initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 17

Numérotation du verset Act. 17,1 
Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam
interl.| interl.| nomina sunt civitatum||
venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum.
Numérotation du verset Act. 17,2 
Secundum consuetudinem autem
interl.| interl.| Iudeorum vel Pauli||
Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
marg.| marg.| DES  CRIPTURIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Utrumque pariter de Scripturis insinuat, scilicet quia Christum pati et resurgere oportuit et quod passio ac resurrectio ad nullum alium nisi ad Iesum pertineret. Iudei enim qui passionem et resurrectionem negare non poterant Antichristum expectantes ea ad Iesum pertinere contradicebant, et ideo Paulus non modo Christi mysteria predicat sed docet in Christo Iesu omnia esse consummata.||
Numérotation du verset Act. 17,3 
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est {t. 4 : Erfurt, f. 1166rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f. 1166rb ] Iesus Christus quem ego annuntio vobis.

Iesus Christus] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 17,4 
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Sile et de colentibus
interl.| interl.| Deum Iudeis, scilicet religiosis||
gentilibusque
interl.| interl.| qui prius non colebant||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1166rb ; facsim., p. 491b} [Rusch, f. 1166rb ] ET DE COLENTIBUS  GENTILIBUSQUE, id est et de his qui gentilem ritum iudaismo mutaverunt et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusRA<BANUS>. Prima causa malitie quod de vulgo. Secunda quod et mali erant pre vulgo.||
multitudo magna et mulieres nobiles non pauce.
interl.| interl.| ideo mulieres prius credunt ut viros facilius trahant||
Numérotation du verset Act. 17,5 
Zelantes autem Iudei
interl.| interl.| illos qui crediderant||
assumentesque de vulgo viros quosdam malos. Turba facta
interl.| interl.| propter turbatum sensum||

Turba] et praem. Weber
concitaverunt
interl.| interl.| ad conventum commovent||
civitatem.
interl.| interl.| Thessalonicam||
Et assistentes domui Iasonis
interl.| interl.| viri fidelis||
querebant eos
interl.| interl.| Paulum et Silam||
producere in populum.
Numérotation du verset Act. 17,6 
Et cum non invenissent
interl.| interl.| putantes eos esse occultatos||
eos trahebant Iasonem
marg.| marg.| TRAHEBANT  IASONEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : Iasonem et quosdam alios fratres unde intelligendum est Iasonem fratrem et fidelem fuisse.||
et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt
Numérotation du verset Act. 17,7 
quos suscepit Iason, et hii omnes
interl.| interl.| apostoli et eorum susceptores||
contra decreta Cesaris faciunt regem alium
marg.| marg.| REGEM  ALIUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Preter Cesarem, quod contra decretum Cesaris erat. Unde in evangelium : « Omnis qui se regem facit contradicit Cesari ». Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Iudeorum, id est confitentium unde et Iudei ipsum Christum accusabant.||

Io. 19, 12.
dicentes esse Iesum.
Numérotation du verset Act. 17,8 
Concitaverunt autem plebem
interl.| interl.| ipsi prius concitati concitant plebem||
et principes civitatis
interl.| interl.| etiam concitaverunt cum plebe principes||
audientes hec.
Numérotation du verset Act. 17,9 
Et accepta satisfactione a Iasone
interl.| interl.| quod negavit se suscepisse vel penitentiam professus est||

Et accepta satisfactione a] Et accepto satis ab Weber
et a ceteris
interl.| interl.| qui defendebant et excusabant||
dimiserunt eos.
interl.| interl.| Iasonem et ceteros||
Numérotation du verset Act. 17,10 
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroam
interl.| interl.| civitas est||

Beroam Rusch ΩJ ΩS] Beroeam ΩM Weber
qui cum venissent synagogam Iudeorum introierunt.
interl.| interl.| fortitudo fidei ostenditur quia nec pro Iudeorum persecutione loqui cessant||

venissent] advenissent in Weber
Numérotation du verset Act. 17,11 
Hii autem
interl.| interl.| qui susceperunt eos in Beroam||
erant nobiliores
interl.| interl.| genere vel animo qui verbo audiendo et scrutando instabant||
eorum qui sunt Thessalonice qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas si hec ita se haberent.
Numérotation du verset Act. 17,12 
Et multi quidem
interl.| interl.| de beroensibus||
crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri
interl.| interl.| vel : ‘virorum’||
non pauci.
Numérotation du verset Act. 17,13 
Cum autem cognovissent
interl.| interl.| qui erant||
in Thessalonica Iudei quia et Beroe predicatum est a Paulo
interl.| interl.| qui erat dux verbi||
marg.| marg.| A PAULO. Qui erat dux verbi et ideo postea solus dimissus est ut iret de Macedonia ad mare.||
verbum Dei, venerunt et illuc {t. 4 : Erfurt, f. 1166va ; facsim., p. 492a} [Rusch, f. 1166va ] commoventes et turbantes multitudinem.
Numérotation du verset Act. 17,14 
Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi
interl.| interl.| Beroe||
Numérotation du verset Act. 17,15 
Qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenis.
interl.| interl.| que est civitas Attice vel Achaie||

