initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 19

Numérotation du verset Act. 19,1 
Factum est autem
interl.|  dictum est Apollo venit Ephesum illuc etiam Paulus redit ubi Priscillam reliquit
cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam de discipulis.
interl.|  baptizatos forsitan ab Apollo vel Iohanne secundum Augustinum

de discipulis] discipulos Weber
Numérotation du verset Act. 19,2 
Dixitque ad eos : Si Spiritum sanctum accepistis credentes ?
interl.|  si post baptisma manus impositionem qua Spiritus datur accepistis
At illi ad eum : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.
Numérotation du verset Act. 19,3 
Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ?
interl.|  baptismate scilicet penitentie vel indulgentie
Qui dixerunt : In Iohannis baptismate
interl.|  penitentie scilicet
Numérotation du verset Act. 19,4 
Dixit autem Paulus : Iohannes baptizavit baptisma penitentie
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1167vb ; facsim., p. 494b} [Rusch, f. 1167vb ] IOHANNES  BAPTIZAVIT  BAPTISMO  PENITENTIE. Beda VenerabilisB<EDA>. Non peccata remisit sed penitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit, ita et hoc lavacrum populus penitens quasi signaculum sue devotionis accepit quod Christi baptisma in quo fit remissio figurabat.
marg.|  Rabanus MaurusRA<BANUS>. Non est baptisma quod non datur in nomine Trinitatis, baptizati a Iuda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis sed baptizati a Iohanne, quia Iohannes in aquam tantum Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides Dominus baptizat. In aquam vero sola a Iohanne baptizati a Paulo sunt rebaptizati.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Questio est : si ille qui per ignorantiam forte a non baptizato sed tamen recte fidei baptizatus est debeat rebaptizari ? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt an tunc ante initium baptismi Christi an nunc a quopiam sine susceptione eiusdem quisquam baptizaretur ? Cum quos Iohannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit iterum baptizandos predicavit dicens : « Ego baptizo in aqua ille baptizabit in Spiritu Sancto ».

Mc. 1, 8.
populum dicens : In eum qui venturus esset
interl.|  baptizando
post ipsum ut crederent
interl.|  quasi dicatur credere in Spiritum sanctum non est Iohanni contrarium. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Cuius ipse precursor fuit
hoc est in Iesum.
interl.|  dicentem : « Ite baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti »

Mt. 28, 19.
Numérotation du verset Act. 19,5 
His auditis baptizati sunt
interl.|  non rebaptizati quod audierant Iohanni congruere
in nomine Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 19,6 
Et cum imposuisset illis manus
interl.|  consummationis

manus] manum Webere
Paulus, venit Spiritus sanctus super eos et loquebantur linguis
interl.|  signum consuetum Spiritus Sancti suscepti
et prophetabant.
interl.|  docendo vel futura predicendo
Numérotation du verset Act. 19,7 
Erant autem omnes fere viri duodecim.
marg.|  ERANT  AUTEM  OMNES  FERE etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iudicia Dei abyssus multa, ecce Asia prius apostolorum visitatione indigna nunc apostolico numero sacrata, et prophetie munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos et supra in centum et viginti - qui numerus perficitur duo denario decies ducto - adventus sui signa monstravit illud in Hierusalem, hoc in Epheso que est civitas grecorum in quo ostenditur illos tantum sive de Iudeis sive de gentibus Spiritum replere qui sunt in catholica unitate.

fere viri] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 19,8 
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses
interl.|  breviando tacet quid loquebatur
disputans de regno Dei.

disputans] + et suadens Weber
Numérotation du verset Act. 19,9 
Cum autem quidam indurarentur et non {t. 4 : Erfurt, f. 1168ra ; facsim., p. 495a} [Rusch, f. 1168ra ] crederent maledicentes
interl.|  non solum non credentes
viam Domini
interl.|  doctrinam

Domini] om. Weber
coram multitudine discedens
interl.|  hereticum hominem post primam et secundam correctionem devita
ab eis segregavit discipulos
interl.|  ne inficerentur infidelium blasphemiis
quotidie disputans in scola Tyranni cuiusdam.
interl.|  id est in edificio in quo Tyrannus docebat
interl.|  in illo loco predicat ut ubi abundavit perfidia fides floreat
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1168ra ; facsim., p. 495a} [Rusch, f. 1168ra ] QUOTIDIE  DISPUTANS  IN  SCOLA. Beda VenerabilisB<EDA>. Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam, sicut traditur a quibusdam, quia horas operi quinque alias quinque doctrine, duas dabat cibo et orationi quod nulla auctoritate firmatur.
marg.|  IN  SCOLA  TYRANNI. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Pro dignitate vel proprium nomen et interpretatur continens eos vel confirmans.

