initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 16

Numérotation du verset Act. 16,1 
Pervenit autem in Derben et Lystram.

1 Act. 16, 1] Hic incipit capitulum 16 Wordsworth Weber. Rusch cf. infra
Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus,
interl.| interl.| beneficus interpretatur||

Et] Capitulum 16 praem. Rusch
filius mulieris {t. 4 : Erfurt, f. 1165rb ; facsim., p. 489b} [Rusch, f. 1165rb ] vidue fidelis patre gentili.
marg.| marg.| VIDUE  FIDELIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vel ‘Iudee’, et Iudeam eam fuisse apparet ex hoc quod ait pate gentili.||

vidue] Iudee Weber
Numérotation du verset Act. 16,2 
Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Numérotation du verset Act. 16,3 
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum
marg.| marg.| CIRCUMCIDIT  EUM. Non quod figure legis post veritatem evangelii aliquid utilitatis afferrent sed ne per occasionem gentium Iudei a fide recederent quibus umbra vetus paulatim tollenda erat sicut gentibus idolatria. Legales vero umbre, quia a Domino institute interdum ab apostolis illo tempore sunt usurpate pro declinanda Iudeorum perfidia gentilis autem institutio a Satana reperta a sanctis numquam est recepta.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusRA<BANUS>. Timotheum circumcidit pro scandalo Iudeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et hoc est quod dicit : « Sed propter {t. 4 : Erfurot, f. 1165rb ; facsim., p. 489b} [Rusch, f. 1165rb ] subintroductos fratres falsos » etc.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusRA<BANUS>. Propter Iudeos ne ipsum persequerentur vel Timotheum, vel ne offensi a fide alienarentur.||

Gal. 2, 4.
propter Iudeos
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. ‘Iudeis factus sum Iudeus ut eos lucri facerem’ ||

Cf. 1Cor. 9, 20 : « Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer ».
qui erant in illis locis.
interl.| interl.| Lystris et Iconio||
Sciebant enim omnes quod pater eius erat gentilis.
interl.| interl.| et filius eius incircumcisus non traderet dogma circumcisionis et non voluerant circumcidi||

erat gentilis] gentilis esset Weber
Numérotation du verset Act. 16,4 
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata
interl.| interl.| statuta||
que erant decreta ab apostolis
marg.| marg.| CUSTODIRE  DOGMATA  DECRETA AB  APOSTOLIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non predicabant quod ipsi fecerant, sed quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. In figura huius facti feminalibus induebantur sacerdotes velut seminaturi opus non facturi.||
et senioribus qui essent Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 16,5 
Et Ecclesie quidem
marg.| marg.| ECCLESIE  QUIDEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc est de sepe dictis capitulis que narrationibus inseruntur. ||
confirmabantur fide
interl.| interl.| in his qui ante crediderant||
et abundabant numero quotidie.
interl.| interl.| in his qui conversi ad fidem baptizabantur||
Numérotation du verset Act. 16,6 
Transeuntes autem Frigiam et Galatie
interl.| interl.| in qua sunt Galate sic nominati a candore corporis et interpretantur lactei||
regionem, vetati sunt a Spiritu sancto
interl.| interl.| qui preciebat homines Asie non modo credituros||
marg.| marg.| VETATI  SUNT etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Terribilis Deus in consiliis super filios hominum. Quidam se magistrum sequi per omnia promittit nec permittitur. Alter sequi iussus sepelire patrem prohibetur. Invitus ac repugnans trahitur Saulus. Cornelio precibus et eleemosynis insistenti velut remunerationis vice via salutis ostenditur, et Deus qui novit corda beneficii gratia doctorem removit ab Asia, ne sanctum detur canibus et cor iniquum de contempta pedicatione gravius iudicetur.||

Cf. Mt. 7, 6 : « Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos ».

