initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Act. 2,1 
Et cum complerentur dies pentecostes
interl.|  genitivus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1148ra ; facsim., p. 455a} [Rusch, f. 1148ra ] DIES  PENTECOSTES. Beda VenerabilisB<EDA>. Iuxta historiam dies Pentecostes, id est quinquagesimus computabatur quo lex data erat ab occisione agni, hic autem non a Domini cena vel die qua crucifixus est, sed ab eius resurrectione secundum Augustinum quinquagesimus cum Spiritus missus est computatur qui diem dominicum suo adventu consecravit, et eodem die Pascha celebrandum esse monstravit. Die solenni Spiritus venit, ut tanta virtus haberet multos qui approbarent et varias linguas cognoscerent. Ideo autem quinquagesimo, quia indulgentia fiebat in iubileo et per Spiritum peccata remittuntur caritas diffunditur que operit multitudinem peccatorum in spiritali iubileo rei solvuntur, debita dimittuntur, exules in patriam revertuntur, hereditas amissa redditur servi, id est homines peccato venundati a iugo servitutis liberantur.
marg.|  Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Pentecostes grece, latine ‘quinquaginta’ et antiquus populus Pentecosten, id est quinquagesimum diem observabat, a die enim immolationis agni per quem egressi sunt filii Israel de Egypto, quinquagesimo die data est lex in igne. In novo etiam testamento quinquagesimo die a Pascha Christi descendit Spiritus in apostolos in igne apparens. Lex in monte Sina, Spiritus in monte Sion. Lex in sublimi montis loco, Spiritus datur in cenaculo. Sicut quadraginta dies quibus post resurrectionem cum discipulis conversatus est, presentem Ecclesiam disignant, ita quinquagesimus quo Spiritus datur denarium eterne remunerationis exprimit. Quinquaginta sexies septem et octo habent et septem ad vetus Testamentum, quia septima die requievit Deus ab operibus suis et septima die sabbati requies est constituta et septem diebus Israel faciebat azyma. Octo ad novum, quia Christus octavo die resurrrexit, vel quia nove legis precepta in octo beatitudinibus data sunt vel quia in octava die resurrectio futura speratur. Spiritus ergo sanctus duarum legum docens completionem quinquagesimo die descendit qui numerus ex septem et octo constat.

a Cf. 1Pt. 4, 8 : « Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum ».
b Cf. Ex. 31, 16-17 : « Custodiant filii Israel sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit ».
erant omnes
interl.|  nullus absens erat vel quia numerus duodecim completus erat
pariter
interl.|  unum cor et animam habentes
in eodem loco.
interl.|  non in diversis corporaliter
marg.|  IN  EODEM  LOCO. Cenaculo scilicet, quod ascenderant qui enim Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat.
Numérotation du verset Act. 2,2 
Et factus est repente
interl.|  nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia secundum illud : « Fluminis impetus letificat civitatem Dei »

Ps. 45, 5.
de celo
interl.|  ut signaret Spiritum celestem esse
marg.|  DE  CELO. Datur Spiritus ut diligatur Deus. In terra datur ut diligatur proximus, bis enim post resurrectionem est datus, ad duo precepta caritatis commendanda.
sonus
interl.|  cum sono venit qui sonos venerat docere
marg.|  SONUS. Repente factus potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans.
tamquam advenientis spiritus
interl.|  similitudo est vel confirmatio
marg.|  SPIRITUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrine et sanitatum, post resurrectionem insufflavit Iesus Spiritum et ait : « Accipite Spiritum Sanctum quorum remiseritis peccata remittuntur eis » etc. Quod donum soli Petro prius dederat sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum ceteris per completionem etiam Petro tribuitur, et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat predicationis.
marg.|  In pentecoste de celo missus est Spiritus, ut qui in proximo debebant dividi acciperent linguarum notitiam, ne per mundum euntes interpretibus indigerent et quia Deus simplex est natura, semel de celo datur Spiritus propter homines vero qui duplici constant substantia corpore scilicet et anima, dupliciter est diligendus. In terra bis datur prius in efficacia signorum ad sanitates corporum postea indulgentia peccatorum ad remedia animarum.