Athenis] Athenas Weber
et accepto mandato
interl.| interl.| vel solo verbo vel per epistolam||
ab eo
interl.| interl.| Paulo||
ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt.
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1166va ; facsim., p. 492a} [Rusch, f. 1166va ] PROFECTI  SUNT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo quod de Macedonia ad Paulum profecti sint.||
Numérotation du verset Act. 17,16 
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus
interl.| interl.| meus||
eius in ipso videns idolatrie deditam civitatem.
Numérotation du verset Act. 17,17 
Disputabat igitur in synagoga
interl.| interl.| inspirante Spiritu||
cum Iudeis et colentibus et in foro
interl.| interl.| cum gentibus||
per omnes dies ad eos qui audierant.

audierant] aderant Weber
Numérotation du verset Act. 17,18 
Quidam autem epicurei et stoici philosophi
marg.| marg.| EPICUREI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vocantur ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. ‘Stoici’ grece, latine ‘elementa’ qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Epicurei preceptoris sui traditionem secuti felicitatem hominis in sola voluptate corporis. Stoici in sola animi virtute posuerunt. Qui inter se dissidentes apostolum unanimiter impugnant, quia hominem docebat beatum esse in anima et corpore non in presenti nec ex se, sed ex gratia Dei per Iesum Christum in resurrectione.||
disserebant cum illo. Et quidam dicebant : Quid vult seminator verborum hic dicere ?
marg.| marg.| QUID  VULT  SEMINATOR etc. Semini verbius est qui verbum seminat. Vel semini verbius, id est sermologus quia semen est Verbum Dei. Unde : « Si vobis seminavimus spiritalia » etc.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum quod dictum est ab irridentibus sed non respuendum a credentibus erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos licet parvuli nec illi comparandi in agro Dei - quod est cor vestrum - seminamus verbum Dei expectantes uberem frugem vel fructum de moribus vestris.||

1Cor. 9, 11.

illo] eo Weber seminator verborum] seminiverbius Weber
Alii vero dicebant10   : Novorum demoniorum
marg.| marg.| ALII  VERO  DEMONIORUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. A Iudeis audierunt vocabulum demoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli. Vel Iudei sunt qui hoc dicunt, id est Sadducei.||

10  dicebant] om. Weber
videtur annuntiator esse, quia Iesum et resurrectionem annuntiabat eis.
Numérotation du verset Act. 17,19 
Et apprehensum eum ad Areopagum
marg.| marg.| AD AREOPAGUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Nomen est curie apud Athenas, dictum ab idolo Martis quod apud eos Arios vocatur.||
duxerunt dicentes : Possumus scire que est hec nova que a te dicitur doctrina ?
Numérotation du verset Act. 17,20 
Nova enim quedam infers auribus nostris. Volumus ergo scire quidnam velint hec esse ?
interl.| interl.| qualia sint et ad quid tendant||
Numérotation du verset Act. 17,21 
Athenienses autem omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant {t. 4 : Erfurt, f. 1166vb ; facsim., p. 492b} [Rusch, f. 1166vb ] nisi aut dicere aut audire aliquid novi.
interl.| interl.| non ut firmiter crederent sed tantum mirarentur||
interl.| interl.| ideo et pauci de doctrina interrogabant qualis sit ut crederent||
Numérotation du verset Act. 17,22 
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait : Viri Athenienses per omnia
interl.| interl.| vel hominum genera vel per omnia dogmata||
marg.| marg.| VIRI  ATHENIENSES etc.  QUOD  IGNORANTES  COLITIS  HOC  ANNUNTIO etc. Respondet ad hoc quod dixerant vel premiserant. Nova quedam infers, quasi dicat : nova que infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum ne quasi nova refutent sua verba.||
quasi supersistitiosos11  vos iudico12  .
interl.| interl.| vel : ‘video’||