Spiritu sancto] inv. Weber
loqui verbum in Asia.
interl.| interl.| minore quia fere omnes predicte civitates et regiones in maiore Asia sunt||
Numérotation du verset Act. 16,7 
Cum venissent autem in Misiam
interl.| interl.| que est in Europa tunc enim de Asia transierunt in Europam||
temptabant
interl.| interl.| id est rursus in Asiam||
ire Bithyniam,
interl.| interl.| in qua non erat fidei ostium apertum||
et non permisit eos Spiritus Iesu.
interl.| interl.| salvatoris quia non erant salutem recepturi||
marg.| marg.| TEMPTABANT  IRE  SED  NON  PERMISIT  EOS  SPIRITUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Permittuntur apostoli velle sed non ire ut appareat infirmitas humana et quod divino consilio sit subdita dicens ; fiat voluntas tua. Rereruntur etiam provincie a quibus apostoli vetantur ut alii predicent in eis ut Iohannes et Philippus in Minori Asia evangelizaverunt, Lucas in Bythynia etc.||
Numérotation du verset Act. 16,8 
Cum autem pertransissent Misiam
interl.| interl.| in qua erat apertum fidei ostium||
descenderunt Troadem,
Numérotation du verset Act. 16,9 
Et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam
marg.| marg.| VIR  MACEDO. Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni proprietate lingue vel forma speciali vel indicio verbi.||
erat stans
interl.| interl.| angeli semper stare dicuntur||
et deprecans eum
interl.| interl.| ex forma humana||
et dicens : Transiens in Macedoniam adiuva nos,
interl.| interl.| hinc patet Macedonem hominem fuisse||
marg.| marg.| ADIUVA  NOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc ex persona hominis dictum non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus prefidet ut baptizentur et salvi fiant. Dicendo ‘adiuva nos’ ostendit Macedones vel per angelos a Deo inspirari vel aliquos doctores cepisse doceri.||
Numérotation du verset Act. 16,10 
ut autem visum vidit. Statim
interl.| interl.| velox obedientia per statim notatur||
quesivimus proficisci in Macedoniam,
interl.| interl.| hic Lucas ostendit se fuisse comitem Pauli||
certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Numérotation du verset Act. 16,11 
Navigantes autem a Troade recto cursu
interl.| interl.| plenis velis||
venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim,
Numérotation du verset Act. 16,12 
et Philippis
marg.| marg.| SAMOTHRACIA  NEAPOLIS ET  PHILIPPIS civitates sunt.||

et] + inde Weber
que est prima partis {t. 4 : Erfurt, f. 1165va ; facsim., p. 490a} [Rusch, f. 1165va ] Macedonie civitas colonia.
interl.| interl.| venientibus a mari prima occurrit||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1165va ; facsim., p. 490a} [Rusch, f. 1165va ] COLONIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Est que defectu indigenarum novis cultoribus impletur unde a cultu agri colonia dicta est.||
Eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes
interl.| interl.| consiliando vel cogitando||
marg.| marg.| ALIQUOT  DIES  CONFERENTES. In quibusdam libris invenitur conferentes verbum Domini die sabbati.||
Numérotation du verset Act. 16,13 
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse
interl.| interl.| id est locus aptus locutioni predicantium vel predicationi orantium||
et sedentes loquebamur mulieribus que convenerant.
interl.| interl.| ostendit quod orationem vocavit locutionem||
Numérotation du verset Act. 16,14 
Et quedam mulier nomine Lidda purpuraria
marg.| marg.| PURPURARIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Regina induta regali purpura vel purpure textrix vel purpuram vendens significat Ecclesiam que purpuram vendit dum sanguinem pro Christo fundit ut vitam mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lidda, apostolum cum sociis suis domum intrare coegit, quia repulsam predicationem a Iudeis Ecclesia devoto corde suscepit.||

Lidda] Lydia Weber
civitatis Thyatirenorum
interl.| interl.| plebis illius civitatis||
colens
interl.| interl.| natura vel lege audita a Iudeis||
Deum
interl.| interl.| verum||
audivit, cuius Dominus aperuit
interl.| interl.| ostium fidei||
cor
interl.| interl.| diabolus corda claudit sed Deus aperit||
intendere his que dicebantur a Paulo.
Numérotation du verset Act. 16,15 
Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens : Si iudicastis me fidelem Domino esse,
interl.| interl.| id est si digna sum ut in me habitet Deus et maneat introite et manete||
introite in domum meam
interl.| interl.| in domos gentilium non consueverant intrare causa Iudeorum||
et manete.
interl.| interl.| mansione alicuius intervalli||
Et coegit nos.
marg.| marg.| COEGIT  NOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur. Unum hospites cogendi alterum ad nuper conversos intrandi.||
Numérotation du verset Act. 16,16 
Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem
marg.| marg.| PUELLAM  HABENTEM  SPIRITUM  PYTHONEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Python nomen maligni spiritus per quem pythonisse hoc agunt ut mortuos ad locutionem et divinationem incantatione suscitent.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. De pythonica divinatione in libro Regum invenitur ubi rogante Saule pythonissa vel animam Samuelis vel pro ea potius spiritum immundum evocavit ab inferis. Quod genus magice ab Apolline Pythio repertum et ab eius cognomine dicitur sic vocatum cui hebreum etiam nomen congruit, quia pythona os abyssi dicitur.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Qui purpurariam Ecclesie adunavit ipse pythonissam immundo ore magnalia Dei predicantem districte puniens arte sua privavit. Hec est enim potestas apostolorum ut que ligaverent super terram sint ligata et in celo et e converso.||
obviare nobis que questum magnum prestabat dominis suis divinando.
interl.| interl.| divinationis pretio||
Numérotation du verset Act. 16,17 
Hec subsecuta Paulum
marg.| marg.| SUBSECUTA  PAULUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quamvis obviasset non in facie sed post eos clamat femineam servans pudicitiam.||
et nos, clamabat dicens : Isti homines
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1165vb ; facsim., p. 490b} [Rusch, f. 1165vb ] ISTI  HOMINES. Beda VenerabilisB<EDA>. Non est voluntatis ista confessio sed timore Spiritus sancti cogente vera spiritus mendax loquitur non ausus luce presente suas tenebras celare.||
servi Dei excelsi sunt
interl.| interl.| quamvis sint humiles tamen excelsus est eorum Deus cuius servi sunt||
qui annuntiant vobis viam salutis.
interl.| interl.| servos Dei et Deum eiusque doctrinam breviter laudat||
Numérotation du verset Act. 16,18 
Hoc autem faciebat
interl.| interl.| id est clamabat aut per bonum nature aut Deo cogente per Spiritum pythonicum||
multis diebus. Dolens autem Paulus
interl.| interl.| illam a diabolo possideri||
et conversus
interl.| interl.| quia post eum clamabat||
spiritui dixit : Precipio tibi
interl.| interl.| potestate non adiuro oratione||
in nomine Iesu Christi
interl.| interl.| non meo||
exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Numérotation du verset Act. 16,19 
Videntes autem domini eius
interl.| interl.| puelle||
quia exivit spes
interl.| interl.| vel spiritus||
questus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes.
marg.| marg.| PRECIPIO  TIBI  EXIRE etc.  QUIA  EXIVIT etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Barien, qui fidem impugnabat arte, privatum excecavit hanc que perversa. Licet mente vera loquebatur, arte solummodo privavit, quia indignum erat ut verbum evangelii spiritus immundus nuntiaret. Exire et silere precepit, quia demones et cum tremore debent Deum confiteri, non laudare cum gaudio.||