Io. 20, 22.
vehementis
interl.|  non tamen aliquem terruit sicut in lege
marg.|  VEHEMENTIS. Comparatione precedentium vehemens dicitur gratia apostolorum vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit.
et replevit totam domum
interl.|  vel sonus vehemens domum vel Spiritus habitatores eius replevit dives enim est Spiritus Domini
marg.|  TOTAM  DOMUM. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesie unitas commendetur in cenaculo tertia lege incipiente.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. In datione legis plebs longe stabat pre timore, hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore.

Cf. Ex. 20, 20-21 : « Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus ».
ubi erant sedentes.
interl.|  in cenaculo excelso perfectionem significante
marg.|  SEDENTES. Ut compleatur quod dictum erat eis : « Sedete hic in civitate ». {t. 4 : Erfurt, f. 1148rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 1148rb ] Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis quibus preparatur sedes Spiritui Sancto qui super humiles requiescit.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum loquebatur interius et neque ignis Deus neque ille sonus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit quod intus gerebat expressit. Qui enim discipulos zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit foras linguas igneas ostendit. In significatione ergo ignem cum sonitu senserunt corpora. Igne vero invisibili et voce sine sonitu docta sunt corda.

Lc. 24, 49.
Numérotation du verset Act. 2,3 
Et apparuerunt
interl.|  exterius igneo colore interius spiritali inspiratione
marg.|  ET  APPARUERUNT. Beda VenerabilisB<EDA>. Spiritus in igne et linguis apparuit, quia omnes quos replet ardere et loqui facit ardentes ex se, loquentes de se ostensum est etiam quod ubique Ecclesia dilatata omnium gentium erat locutura voce.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, et eis omnium linguarum scientiam dedit, designans quia Ecclesia Spiritu sancto repleta omnibus linguis erat locutura, hic ergo humilitas meruit virtutem superbia incurrere confusionem. Spiritus Sanctus in igne monstratur, quia Deus noster ignis consumens est et per eum rubigo peccati consumitur et frigus torporis expellitur. Linguas igneas doctores habent, quia predicando corda auditorum inflamant et ipsi emulatione ardent quos Spiritus fervor accendit et per penitentiam punit.
illis dispertite lingue
interl.|  divise erant lingue in specie ignis
marg.|  DISPERTITE  LINGUE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia recolligit humilitas, in superbia dispersio in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini que ait : « Non vos relinquam orphanos » sed : ‘Mittam Spiritum Paraclitum’ qui eorum advocatus pro eis omnibus linguis locutus est, linguas attulit qui pro verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo ut ab invicem non possint separari, sic Verbum Patris, id est Filius et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, immo et unius nature.

Io. 14, 18.
Cf. Io. 15, 26 : « Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ».
tamquam ignis
interl.|  genitivus potest esse
marg.|  TAMQUAM  IGNIS. IDEM. In igne Spiritus venit, quia peccatores Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit. Ignis enim quattuor habet naturas : urit, purgat, calefacit, illuminat. Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis etiam incorporeus et invisibilis est in sua natura, sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens propter materias in quibus ardet, sic Spiritus videri non poterit nisi per creaturas in quibus operatur.
seditque
interl.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1148rb ; facsim., p. 455b} [Rusch, f. 1148rb ] stabilibus stabilis iudex iudicibus nullo ab eis discrimine effugandus. Quod sedet regia potestas est vel quia requiescit in sanctis
supra
interl.|  quia superior erat
singulos eorum
interl.|  in singulis totus nec in multis diversus aut divisus
Numérotation du verset Act. 2,4 
et repleti sunt omnes Spiritu sancto
interl.|  ut alterum non recipiat Spiritum quia plena non recipiunt augmentum
et ceperunt
marg.|  ET  CEPERUNT. Ecce signum plenitudinis plenum vas erumpit, ignis in sinu non potest occultari.
loqui aliis linguis
interl.|  hoc ad unam vel ad plures referendum est
marg.|  VARIIS  LINGUIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est hebrea lingua loquentes ab omnibus intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur. IDEM. In greco aliis secundum illud prophete : « In aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic » etc.