cuiusdam] om. Weber
Numérotation du verset Act. 19,10 
Hoc autem factum est per biennium,
interl.|  disputatio in scola
marg.|  PER  BIENNIUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc tempore Paulus in Epheso scripsit primam epistolam ad Corinthios.
ita ut omnes qui habitabant in Asia,
interl.|  Minore
audirent verbum Domini Iudei atque gentiles.
Numérotation du verset Act. 19,11 
Virtutesque quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
interl.|  nulla erat impossibilis Deo qui nullo impeditur loco
interl.|  non modicas nulla virtus Dei modica est

Virtutesque] + non Weber | faciebat Deus] inv. Weber | manum] manus Weber |
Numérotation du verset Act. 19,12 
ita
interl.|  faciebat
ut etiam
interl.|  suo more narrationem breviat
super languidos deferrentur a corpore eius sudaria
interl.|  quibus laborantium sudor tergitur
vel semicintia
interl.|  zone vel genus vestis vel sudarii
marg.|  SEMICINCTIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vestes ex uno latere pendentes, vel zone sive vestes nocturne, vel genus sudarii quo Hebrei utuntur in capite.
et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
Numérotation du verset Act. 19,13 
Temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus
interl.|  inconstantibus
Iudeis exorcistis
interl.|  exorcista adiurator
interl.|  quibus ars erat exorcizandi
marg.|  EXORCISTIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Iosephus excogitavit Salomon et docuit suos modos exorcismi, id est coniurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt, quia licet illos despiciant qui signa faciunt tamen Deum honorant ad cuius invocationem fit.
invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes : Adiuro vos
interl.|  ecce exorcismus
per Iesum quem Paulus predicat.
interl.|  nos non predicamus ecce signum infidelitatis
Numérotation du verset Act. 19, 14 
Erant autem quidam Sceve Iudei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant.
interl.|  similiter
marg.|  ERANT  AUTEM. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : Erant autem cuiusdam Sceve proprium nomen sacerdotis interpretatur vero vulpecula clamans vel loquens.
marg.|  SEPTEM  FILII. Beda VenerabilisB<EDA>. Quoniam : « Satanas transfigurat se in angelum lucis », ministros etiam suos eadem simulatione colorat. Unde quia per septenarium gratia Spiritus sancti designatur in qua figura Christus post resurrectionem cum septem discipulis est epulatus. Filii Sceve quasi spiritus malos expulsuri, septenario censentur qui quia non credendo sed temptando Christi et apostolorum nomen invocant non tantum a Deo sed etiam a demonibus sub dole falsitatis merito condemnantur. Et bene filii Sceve dicuntur qui ‘vulpecula clamans’ interpretatur, quod animal doli et astutie sagacis simul Iudeos gentiles et hereticos Ecclesie insidiantes, et garrula voce perstrepentes {t. 4 : Erfurt, f. 1168rb ; facsim., p. 495b} [Rusch, f. 1168rb ] ostendit de quibus custodibus Ecclesie precipitur : ‘Capite nobis vulpeculas que devastant vineas’.

2Cor. 11, 14.
Cf. Ct. 2, 15 : « Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas ».
Numérotation du verset Act. 19,15 
Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Iesum novi
interl.|  de hoc Aratus versu dicit : « Cognosce furorem gens inimica tuum, demon regnare fatetur, quem venisse negas, atque hoc convinceris, ipso quo stimulante ruis ».

Arator, Historia apostolica, 2, CCSL 130, p. 354, v. 647.
et Paulum scio. Vos autem qui estis ?
interl.|  temptantes invocare nomen Iesu Christi
Numérotation du verset Act. 19,16 
Et insiliens homo in eos in quo erat demonium pessimum
interl.|  grave ad nocendum
et dominatus
interl.|  non ipsi eius dominati sunt
amborum
interl.|  duorum exorcistarum
invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
Numérotation du verset Act. 19,17 
Hoc autem
interl.|  scilicet quod invaluit
notum factum est
interl.|  id est divulgatum
omnibus Iudeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi. Et cecidit timor
interl.|  propter hoc factum
super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu.
Numérotation du verset Act. 19,18 
Multique credentium veniebant {t. 4 : Erfurt, f. 1168rb ; facsim., p. 495b} [Rusch, f. 1168rb ] confitentes et annuntiantes actus suos.
Numérotation du verset Act. 19,19 
Multi
interl.|  philosophi
autem ex his qui fuerant curiosa sectati,
marg.|  MULTI  QUI  CURIOSA etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Magice artis industriam cuius sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno estimatos, quia demones quibus servierant Iesum appellare et apostolos eius vident honorare.
contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.
interl.|  exemplum relinquentes
et computatis pretiis illorum,
interl.|  que inde possent haberi si venderentur vel quibus comparati erant
invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
interl.|  hoc dicitur ut maior sit fides illorum
marg.|  QUINQUAGINTA  MILLIUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Et in evangelio debitoribus sub quinquagenario numero debita laxantur qui nos quinque sensibus corporis subsistentes in hac vita decalogi precepta transgredimur, hic autem propter enormitatem magici sceleris millenarius est adiectus. Aliter quinqua genarius numerus refertur ad penitentiam et peccatorum remissionem. Unde et quinquagesimus est penitentie psalmus, et quinquagesimus est remissionis annus.
Numérotation du verset Act. 19,20 
Ita fortiter crescebat verbum Dei10  et confirmabatur.
interl.|  quod combusserunt libros ut predictum est

