initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 18

Numérotation du verset Act. 18,1 
Post hec egressus
interl.| interl.| Paulus||
ab Athenis venit Corinthum
Numérotation du verset Act. 18,2 
et inveniens quemdam Iudeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius, eo quod precepisset Claudius discedere
marg.| marg.| EO QUOD  PRECEPISSET  CLAUDIUS  DISCEDERE etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc Iosephus {t. 4 : Erfurt, f. 1167rb ; facsim., p. 493b} [Rusch, f. 1167rb ] nono anno Claudii factum narrat. SUETONIUS dicit quod Claudius Iudeos Roma expulit.||
omnes Iudeos a Roma accessit ad eos,
Numérotation du verset Act. 18,3 
et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur. Erat autem {t. 4 : Erfurt, f. 1167rb ; facsim., p. 493b} [Rusch, f. 1167rb ] scenofactorie artis.
interl.| interl.| faciendo tabernacula vel funes quia scenos grece latine funis||
interl.| interl.| scene tabernacula dicuntur qua obumbrant||
marg.| marg.| SCENOFACTORIE  ARTIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quasi exules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur edificant.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Scene vel scenomata obumbracula que sagis, vel arborum frondibus, vel virgultis veteres componebant. Mystice. Sicut Petrus a fluctibus seculi per retia fidei extraxit, sic Paulus umbracula protectionis erigendo, ab umbra criminis, ardore temptationis, et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.||
Numérotation du verset Act. 18,4 

Act. 18, 4 = Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Iesu suadebatque Iudeis et Grecis Amiatinus Clementina etc.] om. Rusch Weber. Cf. Wordsworth p. 331.
Numérotation du verset Act. 18,5 
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo
interl.| interl.| evangelii||
Paulus testificans Iudeis esse Christum Iesum.
interl.| interl.| Deum esse vel Iesum hominem illum esse Christum id est Deum||
Numérotation du verset Act. 18,6 
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus
interl.| interl.| Christum non esse||
excutiens vestimenta sua
interl.| interl.| evangelii complet preceptum : « Excutite pulverem » etc.||

Mt. 10, 14.

sua] om. Weber
dixit ad eos : Sanguis vester
interl.| interl.| reatus vestre mortis cadat||
marg.| marg.| SANGUIS  VESTER etc. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Annuntiavi vobis iniquitatem vestram. Si iniquo non annuntiaveris iniquitatem suam sanguinem eius de manu tua requiram.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Titi Iusti aut proprium nomen viro fuit, aut merito iustitie sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse epistolam scripsit et Crete episcopum ordinavit, cum quo et Barnabas ascendens Hierosolymam, contulit evangelium cum apostolis, inquirens in consilio eorum an recte predicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.||
super caput vestrum.
interl.| interl.| animam||
Mundus ego ex hoc.
interl.| interl.| ad designandam munditiam ab hoc sanguine excussit vestimenta||
Ad gentes vadam.
Numérotation du verset Act. 18,7 
Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti
interl.| interl.| gentilis||
colentis Deum,
interl.| interl.| hoc non frustra dicitur ideo Deum colebat quia de proximo legem audiebat||
cuius domus erat coniuncta synagoge.
Numérotation du verset Act. 18,8 
Crispus
interl.| interl.| hic est quem a se baptizatum Paulus ait : « Neminem baptizavi nisi Crispum et Gaium » ||