1Cor. 14, 21.
prout Spiritus sanctus
marg.|  PROUT  SPIRITUS  SANCTUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Spiritus dividens singulis prout vult, ubi vult, quomodo vult, quando vult, quibus vult, quantum vult spirat.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>.Potuerunt apostoli in Spiritu sancto linguas omnium intelligere et loqui, et eorum etiam verba maiore miraculo quacumque essent lingua edita ab omnibus audientibus eque intelligi.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Varietas linguarum dona significat gratiarum. Ideo primum linguas hominibus dedit Spiritus quibus humana sapientia extra docetur et discitur, ut ostenderet quod facile sapientes efficit sapientia Dei.
dabat eloqui illis.
interl.|  qui erat linguarum alveus
Numérotation du verset Act. 2,5 
Erant autem in Hierusalem
interl.|  id est urbis habitatores
habitantes Iudei viri religiosi
interl.|  ad diem festum collecti
ex omni natione
marg.|  EX  OMNI  NATIONE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ac si diceretur ubicumque nati. Iudeos aut in omnibus gentibus nasci captivitas fecit que sub Antiocho facta est non multis temporibus ante.
que sub celo sunt.
Numérotation du verset Act. 2,6 
Facta autem hac voce
interl.|  id est repentino sonitu vel qua ceperunt apostoli loqui
convenit multitudo et mente confusa est,
marg.|  CONFUSA  EST. Confusio ista confusioni linguarum opponitur a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humane superbie respondet.
quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
Numérotation du verset Act. 2,7 
autem omnes et mirabantur
interl.|  facie
ad invicem dicentes : Nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilei sunt ?
interl.|  sermone galilei sunt hebetes distantes ab Hebreis
Numérotation du verset Act. 2,8 
Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam suam
interl.|  propriam scilicet
marg.|  UNUSQUISQUE  LINGUA. Rabanus MaurusRABANUS. Lingue omnes dicuntur esse septuaginta due, {t. 4 : Erfurt, f. 1148va ; facsim., p. 456a} [Rusch, f. 1148va ] unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi ut numerus predicatorum concordaret numero linguarum.
marg.|  AUDIVIMUS  UNUSQUISQUE. In hoc significabatur unam Ecclesiam omnium gentium linguis locuturam.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Queritur utrum hi qui loquebantur ? Diversis uniuscuiusque lingue sermonibus uterentur, id est ut unisquisque eorum nunc hac, nunc alia lingua loquens sic per omnes curreretur ? An ita potius quod sermo eorum qualibet lingua pronuntiatus unicuique audienti secundum linguam suam intelligeretur ? Ita ut uno apostolorum in Ecclesia docente aliis tacentibus sermo unus ad auditum omnium perveniret, habens in se hanc vim ut cum diversarum gentium auditores essent unusquisque secundum linguam suam unius sermonis ab apostolo prolati susciperet auditum et caperet intellectum.

linguam suam] lingua nostra Weber
in qua nati sumus.
Numérotation du verset Act. 2,9 
Parthi
interl.|  perfecte dividentes vel perfectio dividentium
et Medi
interl.|  adequati vel mensuratores
et Elamite
interl.|  Idem qui et Perse
et qui habitant Mesopotamiam
interl.|  Mesopotamia interpretatur ‘ambitus’, quia duabus ambitur fluminibus Tigri et Euphrate
et Iudeam
interl.|  confessio vel glorificatio
marg.|  IUDEAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Iudeam non totam gentem sed partem illius, id est tribum Iuda et Beniamin significat, ad distinctionem scilicet Samarie Galilee Decapoleos et aliarum in ea provincia regionum que omnes licet hebrea lingua loquantur, tamen singule domesticam dicendi speciem habent distinctam.
et Cappadociam,
interl.|  manus tortoris vel exploratoris vel manus Domino redimens
Pontum
interl.|  inclinans vel inclinatio
marg.|  CAPPADOCIAM  PONTUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Iste quinque provincie que post Iudeam ponuntur grece quidem loquuntur, sed ex patria consuetudine est in sono diversitas, unde mira in apostolis gratia que non solum diversitatem eos docucuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum iuxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit.
et Asiam,
interl.|  Minorem
interl.|  sustollens Dominum vel plasmatio Domini vel gradiens vel elevans seu offerens vel elatio
Numérotation du verset Act. 2,10 
Frygiam et Pamphiliam,
interl.|  conversio a ruina vel divisio cadentium
Egyptum
interl.|  tenebre angustia vel tribulatio
et partes Libie
interl.|  veniens vel introiens
que est circa Cyrenen
interl.|  hereditas vel hereditatio
et advene romani,
marg.|  ADVENE  ROMANI. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : peregrinantes Romani, id est Iudi qui peregrinam vitam Rome gerebant.
Numérotation du verset Act. 2,11 
Iudei
interl.|  de tribu Iuda
quoque et proselyti,
marg.|  PROSELYTI. Beda VenerabilisB<EDA>. Advene sic vocabantur illi qui de gentibus nati circumcisionem et iudaismum susceperant. Non ergo solum qui natura Iudei erant ex diverso orbe convenerant sed hi etiam qui de preputio nati adheserant eorum ritui.
Cretes
interl.|  vocati vel consummati vocatione
et Arabes.
interl.|  humiles vel occidentales callidi aut insidiatores
Audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei.
Numérotation du verset Act. 2,12 
Stupebant autem omnes
interl.|  religiosi
et mirabantur ad invicem dicentes : Quidnam hoc vult esse ?
Numérotation du verset Act. 2,13 
Alii autem
interl.|  distantes a religiosis
irridebant
interl.|  manifestus error non enim multarum locutionum sed unius lingue eloquentiam facit

