi
quidam de heresi Phariseorum
interl.|  qui prius Pharisei modo in Christum credebant
qui crediderant
interl.|  in Christum
dicentes quia oportet circumcidi eos,
interl.|  oportet vos, o iudices
marg.|  QUIA  OPORTET  CIRCUMCIDI etc. Hoc errore decepti Galate circumcisionem legisque observantias cum gratia baptismi miscebant.
precipue
interl.|  gentiles credentes

precipue] precipere Weber
quoque servare legem Moysi.
Numérotation du verset Act. 15,6 
Conveneruntque apostoli
interl.|  ad videndum utriusque partis sententiam post eorum annuntiationem
marg.|  CONVENERUNTQUE  APOSTOLI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic datur exemplum faciendi conventus ad discernenda ea que fidei sunt necessaria.
et seniores Iudee de verbo hoc.

Iudee] + videre Weber
Numérotation du verset Act. 15,7 
Cum autem magna conquisitio fieret,
interl.|  utriusque partis questio inter iudices
surgens Petrus
interl.|  surgere frequenter dicitur et pre omnibus quasi princeps loquitur
dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus
interl.|  ex quo Cornelius baptizatus est
in nobis elegit Deus per os meum
marg.|  PER  OS  MEUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non alterius ex apostolis, quasi dicat : qui primus predicavi gentibus primus ab eis iugum legis excutiam, nam eunucho nullus apostolorum predicavit sed Philippus diaconus et gratuito impletus est dono.

Cf. Act. 8, 37-39 : « Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Iesum Christum. Et iussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens ».
audire gentes verbum evangelii et credere,
Numérotation du verset Act. 15,8 
et qui novit corda Deus
interl.|  veram fidem eorum
testimonium
interl.|  sine eius testimonio non auderem
perhibuit dans illis Spiritum sanctum
interl.|  linguis loqui
sicut et nobis,
Numérotation du verset Act. 15,9 
et nihil discrevit
interl.|  quia eundem Spiritu dedit et eadem dona
inter nos
interl.|  circumcisos
et illos
interl.|  incircumcisos
fide
interl.|  non circumcisione
purificans corda eorum.
interl.|  per Spiritum
marg.|  FIDE  PURIFICANS  COR  EORUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Non ergo circumcisione carnis illos mundari opus est, quorum tanta fides corda purificat ut etiam ante baptisma Spiritum accipere mereantur, sed per gratiam Christi credimus salvari sicut et illi. Si ergo illi id est patres portare iugum legis non valentes pro gratiam salvandos se crediderunt, tunc hec gratia antiquos iustos vivere fecit ex fide et ideo sacramenta etsi temporibus diversa ad unitatem tamen eiusdem fidei concorditer concurrebant.
Numérotation du verset Act. 15,10 
Nunc ergo
interl.|  quia testimonium perhibuit
quid temptatis
interl.|  quasi testimonio non credentes
Deum
interl.|  non nos
interl.|  qui dedit Spiritum incircumcisis
marg.|  QUID  TEMPTATIS  DEUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Constat multipliciter intelligendum quod dictum est : « Non temptabis Dominum Deum tuum ». Ille ergo temptat sui aliter quam ipse precipit facere laborat qui precepta eius sine gratia se posse servare confidit, sed Petrus grave iugum legis a cervice discipulorum tollere querit ut imponat suave iugum libertatis.

Dt.6, 16 ; Mt. 4, 7.
imponere iugum
interl.|  gravitatem circumcisionis et legis
super cervicem discipulorum ?
interl.|  robur fidei credentium
Quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus.
interl.|  quia non potuimus per legem omnia implere vel omnia que erant in lege observare
marg.|  NEQUE  PORTARE  POTUIMUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vel non potuimus pre intollerabili gravitate sed per gratiam Dei et non per circumcisionem nos circumcisi etiam credimus salvari.
Numérotation du verset Act. 15,11 
Sed per gratiam Domini Iesu Christi
interl.|  gratuitum donum Dei sine operibus legis

Christi] om. Weber
interl.|  gentiles credunt
Numérotation du verset Act. 15,12 
Tacuit autem omnis multitudo,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1164va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f. 1164va ] TACUIT  AUTEM  OMNIS etc. Notandus ordo loquendi vel loquentium quia singulis loquentibus tacent primum Petro.
et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
interl.|  quia preputium virtutes non impedit