11  supersistitiosos] superstitiosiores Weber 12  iudico] video Weber
Numérotation du verset Act. 17,23 
Preteriens enim
interl.| interl.| ideo superstitiosos vos iudico quia preteriens etc.||
et videns simulacra vestra
interl.| interl.| deorum qui vobis sunt noti||
inveni et aram
interl.| interl.| preter aliorum deorum aras||
in qua scriptum erat :
interl.| interl.| singulis aris titulus i
mponebatur, indicans cui dedicate essent||
Ignoto deo.
interl.| interl.| quasi ignoto deo dedicata est hec ara||
marg.| marg.| IGNOTO  DEO. Rabanus MaurusR<ABANUS>, id est vero Deo quem nemo novit ut est : « Nemo enim novit Filium nisi Pater neque Patrem nisi Filius ». Et iuxta hunc sensum a Paulo ignotus Deus dicitur. Aliter autem ex eorum sensu ignoto Deo dedicata est hec ara, id est illi Deo quem gentiles ignorant. Ergo vel scriptum erat ignoto Deo dedicata est, sive aliquid simile quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat ignoto Deo.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Notus in Iudea Deus sed non receptus. Ignotus Achaie Deus quamvis {t. 4 : Erfurt, f. 1166vb ; facsim., p. 492b} [Rusch, f. 1166vb ] per multa quesitus et ideo qui ignorat ignorabitur. Prevaricator damnabitur neuter immunis a culpa, sed excusabilior qui fidem non obtulit Christo, quem nesciebat quam qui manus intulit Christo quem sciebat.||

Mt. 11, 27.
Quod ergo ignorantes
interl.| interl.| ut ara confitetur||
colitis,
interl.| interl.| quia aram eius habetis||
hoc
interl.| interl.| non nova ut dicitis sed hoc idem illud scilicet ignotum||
ego annuntio vobis.
interl.| interl.| ut non sit ignotus Deus||
Numérotation du verset Act. 17,24 
Deus qui fecit mundum
interl.| interl.| per creaturas creatorem notificat||
marg.| marg.| DEUS  QUI  FECIT etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Nota ordinem huius disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium que docet esse, in quo vivimus movemur et sumus cuius et genus sumus, ut non solum pro luce et vita sed etiam pro cognatione generis diligendus ostendatur. Postea opinionem que est de idolis ratione destruit, quod mundi conditor et Dominus templis saxeis non includatur, quod largitor omnis beneficii sanguine victimarum non egeat, quod hominum creator et omnium gubernator non possit manu hominis causari. Postremo docet Deum ad cuius imaginem est factus homo non esse similem metallis. Erroris remedium dicit penitendi studium. Si autem primo destrueret cerimonias idolorum gentes non audirent eum. Cum ergo unum Deum persuaderet adiunxit :  per Christum salutem nobis datam, magis tamen eum nominans hominem quam Deum incipiensque ab illis que gessit in corpore supra hominem ostendit esse qui victa morte resurrexit paulatim enim fides crescit, ut cum supra hominem esse monstraretur, Deus credatur. Non interest quo quisque credat ordine, non in primis perfecta queruntur, sed de initiis ad perfecta ascenditur.||
et omnia que in eo sunt,
interl.| interl.| fructus et habitatores celi et terre||
hic celi et terre
interl.| interl.| mundi qui significatur celi et terre nomine||
cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat,
interl.| interl.| non parvo loco clauditur nec variis coloribus distinguitur sicut simulacra||
Numérotation du verset Act. 17,25 
nec manibus humanis
interl.| interl.| fit||
interl.| interl.| quasi facientium eum||
colitur indigens aliquo,
interl.| interl.| ad hoc ut colatur ut Deus||
cum ipse det omnibus vitam
interl.| interl.| animam quam inspirat||
et inspirationem,
interl.| interl.| aerem||
et omnia
Numérotation du verset Act. 17,26 
fecitque ex uno
interl.| interl.| homine||
interl.| interl.| Adam||
omne genus hominum,
marg.| marg.| EX UNO  OMNE  GENUS  HOMINUM. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat et per carnem homo intelligitur.||
inhabitare super universam faciem terre, definiens statuta tempora
interl.| interl.| etatum et regnorum||
et terminos habitationis eorum,
interl.| interl.| id est fines gentium singularum||
Numérotation du verset Act. 17,27 
querere Deum
interl.| interl.| fide||
interl.| interl.| ad hoc fecit genus humanum ut querat Deum||
si forte attractent
interl.| interl.| caritate||
eum aut inveniant, quamvis
interl.| interl.| queritur ab homine quamvis sit prope||
non longe sit ab unoquoque vestrum13  .