irridebant] inridentes Weber
dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
marg.|  MUSTO  PLENI. Beda VenerabilisB<EDA>. Quamvis irridebant. Mystice tamen verum dicebant, quia non vino veteri quod in nuptiis Ecclesie defecit, sed musto gratie spiritalis erant impleti iam enim vinum novum in utres novos venerat, cum apostoli non in littere vetustate sed in novitate Spiritus Dei magnalia resonarent.

Cf. Lc. 5, 37-38 : « Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur ».
Numérotation du verset Act. 2,14 
Stans
interl.|  in proposito boni
autem Petrus
interl.|  loquitur quasi pastor pro ovibus
cum undecim elevavit vocem suam,
interl.|  altitudine vel qualitate sua in id sibi apta
interl.|  ut musto repletus

elevavit] levavit Weber
interl.|  post vocem vel hec est vox viri Iudei etc.
Viri Iudei
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1148vb ; facsim., p. 456b} [Rusch, f. 1148vb ] VIRI  IUDEI etc. id est due cause sunt prudentie quod iudei et quod habitant Hierusalem quam decet sobrietas.
et qui habitatis Hierusalem
interl.|  id est ambo populi
universi hoc vobis notum sit,
interl.|  non quod irrisores dixerunt vel hoc mustum
et auribus
interl.|  plenis musto spiritali
percipite verba mea.
interl.|  plena musto spiritali
Numérotation du verset Act. 2,15 
Non enim sicut vos estimatis hii ebrii sunt,
interl.|  Isaias : ‘Ve his qui consurgunt mane et sectantur siceram’

Cf. Is. 5, 11 : « Vae qui consurgitis mane, ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis ».
cum sit hora diei tertia
interl.|  hora tertia tertia lex
interl.|  horam cognoscimus vel hora bibendi non venit
marg.|  HORA  DIEI  TERTIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Spiritus sanctus gloriam Trinitatis mundo predicaturus, tertia hora convenienter descendit, quia supradictum est : erant in oratione perseverantes. Recte Spiritum hora orationis percipiunt, ut ostendatur quia gratia Spiritus non precipitur nisi mens a carnis intentione sublevetur.
marg.|  TRIBUS  HORIS Daniel flexo genu ad orabat tertia, sexta, nona. Et quia Dominus tertia hora misit Spiritum, sexta ascendit crucem, nona animam posuit easdem horas excellentius ceteris nobis intimare et sanctificare dignatus est.
Numérotation du verset Act. 2,16 
sed hoc est quod dictum est per prophetam Ioel :
Numérotation du verset Act. 2,17 
Et erit in novissimis diebus dicit Dominus.
interl.|  hoc interponitur ut honor deferatur sermoni Domini
Effundam
interl.|  in modum fontis secundum mensuram
marg.|  EFFUNDAM. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus.
de Spiritu meo
interl.|  mihi coeterno
marg.|  DE  SPIRITU. Rabanus MaurusRAB<ANUS>. Ad diversa dona respicit non adminutorum substantie.
super omnem carnem
interl.|  cor carneum non lapideum unde et sequitur super servos et prophetas
marg.|  SUPER  OMNEM  CARNEM. Que sit omnis caro consequenter exponit ibi et prophetabunt filii etc.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Super omnem carnem masculi et femine, vel circumcisi et ethnici, secundum illud : ‘Non est masculus et femina, circumcisio et preputium, barbarus et Scytha, servus et liber’.