Act. 13, 6 ; Act. 16, 18.
Numérotation du verset Act. 16,20 
Et offerentes eos magistratibus dixerunt : Hii homines conturbant civitatem {t. 4 : Erfurt, f. 1165vb ; facsim., p. 490b} [Rusch, f. 1165vb ] nostram cum sint Iudei.
interl.| interl.| qui mali sunt vel captivi vel alterius legis||
Numérotation du verset Act. 16,21 
Et annuntiant morem
interl.| interl.| fidem Iesu Christi in cuius nomine pythonicus exierat spiritus||
quem non licet nobis suscipere,
interl.| interl.| auditu||
neque facere
interl.| interl.| actu||
cum simus Romani.
interl.| interl.| qui meliores Iudeis vel domini vel dissimilis legis||
marg.| marg.| CUM  SIMUS  ROMANI. Beda VenerabilisB<EDA>. Iam decretum erat a Romanis ne quis Deus reciperetur nisi approbante senatu.||
Numérotation du verset Act. 16,22 
Et cucurrit plebs adversus eos et magistratus, scissis tunicis eorum iusserunt virgis cedi.
interl.| interl.| alterum ad abominationem alterum ad penam spectat||

cucurrit] concurrit Weber scissis] et praem. Weber
Numérotation du verset Act. 16,23 
Et cum multas plagas eis intulissent10  , miserunt eos in carcerem,
marg.| marg.| MISERUNT  EOS IN  CARCEREM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Et per hoc maior virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur misit in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit ligno.||

10  intulissent] inposuissent Weber
precipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Numérotation du verset Act. 16,24 
Qui cum tale preceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Numérotation du verset Act. 16,25 
Media autem nocte
interl.| interl.| «Media nocte surgebam ad confitendum tibi » ||
marg.| marg.| MEDIA  AUTEM  NOCTE  ADORANTES. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.||

Ps. 118, 62.
Paulus et Silas adorantes laudabant Deum
interl.| interl.| vel hymnum dicebant||
et audiebant eos
interl.| interl.| Paulum et Silam||
qui in custodia erant.
interl.| interl.| vincti||
Numérotation du verset Act. 16,26 
Subito vero terremotus factus est magnus,
interl.| interl.| ad timorem incutiendum et ad ostia carceris aperienda||
marg.| marg.| TERREMOTUS  FACTUS  EST  MAGNUS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus laus eorum terram movet carceris fundamenta concutit ostia aperit catenas vinctorum solvit.||
marg.| marg.| All<egorice>. Qui omne gaudium extimat cum in temptationes varias inciderit libenterque gloriatur in infirmitatibus suis, ut in eo habitet virtus Christi. Hic cum Paulo et Sila in carcere Deum laudat dicens cum propheta : ‘Tu es refugium meum a pressura que circumdedit me exultatio mea’ etc.||

Cf. Ps. 31, 7 : « Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me ».
ita ut moverentur fundamenta carceris ; et statim aperta sunt11  omnia ostia
interl.| interl.| magna virtus orationis qua omnia ostia interiora scilicet et exteriora aperiuntur||