Deus fecisset] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 15,13 
Et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens : Viri fratres, audite me.
Numérotation du verset Act. 15,14 
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit
interl.|  quia infirme
sumere ex gentibus populum nomini suo,
interl.|  ut vocetur populus Dei
Numérotation du verset Act. 15,15 
et huic
interl.|  Simoni
concordant verba prophetarum
interl.|  agentia de salute gentium
sicut scriptum est :
interl.|  in prophetis
Numérotation du verset Act. 15,16 
Post hec
interl.|  quia iratus et aversus eram
revertar
interl.|  historice post transmigrationem
et edificabo
interl.|  restaurabo
interl.|  in prophetis
marg.|  REVERTAR  ET  EDIFICABO etc. Mystice revertar ad gentes quas prius dixerat ingredi vias suas cui sensui firmando Iacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis.
tabernaculum David,
interl.|  Hierusalem civitatem David
interl.|  Ecclesiam que est manu fortis que cecidit in valle gentilitatis
marg.|  TABERNACULUM  DAVID. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Umbra legis que traditionibus Phariseorum corrupta Domino revelante, id est Domino in carne apparente per gratiam est erecta ut non tantum Iudei sed etiam gentes nomen eius requirant.
quod decidit et diruta eius reedificabo et erigam illud,
Numérotation du verset Act. 15,17 
ut requirant
interl.|  illi qui ex gentibus
ceteri hominum
interl.|  preter Israel, id est preter Iudeos Christo credentes
Dominum
interl.|  qui benefecit Israeli in se confidenti
et
interl.|  id est
omnes gentes super quas invocatum est
interl.|  a sacerdotibus in baptismo
marg.|  SUPER  QUAS  INVOCATUM  EST etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Secundum illud : Invocabant sacerdotes super Israel. Et : ‘invocabitis nomen meum super filios Israel’. Et alibi : « Moyses et Aaron in sacerdotibus eius » etc.
marg.|  INVOCATUM  EST. Pro futuro more prophetico.

Nm 6, 27 : « Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis ».
Ps. 98, 6.
nomen meum dicit Dominus faciens hec.
interl.|  complens que prophetata erant
Numérotation du verset Act. 15,18 
Notum a seculo est Domino opus suum.
interl.|  prescivit ab eterno quod facturus erat in gentibus
Numérotation du verset Act. 15,19 
Propter quod ego iudico
interl.|  concordans Petro
marg.|  QUOD  EGO  IUDICO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Recte iudicandum erat quod trium testimonio firmatur duorum apostolorum et prophetarum.
non inquietari eos
interl.|  quod Dominus edificat homo non inquietet
qui ex gentibus convertuntur ad Deum
Numérotation du verset Act. 15,20 
sed scribere ad eos
interl.|  iudico
ut abstineant se
interl.|  hec sit eorum circumcisio
a contaminationibus simulacrorum
interl.|  cultibus
et fornicatione,
interl.|  ut casti sint
et suffocatis
interl.|  ne infirmiores se suffocent
interl.|  carnibus ne comedant
marg.|  A SUFFOCATIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Suffocatum est morticinum de quo Ezechiel dicit . « Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus sacerdotes non comedant ». Hoc preceptum convenit servare illis qui uncti sunt oleo spiritali ne comedant illud cuius sanguis non est effusus quod epistola apostolorum servandum decrevit.

Ez 44, 21.
et sanguine.
interl.|  ne bibant
marg.|  A SUFFOCATIS  ET  SANGUINE. Beda VenerabilisB<EDA>, id est a fundendo sanguinem vel manducando cum sanguine. Hec quidem venientibus de gentilitate pro rudimentis fidei et inveterata gentilitatis consuetudine concessa sunt ; sed ne putarentur eadem et perfectioribus sufficere.vigilanter adiunxit :   Moyses etc.
marg.|  ET  SANGUINE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Effusione humani sanguinis et que non vult sibi fieri alteri ne {t. 4 : Erfurt, f. 1164vb ; facsim., p. 488b} [Rusch, f. 1164vb ] faciat. Hoc est preceptum dilectionis proximi quod est inferius, alterum est superius : « Omnia quecumque vultis ut faciant vobis homines ita et vos illis facite ». Per unum malitia compescitur per aliud benignitas propagatur. Quasi vero adhuc rudibus superius non imponitur, sed ut casti sint et abstineant etc. Et sequitur :