Cf. Gal. 3, 28 : « Non est Iudeus, neque Grecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu ».
et prophetabunt
interl.|  inde inexcusabiles quia filii et filie eorum prophetant
marg.|  ET  PROPHETABUNT. « Lex et prophete usque ad Iohannem » ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura predicere et docere.

Lc. 16, 16.
filii vestri,
interl.|  ut Agabus et Simon niger
et filie vestre,
interl.|  filie Philippi
et iuvenes vestri.
interl.|  fideles novi testamenti
interl.|  ut Iohanes et Paulus
Visiones videbunt
interl.|  mysteria clara videbunt
et seniores vestri
interl.|  veteri legi adherentes
interl.|  ut Petrus et Iacobus
somnia somniabunt.
interl.|  umbras et figuras videbunt
Numérotation du verset Act. 2,18 
Et quidem
interl.|  ecce quod prius dixit super omnem carnem
super servos meos et super ancillas meas,
interl.|  prius ex timore nunc ex obedientia
in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt,
Numérotation du verset Act. 2,19 
et dabo
interl.|  hucusque de adventu Spiritus nunc de iudicii signis et prodigiis
marg.|  ET  DABO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Mystice prodigia in celo labores sunt in Ecclesia. Signa super terram vindicte in terrenos Sanguis in martyrio. Ignis evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi anime, vel cordis compunctio.
prodigia in celo sursum,
interl.|  cum Christo nato novum sidus emicuit et eo crucifixo sol obscuratus est
marg.|  PRODIGIA  IN  CELO. Cum Christo nascente novum sidus apparuit, eo ascendente crucem sol obscuratus est et celum tenebris obductum.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Prodigium quod porro dicit, id est significat aliquid. Prodigium quod proditur oculis, Signum quo signficatur aliud.
et signa in terra deorsum
interl.|  que Christo Spiritum emittente contremuit, monumenta aperuit, saxa scissa sunt, corpora sanctorum que dormierant surrrexerunt
sanguinem
interl.|  dominici lateris
marg.|  SANGUINEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Non solum vulneris, sed etiam sudoris quando in oratione factus est sudor eius sicut gutte sanguinis, quod inter signa deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur, ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum ita populus fidelis sanguine eiusdem dedicaretur, nec solum Hierosolymis {t. 4 : Erfurt, f. 1149ra ; facsim., p. 457a} [Rusch, f. 1149ra ] locus esset orationis, sed in omni loco dominationis eius levarent manus electi per orationes ad Dominum.
et ignem
interl.|  sancti Spiritus
marg.|  FUMI. Beda VenerabilisB<EDA>. Compunctionis et fletuum, sicut fumus ab igne ita compunctio a Spiritus sancti ardore. Sanguis de latere mortui profluens contra naturam nostrorum corporum loco signi fuit, scilicet nostre salutis et vite que processit de illius morte. Potest et in igne illuminatio fidelium, in vapore fumi cecitas Iudeorum intelligi, unde et Dominus legem daturus in igne et fumo descendit, quia humiles claritate sua illuminat, superbos per caliginem obscurat erroris.
Numérotation du verset Act. 2,20 
Sol
interl.|  Christus
interl.|  evangelium
convertetur in tenebras,
interl.|  id est heresim
interl.|  crucem
et luna
interl.|  Ecclesia
in sanguinem
interl.|  martyrum
marg.|  SOL  CONVERTETUR  IN  TENEBRAS  ET  LUNA  IN  SANGUINEM etc. Hoc in passione Christi partim factum, partim ante iudicii diem creditur venturum, tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit, quia tunc utpote in Pascha quattuordecim existens, interdiu fuerat visibus humanis obiectu terre occultata.
antequam veniat dies Domini
interl.|  non hominum
magnus
interl.|  sicut paratus spatio opere claritate
et manifestus.
interl.|  non occultus Deus enim manifeste veniet
Numérotation du verset Act. 2,21 
Et omnis quicumque invocaverit nomen Domini
interl.|  quasi metuentibus proponit consilium
interl.|  ante diem, non in die
interl.|  fide, ore, opere
marg.|  QUICUMQUE  INVOCAVERIT. Hoc est quod Petrus ait : « Quia non est personarum acceptor Deus », sed in omni gente qui timet Dominum et operatur iustitiam acceptus est illi.