1Cor. 1, 14.
autem archisynagogus
interl.| interl.| princeps illius synagoge cui domus coniuncta erat||
credidit Domino cum omni domo sua. Et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
Numérotation du verset Act. 18,9 
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere,
interl.| interl.| proximam ostendit temptationem||
sed loquere
interl.| interl.| evangelium||
et ne taceas.
interl.| interl.| veritatem propter timorem||
Numérotation du verset Act. 18,10 
Propter quod ego sum tecum
interl.| interl.| vobiscum sum usque ad consummationem seculi||
et nemo apponetur tibi, ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
Numérotation du verset Act. 18,11 
Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Numérotation du verset Act. 18,12 
Gallione autem proconsule Achaie
interl.| interl.| regionis in qua est Corinthus||
insurrexerunt uno animo Iudei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
interl.| interl.| ubi proconsul sedebat||
Numérotation du verset Act. 18,13 
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
interl.| interl.| alterum Iesum vel Deum Iudeorum sed aliter coli precipit id est quasi Patrem||
Numérotation du verset Act. 18,14 
Incipiente autem Paulo aperire os
interl.| interl.| iuxta illos ne taceas propter quod ego sum tecum||
marg.| marg.| INCIPIENTE  PAULO  APERIRE OS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Implendo illud  ne taceas propter quod ego sum tecum. Et ex hoc apparet Deum cum eo fuisse.||
dixit Gallio ad Iudeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum
interl.| interl.| scelus manifestum etiam gentibus et magnum||
o viri iudei
interl.| interl.| ad Iudeos enim loquitur||
recte vos sustinerem.
interl.| interl.| iudex inter vos essem||
Numérotation du verset Act. 18,15 
Si vero questiones sunt de verbo et nominibus
marg.| marg.| DE VERBO ET  NOMINIBUS. Quasi diceret : de verbo declarato nunc et narrato in evangelio et nominibus Iesu et Dei vel Dei Patris.||
interl.| interl.| In greco : apprehendentes omnes greci Sostonem.||
interl.| interl.| non nostre nec nobis note||
vos ipsi videritis.
interl.| interl.| iudicetis||
Iudex ego horum nolo esse
Numérotation du verset Act. 18,16 
et minavit eos a tribunali.
Numérotation du verset Act. 18,17 
Apprehendentes autem omnes
interl.| interl.| in Christum credentes||
Soschenem
interl.| interl.| infidelem||
principem synagoge
interl.| interl.| Iudeis cum ignominia expulsis a tribunali gentiles principem eorum maiore contumelia verberantes afficiebant||
percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni cure erat.
interl.| interl.| cura pro ablativo vel cure dativo||
Numérotation du verset Act. 18,18 
Paulus vero cum adhuc sustinuisset
interl.| interl.| persecutionem maiorem vel moram||
dies multos
interl.| interl.| annum et sex menses||
fratribus
interl.| interl.| christianis||
valefaciens
interl.| interl.| benedicens||
navigavit Syriam
interl.| interl.| rediit de Europa in Asiam sed breviter anticipat||
et cum eo Priscilla et Aquila
interl.| interl.| fides mutavit ordinem unde non est masculus vel femina||
qui sibi totonderat
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1167va ; facsim., p. 494a} [Rusch, f. 1167va ] QUI  SIBI  TOTONDERAT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Paulus vel Aquila. Ut multi putant Paulus vel timore Iudeorum vel aviditate convertendi eos.||
marg.| marg.| Ambigue dictum est sed secundum Hieronymum de Paulo est intelligendum.||
in Cencris
marg.| marg.| CENCRIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Portus est Corinthi ubi navim ascensurus caput ex voto totondit iuxta legem qui se Deo voverant comam nutriebant, dum nazarei fieri volebant et post eam tondentes igni tradebant. Hoc ergo fecit Paulus non oblitus quid de abolitione legis cum aliis apostolis statuerat Hierosolymis, sed ne scandalizaret credentes ex Iudeis simulavit se Iudeum ut Iudeos lucrifaceret. Quidam codices habent : “Totonderunt caput Priscilla et Aquila”, sed Augustinus HipponensisAUGUSTINUS et Hieronymus HIERONYMUS singulari numero de Paulo interpretantur. Hieronymus HIERONYMUS sic ponit navigabat Syriam et cum eo Priscilla et Aquila et totondit caput in Cenchris. Votum enim habebat.||
caput habebat enim votum.
Numérotation du verset Act. 18,19 
Devenitque Ephesum
interl.| interl.| eundo||
et illos
interl.| interl.| Priscillam et Aquilam||
ibi
interl.| interl.| in Epheso||
reliquit. Ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudeis.

disputabat] disputavit Weber
Numérotation du verset Act. 18,20 
Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit,
Numérotation du verset Act. 18,21 
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente
interl.| interl.| secundum illud si Deus voluerit et si vixerimus etc.||
profectus est ab Epheso.
Numérotation du verset Act. 18,22 
Et descendens Cesaream
interl.| interl.| Cappadocie vel Palestine||
interl.| interl.| a Cesare Augusto sic vocatam||
marg.| marg.| CESAREAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Cesarea metropolis est Cappadocie nondum in Syriam Phenicis venerat. ||
ascendit,
interl.| interl.| pro loco vel merito||
et salutavit Ecclesiam
interl.| interl.| fideles||
et descendit Antiochiam.
interl.| interl.| Syrie||
Numérotation du verset Act. 18,23 
Et facto ibi aliquanto tempore
interl.| interl.| ut ante solitus erat||
profectus est perambulans ex ordine Galatiam regionem et Phrigiam confirmans
interl.| interl.| quia prius crediderant||

Galatiam] galaticam Weber
omnes discipulos.
interl.| interl.| suos vel Christianos||
Numérotation du verset Act. 18,24 
Iudeus autem quidam
interl.| interl.| supra dictum erat devenit Ephesum et illos ibi reliquit||
Apollo nomine Alexandrinus
interl.| interl.| de Alexandria natus||
natione vir eloquens devenit Ephesum potens in Scripturis.
interl.| interl.| veteribus||
Numérotation du verset Act. 18,25 
Hic erat edoctus viam Domini
interl.| interl.| fidem Christi||
et fervens spiritu
interl.| interl.| suo vel Sancto||
loquebatur.
interl.| interl.| predicabat Iesum||
Et docebat diligenter ea que sunt Iesu, sciens tantum baptisma Iohannis.
interl.| interl.| quod solum in aqua sine Spiritu erat||
Numérotation du verset Act. 18,26 
Hic ergo cepit fiducialiter
interl.| interl.| cum fiducia Iudeis predicare||
agere in synagoga, quem cum audissent
interl.| interl.| predicantem||
Priscilla et Aquila assumpserunt eum.
interl.| interl.| ad hospitium vel privatum colloquium||
interl.| interl.| dicentes Spiritum esse necessarium||
ei viam Domini.

Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Act. 18,27 
Cum autem vellet ire Achaiam
interl.| interl.| ad Corinthios||
exhortati fratres
interl.| interl.| Priscilla etAquila et ceteri fideles||
scripserunt discipulis
interl.| interl.| qui erant Corinthi||
ut susciperent eum.
interl.| interl.| ne timerent quasi Iudeum||
Qui cum venisset contulit multum
interl.| interl.| «Consolationem ego plantavi Apollo rigavit Deus incrementum dedit » ||
marg.| marg.| CONTULIT  MULTUM. Alia translatio profuit multum credentibus per gratiam hoc est quod apostolus scribit : « Ego plantavi Apollo rigavit » etc.||

1Cor. 3, 6.
1Cor. 3, 6.
his qui crediderunt.
interl.| interl.| prius Paulo predicanti||

crediderunt] crediderant Weber
Numérotation du verset Act. 18,28 
Vehementer enim Iudeos revincebat
interl.| interl.| sic consolabatur quia vincendo Iudeos consolabatur Christianos||
publice ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 18), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_18)