Mt. 7, 12.
Numérotation du verset Act. 15,21 
Moyses enim a temporibus antiquis
interl.|  ideo iudico scribere quia Scriptura Moysi qua mandatur circumcisio per omnia sabbata legitur sic etiam ferenda est sententia Scripture ne sit dubia
marg.|  MOYSES  ENIM A  TEMPORIBUS etc. Beda VenerabilisB<EDA>, id est etsi preceptorum acerbitate non graventur a nobis, precedente tamen tempore dum frequentius ad lectionem legis et prophetarum convenerint, paulatim vite instituta et servande invicem dilectionis iura suscipient. Primitivam enim Ecclesiam adhuc iudaizantem hic sabbatis celebrasse constat.
habet in singulis civitatibus qui eum predicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
Numérotation du verset Act. 15,22 
Tunc placuit
interl.|  commendare legatis fidelibus et idoneis testibus
marg.|  TUNC  PLACUIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo iudicante Iacobo Hierosolymorum episcopo merito placuit sententia.
marg.|  PLACUIT  MITTERE  ANTIOCHIAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.
apostolis et senioribus
marg.|  APOSTOLIS  ET  SENIORIBUS etc. Apostolorum communis titulus preponitur ne aliqua dissensionis relinquatur occasio.
cum omni Ecclesia eligere viros ex eis,
interl.|  preter apostolos et seniores
et mittere Antiochiam {t. 4 : Erfurt, f. 1164vb ; facsim., p. 488b} [Rusch, f. 1164vb ] cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabas et Silam viros primos in fratribus
interl.|  qui non erant de apostolis
Numérotation du verset Act. 15,23 
scribentes per manus eorum :
interl.|  Barnabe et Pauli
Apostoli et seniores fratres,
interl.|  ex Iudeis
his qui sunt Antiochie et Syrie et Cilicie fratribus ex gentibus,
marg.|  FRATRIBUS  EX  GENTIBUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Primum stili beneficium est quod apostoli gentiles vocant   fratres , id est unius Dei filios.
salutem.
marg.|  SALUTEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Eclipsis est. Vel : latitudine caritatis omne verbum angustius est. Et ideo nullum verbum ponitur ut omnia simul bona eis velle intelligantur.

Non inveni, nec litteraliter nec ad sensum, in editionibus electronicis Hrabani Mauri operum nec alibi [MM2016]
Numérotation du verset Act. 15,24 
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis
interl.|  de quibus supra et quidam descendentes de Iudea docebant
exeuntes
interl.|  qui etiam a nostra discesserunt sententia
turbaverunt vos verbis
interl.|  non recto sensu
interl.|  vanis
evertentes animas vestras
interl.|  a veritate evangelii
marg.|  EVERTENTES  ANIMAS. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : evertentes animas vestras dicentes circumcidi oportet et observare legem quibus non mandavimus.
quibus non mandavimus
interl.|  ideo dictum est exeuntes a nobis
interl.|  dicentes qua non mandavimus
Numérotation du verset Act. 15,25 
Placuit nobis collectis in unum eligere viros,
interl.|  nec coacti sumus hec scribere scilicet decrevimus ex voluntate
interl.|  ut maior sit auctoritas
et mittere ad vos cum carissimis10  Barnaba et Paulo

10  carissimis] + nostris Weber
Numérotation du verset Act. 15,26 
hominibus
interl.|  commendantur ut credatur eis
qui tradiderunt
interl.|  in omnem temptationem
animas suas
interl.|  vitas
pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
interl.|  pro nominis sui annuntiatione
Numérotation du verset Act. 15,27 
Misimus ergo
interl.|  quia placuit nobis misimus
Iudam et Silam qui et ipsi
interl.|  cum Barnaba et Paulo
vobis verbis referent eadem.
interl.|  que in epistola continentur
interl.|  que Barnabas et Paulus
Numérotation du verset Act. 15,28 
Visum est enim
marg.|  VISUM  EST. Id est placuit   Spiritui sancto qui arbiter sue potestati « ubi vult spirat » et que vult loquitur.   et nobis non solum voluntate nostra sed instinctu eiusdem spiritus.