13  vestrum] nostrum Weber
Numérotation du verset Act. 17,28 
In ipso enim vivimus
interl.| interl.| utraque vita||
marg.| marg.| IN IPSO  ENIM  VIVIMUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Quia id operatur in nobis quod vivimus, movemur et sumus. Et hoc opus est quo continet omnia, quia eius sapientia : « Pertingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter ». Per hanc dispositionem in illo vivimus, movemus et sumus. Quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus nec movebimur nec erimus.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. In his que creavit ostenditur Deus indesinenter operari, neque enim tamquam eius substantia, sic in illo sumus sicut dicitur vitam habere in semetipso. Sed cum aliud simus quam ipse non aliud in ipso sumus, nisi quia id operatur quod vivimus movemur et sumus et paulo post non celum et terra et omnia que in eis sunt universa, scilicet spiritalis et corporalis creatura in se ipsa manet, sed in illo de quo dicitur {t. 4 : Erfurt, f. 1167ra ; facsim., p. 493a} [Rusch, f. 1167ra ] : In illo vivimus movemur et sumus, quia si pars potest esse in toto cuius pars est ipsum totum non est nisi in illo a quo conditum est, neque hoc secundum corpus dicitur quia et de mundo similiter posset dici  in quo sumus movemur et vivimus. Ideo de mente que ad imaginem Dei accipiendum est quodam modo excellenti et intelligibili, quia quid non est in ipso de quo dicitur : « Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia ».||

Sap 8, 1.
Rm. 11, 36.
et movemur et sumus,
interl.| interl.| utroque modo scilicet motu membrorum et discursu locorum||
interl.| interl.| corporaliter sive spiritaliter||
marg.| marg.| SICUT ET  QUIDAM  VESTRORUM  POETARUM. His qui prophetas non recipiebant non Moysi, non Isaie vel alicuius prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium versum Arati ponens et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat.||
dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
interl.| interl.| non natura sed Spiritu eius editi voluntate creati et adoptione recreati et ideo rectissime dictum est genus ipsius sumus||
marg.| marg.| IPSIUS  ENIM ET  GENUS. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina ne nova videatur inferre.||
Numérotation du verset Act. 17,29 
genus ergo cum simus Dei non debemus estimare
interl.| interl.| opus Dei non debet adorare opera hominum||
marg.| marg.| GENUS  ERGO etc.  NON  DEBEMUS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum et argentum cum ceteris huiusmodi inferiora que non debent ei comparari.||
auro aut argento aut lapidi, sculpture artis et cogitationis hominis divinum esse simile.
Numérotation du verset Act. 17,30 
Et tempora
interl.| interl.| preterita||
quidem huius ignorantie
interl.| interl.| quibus ignoratus est Deus||
despiciens Deus,
marg.| marg.| DESPICIENS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Id est ignoscens ut venialia et tunc despiciens, id est indigna iudicans sua notitia.||
nunc annuntiat
interl.| interl.| per apostolos||
hominibus,
interl.| interl.| prudentibus||
ut omnes
interl.| interl.| persone||
ubique
interl.| interl.| in omni loco||
interl.| interl.| nulla persona nullus locus excipit vel refellitur||
penitentiam agant,
interl.| interl.| ad hoc omnia dicta sunt ut penitentiam que est in corde agant in opere||
Numérotation du verset Act. 17,31 
eo quod statuit diem
interl.| interl.| quia Deo nihil futurum est||
interl.| interl.| dies statutus causa penitentie est||
in qua iudicaturus est orbem
interl.| interl.| introducit quod oderant illi qui resurrectionem mortuoum non credebant||
in equitate
interl.| interl.| non secundum personarum acceptionem||
in viro
interl.| interl.| homine vero virili vel forti||
interl.| interl.| Christo : « Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio » ||

Io. 19, 22.
in quo statuit fidem prebens omnibus suscitans eum a mortuis.
marg.| marg.| FIDEM  PREBENS  OMNIBUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Resurrectionis sue exemplo, vel statuit iudicare et post sic iungendum est fidem prebens omnibus quod resurgent.||
Numérotation du verset Act. 17,32 
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
interl.| interl.| quasi id dicant modo non credimus nec respuimus||
Numérotation du verset Act. 17,33 
Sic Paulus exivit de medio eorum.
interl.| interl.| quasi excommunicans eos||
Numérotation du verset Act. 17,34 
Quidam vero viri adherentes ei crediderunt
interl.| interl.| non remanentes ex timore||
in quibus et Dionysius Areopagita,
interl.| interl.| iudex curie illius cui nomen Areopagus||
marg.| marg.|  DIONYSIUS . Beda VenerabilisB<EDA>. Hic est DIONYSIUS qui postea episcopus Corinthiorum ordinatus bene rexit Ecclesiam. Ad cuius utilitatem etiam multa reliquit volumina cognomen a loco cui preerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia nomen trahens a Marte qui grece arios dicitur ; pagus : villa.||
et mulier nomine Damaris et alii cum eis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_17)