10  crescebat verbum Dei] verbum Dei crescebat Weber
Numérotation du verset Act. 19,21 
His autem expletis
interl.|  biennio
proposuit11  Paulus in Spiritu
interl.|  Sancto vel suo

11  proposuit] posuit Weber
transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam
interl.|  quia iam ibi predicatum fuerat et ideo transitus sufficiebat
dicens : quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
interl.|  preponit futuram narrationem
marg.|  ROMAM  VIDERE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quam prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat videre tantum dicit non multa pati.
Numérotation du verset Act. 19,22 
Mittens autem in Macedoniam
interl.|  quamvis proposuerat transire, tamen iterum mittit legatos ad preparandam eleemosynam, quam Hierosolymam erat allaturus ne cum ipse veniret tunc fierent collecte
marg.|  IN  MACEDONIAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Transire volebat de Asia in qua est Ephesus in Europam ubi Macedonia et Achaia sunt, et sic rursus ire in Asiam, id est Hierusalem cum eleemosyna de qua scribsit Corinthiis.

Cf. 2Cor. 8, 8-14 : « Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore : nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit ».
duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Herastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
interl.|  Minore
Numérotation du verset Act. 19,23 
Facta est autem in illo tempore turbatio
interl.|  dissensio inter Paulum cum fidelibus et Demetrium cum infidelibus
non minima de via Domini12  .

12  Domini] om. Weber
Numérotation du verset Act. 19,24 
Demetrius
marg.|  DEMETRIUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Iste dum viam Domini turbare nititur, nomen proprium factis exequitur. Interpretatur enim ‘nimium persequens’, unde templa Diane argento edificat. Argentum quippe eloquium significat et gentilis versutia religionem suam nudo sermonis nitore solet astruere.
enim quidam nomine argentarius faciens edes argenteas Diane prestabat artificibus
interl.|  eadem operantibus
non modicum questum.
Numérotation du verset Act. 19,25 
quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit : Viri scitis quia de hoc artificio
interl.|  quia de pretio artificii lucra habebant
est nobis acquisitio13  ,

13  est...acquisitio] acquisitio est nobis Weber
Numérotation du verset Act. 19,26 
et videtis et auditis, quia non solum Ephesi
interl.|  ubi est
sed pene totius Asie Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt.
interl.|  ore proprio se condemnant
marg.|  QUI  MANIBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Mira gentilium stultitia talia colere que ab homine constitui vel destrui posse cognoscunt.
Numérotation du verset Act. 19,27 
Non solum autem hec periclitabitur nobis
interl.|  venditoribus et emptoribus
marg.|  NON  SOLUM  HEC  PARS. Beda VenerabilisB<EDA>, id est non solum opera nostra vana nec mercede digna redarguentur, verum et religio nostra dehonestabitur, {t. 4 : Erfurt, f. 1168va ; facsim., p. 496a} [Rusch, f. 1168va ] si Pauli doctrina prevaluerit idola deos non esse.
pars
interl.|  acquisitio lucri
in redargutionem venire,
interl.|  quia inculpabitur
sed14  magne15  Diane
marg.|  MAGNA  DIANA. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia Demetrius perituram dixit Dianam et illi e contrario magnam esse mirantur.

14  sed] + et Weber 15  magne] + deae Weber
templum in nihilum reputabitur
interl.|  sic enim docebat Paulus dicens idolum nihil esse
sed et destrui incipiet maiestas eius {t. 4 : Erfurt, f. 1168va ; facsim., p. 496a} [Rusch, f. 1168va ] quam tota Asia colit et orbis16  .