Act. 10, 34.

et] + erit Weber
salvus erit.
interl.|  salute infinita anime et corporis
Numérotation du verset Act. 2,22 
Viri Israelite,
interl.|  quibus prophetatum est
marg.|  VIRI  ISRAELITE. Beda VenerabilisB<EDA>. Quasi doctus magister prius incredulos monet, ut timore compunctis postmodum salutis consilium impendat, et quia scientibus legem loquitur ipsum esse Christum qui a prophetis promissus est ostendit, nec tamen auctoritate sua prius eum Filium Dei nominat, sed virum probatum iustum a mortuis suscitatum.
audite
interl.|  a me non ab irrisoribus
verba hec.
interl.|  completam esse prophetiam
interl.|  sive dicta sive dicenda
Iesum Nazarenum
interl.|  Iesum quem iteremistis fuisse virum approbatum etc.
virum
interl.|  virilem, vel verum hominem
approbatum a Deo in vobis
interl.|  coram vobis vel in vestris corporibus
virtutibus et prodigiis
interl.|  resurrectionibus mortuorum
et signis que fecit Deus
interl.|  Pater vel divinitas

fecit] + per illum Weber
in medio vestri
interl.|  inde inexcusabiles
sicut vos scitis.
Numérotation du verset Act. 2,23 
Hunc definito consilio
interl.|  Spiritus sancti
marg.|  DEFINITO  CONSILIO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In hoc solo notabiles, quia non obedienti animo fecerunt.
et prescientia
interl.|  Patris non nostra
marg.|  ET  PRESCIENTIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In greco sic est :   prescientia sic   traditum accipientes, traditus est enim a preside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent sed, latroni concessa vita, Iesum   per manus militum occiderunt.
Dei
interl.|  Christi
traditum
interl.|  Iudeis a Patre vel a se ipso vel traditum militibus a Iudeis
per manus iniquorum
interl.|  militum
affigentes
interl.|  variis illusionibus
interemistis
interl.|  voce qui enim iubet ipse facit
Numérotation du verset Act. 2,24 
quem Deus suscitavit
interl.|  libertas data est a Spiritu
marg.|  SUSCITAVIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Non communi resurrectione que in finem differtur, sed que die tertia celebraretur, ut assertio huius resurrectionis testimonium esset deitatis.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Suscitavit secundum humanitatem quam maxime oderant.
solutis doloribus inferni
interl.|  vel eius resurrectione vel mortuorum solutione
marg.|  SOLUTIS  DOLORIBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Videtur esse sensus huius sententie, quia Domino ad inferos descendente dolores penarum soluti sunt, quia eum tangere non potuerunt sed iuxta grecum in quo scriptum est : solvens per ipsum mortis dolores iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Patet quia per descensum eius liberati sunt sancti a locis infernorum qui licet in sinu Abrahe, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex {t. 4 : Erfurt, f. 1149rb ; facsim., p. 457b} [Rusch, f. 1149rb ] toto, quia non meruerant gaudia celi intrare donec fieret illud prophete : « In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu etc. in quo non est aqua ». Vincti enim erant antequam educerentur.

Za. 9, 11.
iuxta quod
interl.|  prophetiam David immutabilem
impossibile erat teneri illum ab eo.
interl.|  vel ab ea morte qui enim immunis erat a morte poterat quos vellet a dominio mortis eripere
Numérotation du verset Act. 2,25 
David enim dicit in eum :
interl.|  non in sua sed in Christi persona
Dominum
interl.|  deitatem vel Patrem
coram
interl.|  presens sentiebam auxilium
marg.|  PROVIDEBAM  DOMINUM  CONSPECTU etc. Allegorice. Rabanus MaurusR<ABANUS>. B<EDA>. Veniens in ea que transeunt non abstuli oculum ab eo qui semper manet hoc providens, ut et in eum post temporalia recurrerem, et hoc quod : ‘Peccatum non feci, nec dolus inventus est in me’ non homini sed Deo ascribam propter hoc etiam in cogitatione iocunditas, et in verbis exultatio propter resurrectionem scilicet qua mundus liberatur.
marg.|  PROVIDEBAM  DOMINUM. Vox Christi post resurrectionem exultantis ad dexteram. Sinistra est presens vita dextera eterna.  NE  COMMOVEAR. Post resurrectionem omnia erunt immobilia.  ET  EXULTAVIT  LINGUA. Quia requies post laborem data est laboravit enim in spe vite eterne.  NON  DERELINQUES non iterum movear corruptione iterate crucis et mortis.  NOTAS  MIHI  FECI. Scio me semper esse venturum.  REPLEBIS  ME. plena letitia, id est iterum non moriar.