11  statim...ostia] aperta sunt statim ostia omnia Weber
et universorum vincula soluta sunt.
interl.| interl.| non solum Pauli et Sile sed et aliorum vinctorum||
Numérotation du verset Act. 16,27 
Expergefactus autem custos carceris,
interl.| interl.| ex terremotu magno||
et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, estimans fugisse vinctos.
Numérotation du verset Act. 16,28 
Clamavit autem Paulus voce magna12  dicens : Nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
interl.| interl.| vincti quos custodiebas||
marg.| marg.| CLAMAVIT  VOCE  MAGNA  NIHIL  FECERIS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Magna vox est qua scientia occultorum declaratur. Noverat enim etiam in tenebris illum qui volebat se interficere et inimico custodi pepercit.||

12  voce magna] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 16,29 
Petitoque lumine
interl.| interl.| a ministris||
introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Sile ad pedes13  .
marg.| marg.| PROCIDIT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Propter potentiam et {t. 4 : Erfurt, f. 1166ra ; facsim., p. 491a} [Rusch, f. 1166ra ] scientiam potentia quia terremotu ostia sunt aperta scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere ideo pre omnibus Paulo et Sile procidit ad pedes.||

13  ad pedes] om. Weber
Numérotation du verset Act. 16,30 
Et producens eos foras
interl.| interl.| de carcere||
ait domini :
interl.| interl.| honorare eos incipit plusquam decuit||
Quid me oportet facere ut salvus fiam ?
interl.| interl.| sentit se hactenus male fecisse||
Numérotation du verset Act. 16,31 
At illi dixerunt : Crede in Dominum Iesum14 
interl.| interl.| non in multos dominos ut de nobis dixisti||

14  Dominum Iesum] Domino Iesu Weber
et salvus eris
interl.| interl.| salvatorem nuntiant illi qui querebat salutem||
tu et domus tua.
interl.| interl.| non tu solus sed etiam||
interl.| interl.| credens in Iesum||
Numérotation du verset Act. 16,32 
Et locuti sunt ei verbum Domini
interl.| interl.| non unus tantum, sed ambo pre gaudio quia ostium fidei apertum erat illa hora noctis, vel ostenditur equitas benefaciendi||
cum omnibus qui erant in domo eius.
Numérotation du verset Act. 16,33 
Et {t. 4 : Erfurt, f. 1166ra ; facsim., p. 491a} [Rusch, f. 1166ra ] tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum,
interl.| interl.| de quibus dixerat et cum multas plagas eis intulissent||
interl.| interl.| lavans lavatus est||
et baptizatus est
marg.| marg.| LAVIT  PLAGAS ET  BAPTIZATUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Pulchra varietas quibus plagas vulneris lavit per eos plagas criminis amisit.||
ipse et omnes eius continuo.
marg.| marg.| CONTINUO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Velocitas obedientie signatur nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia.||
Numérotation du verset Act. 16,34 
Cumque perduxisset eos in domum suam apposuit eis mensam et letatus est
interl.| interl.| baptismate accepto spiritalis fructus sequitur id est letitia||
marg.| marg.| CUMQUE  PERDUXISSET etc.  APPOSUIT  EIS  MENSAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Optimum utriusque exemplum ingressus domus et mense appositio.||
cum omni domo sua credens Deo.
Numérotation du verset Act. 16,35 
Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes : Dimitte homines illos.
interl.| interl.| hoc custodi dicitur||
interl.| interl.| ne plures credant||
interl.| interl.| quasi despectos||
Numérotation du verset Act. 16,36 
Nuntiavit autem custos carceris verba hec Paulo, quia miserunt magistratus ut dimittamini. Nunc igitur exeuntes ite in pace.
Numérotation du verset Act. 16,37 
Paulus autem dixit eis : Cesos nos publice indamnatos15 
interl.| interl.| sine reatu certo a iudicibus prolato||

15  indamnatos] indemnatos Weber
homines romanos
interl.| interl.| censum professos||
miserunt in carcerem
interl.| interl.| occulta displicebat eiectio quia publica fuerat flagellatio||
et nunc occulte nos eiciunt. Non ita sed veniant
Numérotation du verset Act. 16,38 
et ipsi nos eiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hec. Timueruntque
interl.| interl.| ad hoc quod dixerat Paulus||
audito quod Romani essent.
Numérotation du verset Act. 16,39 
Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe16  .

16  de urbe] urbem Weber
Numérotation du verset Act. 16,40 
Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lidiam
interl.| interl.| regionem||
et visis fratribus
interl.| interl.| christianis in Lidia conversantibus||
consolati sunt eos
interl.| interl.| apostoli||
interl.| interl.| adventu suo exemplo et doctrina||
et profecti sunt.
interl.| interl.| post verbum consolationis||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_16)