16  colit et orbis] et orbis colit Weber
Numérotation du verset Act. 19,28 
His auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes :
interl.|  destrui non poterit
magna Diana Ephesiorum.
Numérotation du verset Act. 19,29 
Et impleta est civitas confusione,
interl.|  huius clamoris vel duarum partium
et impetum fecerunt uno animo in theatrum
interl.|  spectaculum ubi rei puniebantur ibi et Paulum cum suis punire voluerunt
marg.|  IN  THEATRUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Locus semicirculi formam habens in quo populus stans ludos scenicos inspiciebat. Unde et a spectaculo grece theatrum nomen accepit. De hoc Arator : Non alio decuit causas meritumque Diane. Quam lascivo tractare foro capit area turpis. Consilii deformis opus etc.
rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli.
Numérotation du verset Act. 19,30 
Paulo autem volente intrare in populum,
interl.|  theatrum quia non timebat puniri
non permiserunt discipuli.
interl.|  sui vel fideles amici Pauli
Numérotation du verset Act. 19,31 
Quidam autem et de Asie principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum.
interl.|  ubi conventus populi
Numérotation du verset Act. 19,32 
Alii autem aliud clamabant.
marg.|  ALII  ALIUD  CLAMABANT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ut veniant in theatrum. Vel deum alium dicebant magnum sive aliud idolum. Vel in Paulum opprobria.
Erat enim Ecclesia
interl.|  catholica
confusa
interl.|  a cultoribus Diane
marg.|  CONFUSA. Rabanus MaurusR<ABANUS>, id est collectio illa que theatro affuit erat permixta fidelibus simul et perfidis diversa clamantibus.
et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
Numérotation du verset Act. 19,33 
De turba autem detraxerunt
interl.|  pro reverentia
Alexandrum
interl.|  ne occideretur vel ne Paulum defenderet
propellentibus eum Iudeis. Alexander ergo manu silentio postulato
interl.|  dum trahitur manu silentium postulat
volebat rationem reddere populo.
interl.|  id est ut populus redderet causam concilii vel ipse redderet pro Paulo et suis
Numérotation du verset Act. 19,34 
Quem
interl.|  Alexandrum
ut cognoverunt Iudeum esse vox
interl.|  contra Deum Iudeorum
facta est una omnium quasi per horas duas clamantium : magna Diana Ephesiorum.
marg.|  VOX  UNA  OMNIUM.  MAGNA  DIANA etc. Merito extrahunt Iudei scribam Alexandrum de turba illa que tota Dianam adorabat.
Numérotation du verset Act. 19,35 
Et cum
interl.|  vix
sedasset
interl.|  ad silentium
scriba turbas dixit : Viri Ephesii,
interl.|  fortasse hec est ratio
quis enim est hominum
interl.|  nullus vestro clamori contradicit
qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magne Diane Iovisque prolis ?
Numérotation du verset Act. 19,36 
Cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere.
interl.|  in Paulum et suos
Numérotation du verset Act. 19,37 
Adduxistis enim homines istos
interl.|  ex industria communiter loquitur ne Paulum defendere videatur
neque sacrilegos,
interl.|  NEQUE SACRILEGOS. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Sacrilegi dicuntur a profana diligentia. Sacrum enim mundum et profanum significat.
neque blasphemantes deam vestram.
Numérotation du verset Act. 19,38 
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam
interl.|  Christianorum
conventus forenses aguntur,
interl.|  in foro ubi cause ventilantur non theatrales ubi damnati puniuntur
et pro consules17  sunt
interl.|  ut iudicent

17  consules] consulibus Weber
accusent invicem.
interl.|   Demetrius et sui
interl.|  coram consulibus disceptent
Numérotation du verset Act. 19,39 
interl.|  preter causam artificum
In legitima Ecclesia
interl.|  ubi de legibus agitur non de occisione
poterit absolvi.
Numérotation du verset Act. 19,40 
Nam
interl.|  ideo agantur nam
et periclitamur argui seditionis hodierne,
interl.|  putabimur seditonem adversus aliquos concitare
cum nullus obnoxius sit,
interl.|  reus et occidi dignus
de quo18  possimus reddere rationem
interl.|  causam conveniendi

18  quo] + non Weber
concursus istius. Et cum hec dixisset dimisit Ecclesiam.
interl.|  Alexander deseruit vel dimitti fecit
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1168vb ; facsim., p. 496b} [Rusch, f. 1168vb ] ET  CUM  HEC. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc ait quasi Iudeus nolens Iudeos ab idolorum cultoribus occidi aut quasi Christianus locutus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 19), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_19)