Cf. Io. 3, 8 : « Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu ».
Spiritui sancto et nobis
interl.|  quibus nihil visme st sine Spiritu
marg.|  SPIRITUI  SANCTO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Et nobis humano quidem sensu sed sano.
nihil ultra imponere vobis oneris quam hec necessario,
marg.|  QUAM  HEC  NECESSARIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hec necessaria sunt sine quibus non est salus {t. 4 : Erfurt, f. 1165ra ; facsim., p. 489a} [Rusch, f. 1165ra ] sed circumcisio necessaria non est et ea que vobis fieri non vultis alii ne faciatis.
Numérotation du verset Act. 15,29 
ut abstineatis vos
interl.|  sobrietatem et temperantiam docet talis institutio
ab immolatis simulacrorum, et sanguine suffocato, et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis. valete.
interl.|  iustitia est a malis abstinere et bona agere
interl.|  declina a malo et fac bonum
Numérotation du verset Act. 15,30 
Illi igitur dimissi,
interl.|  secundum quod dictum est supra : Placuit apostolis et senioribus etc.
descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt
interl.|  Barnabas et Paulus
epistolam.
Numérotation du verset Act. 15,31 
Quam cum legissent
interl.|  Antiochie fideles ex gentibus
gavisi sunt super consolatione.
interl.|  quia dictum est visum nobis est nihil imponere oneris
Numérotation du verset Act. 15,32 
Iudas autem et Silas et ipsi
interl.|  excepto Paulo et Barnaba
cum essent prophete,
interl.|  doctrina et futurorum denuntiatione
verbo plurimo
interl.|  ut in epistola dixerunt vobis referent eadem
consolati sunt fratres.
interl.|  consolatione illa quam diximus
Et confirmaverunt
interl.|  in fide evangelii preter legem
Numérotation du verset Act. 15,33 
tempore, dimissi sunt
interl.|  Iudas et Silas
interl.|  abire permissi in Hierusalem
cum pace a fratribus ad eos
interl.|  apostolos
qui miserant illos. Visum est autem Sile ibi remanere.
marg.|  VISUM  EST  SILE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Materia est futuri sermonis solus autem Iudas abiit Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 15,34 
Iudas autem solus abiit Hierusalem11  .

11  Visum est autem...Hierusalem Rusch , Editio Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Act. 15,35 
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochie
marg.|  DEMORABANTUR  ANTIOCHIE etc.  POST  ALIQUOT  DIES etc. Beda VenerabilisB<EDA>. His autem diebus impletum est quod apostolus ait : « Cum venisset Cephas Antiochiam in faciem eius restiti ».

Gal. 2, 11.
docentes
interl.|  de moribus perfectis
et evangelizantes
interl.|  Christum et regnum celeste
cum aliis pluribus
interl.|  doctoribus
verbum Domini.
interl.|  non suum
Numérotation du verset Act. 15,36 
Post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus predicavimus verbum Domini quomodo se habeant.
interl.|  utrum firma sit fides eorum an non
Numérotation du verset Act. 15,37 
Barnabas autem volebat secum assumere
interl.|  in comitatu suo
et Iohannem qui cognominatur Marcus.
Numérotation du verset Act. 15,38 
Paulus autem rogabat
interl.|  dicens non debere assumi vel suscipi
eum,
interl.|  Barnabam
ut12  qui discessisset ab eis a Pamphilia,
interl.|  Iohannes a Pamphilia discedens reversus est Hierusalem

12  ut] om. Weber
et non isset cum eis in opus, non debere recipi13  .
interl.|  ne rudes adhuc gravarentur
marg.|  IN  OPUS  NON  DEBERE  RECIPI. Beda VenerabilisB<EDA>. Quoniam in fronte aciei se constituens nimis tepide steterat, merito Paulus eum abiicit ne illius quasi contagione aliorum vires corrumperentur.

13  recipi] + eum Weber
Numérotation du verset Act. 15,39 
Facta est autem dissensio
marg.|  DISSENSIO. Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum sed irrationabilis et que iuste non fit.
ita ut discederent ab invicem.
interl.|  non vitio commoti sed Spiritu instigati separantur ut pluribus predicent
et Barnabas quidem14  assumpto Marco
marg.|  ASSUMPTO  MARCO. Beda VenerabilisB<EDA>. Qui affinitate sibi coniunctus erat, leguntur enim fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus patriam insulam repetiit, et nihilominus opus evangelii sibi iniunctum exercuit.

14  quidem Rusch Clementina ] om. Weber
navigaret Cyprum.
Numérotation du verset Act. 15,40 
Paulus vero electo Sila
marg.|  ELECTO  SILA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ad hoc remanere eum fecit Dominus iuxta illud :   Visum est autem Sile ibi remanere , ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabe fuit enim in hoc divinum consilium.
profectus est traditus
interl.|  dimissus vel commendatus
gratie Dei15 
interl.|  Spiritui sancto

15  Dei Rusch Clementina ] Domini Weber
a fratribus.
Numérotation du verset Act. 15,41 
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam
interl.|  breviando narrationem non ponit nomina singulorum locorum
confirmans Ecclesiam16  ,
interl.|  que iam fundata erat

16  Ecclesiam] Ecclesias Weber
percipiens custodire precepta apostolorum et seniorum17  .

17  percipiens...seniorum] om. Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_15)