Cf. Is. 53, 9 : « Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius » ; 1Pt. 2, 22 : « Sui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ».
me semper
interl.|  quasi inseparabilem
marg.|  CORAM  ME etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Exponendo quod ipse fecerit dat nobis puris hominibus consilium peccata vitare. Nam qui Dei presentiam iugiter intuetur oculo mentis nullatenus hunc ad peccata convertit diabolus.
quoniam a dextris est mihi,
interl.|  prosperis
interl.|  more custodis
marg.|  QUONIAM A  DEXTRIS  MIHI  EST. Beda VenerabilisB<EDA>. Causa quare non moveatur ? Quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prevalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat sicut de Iuda dicitur : « Et diabolus stet a dextris eius ».

Ps. 108, 6.

est mihi] meis est Weber
ne commovear.
interl.|  spe resurgendi
Numérotation du verset Act. 2,26 
Propter hoc
interl.|  quia caro resurget tertio die, vel quia Dominus a dextris stat
delectatum est
interl.|  iocunditate

delectatum] laetatum Weber
cor meum,
interl.|  cogitatio
interl.|  patriarche
et exultavit lingua mea
interl.|  in verbis prophete
marg.|  ET  EXULTAVIT. Beda VenerabilisB<EDA>. In passione dixit tristis est anima mea usque ad mortem, et cepit pavere et tedere, ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exultavit vero anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat.
insuper et caro mea
interl.|  non deficiet in interitu, sed in spe resurrectionis obdormiet
interl.|  id est apostoli
requiescet
interl.|  in sepulcro
in spe,
interl.|  resurrectionis
Numérotation du verset Act. 2,27 
quoniam non derelinques animam
interl.|  humanam
meam
interl.|  possidendam in inferno
interl.|  que descendit in infernum
in inferno,
interl.|  ad quod descendit sed non permansit ut subveniret quibus oportuit, sed non est derelictus quia cito surrexit
marg.|  IN  INFERNO. Beda VenerabilisB<EDA>. Constat animam non derelictam in inferno que ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta sed veloci resurrectione glorificata.
nec dabis
interl.|  per hoc probat humane fragilitatis expertem et supergressum esse humanam condicionem

nec] neque Weber
Sanctum tuum
interl.|  corpus meum sanctificatum per quod et alii sanctificandi sunt non patieris corrumpi quia notas etc
videre corruptionem.
interl.|  putredinis et vermium
Numérotation du verset Act. 2,28 
Notas fecisti mihi vias vite
interl.|  scio me resurrecturum quia : « Notas fecisti mihi vias vite »
interl.|  quibus itur ad eternitatem in quibus post passionem adimplebis me letitia
interl.|  que sunt in sanctitatis iocunditate
marg.|  NOTAS  MIHI  FECISTI etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Non solum de illo intelliguntur qui semel accepta plenitudine divine virtutis et sapientie per se mortem destruxerit resurgens ad vitam, sed et de iustis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redeunt, et iocundabuntur videntes faciem eius, quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta.

Ps. 15, 10.
replebis me
interl.|  ascendenti celum dabis delectationes dextere usque in finem
iocunditate
interl.|  in ascensione non semiplena fuit letitia
cum facie tua.
interl.|  videbo facie ad faciem vel cum Christo Deo qui est facies Patris
Numérotation du verset Act. 2,29 
viri,
interl.|  principalem sexum alloquitur
fratres,
interl.|  corpore et fide fratres vocando blanditur
liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David,
interl.|  hoc dicit ne indignentur
quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum {t. 4 : Erfurt, f. 1149va ; facsim., p. 458a} [Rusch, f. 1149va ] diem.
interl.|  unde apparet eum non de se dixisse non dabis sanctum tuum videre corruptionem
Numérotation du verset Act. 2,30 
Propheta igitur cum esset
interl.|  David
et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius,
interl.|  viri luxuria in lumbis eius
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1149va ; facsim., p. 458a} [Rusch, f. 1149va ] DE  FRUCTU  LUMBI. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco habetur : de fructu ventris eius suscitare Christum et sedere super sedem eius.
sedere super sedem eius.
interl.|  quia Christus super Israel spiritalem sedit
Numérotation du verset Act. 2,31 
Providens
interl.|  a longe
locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno,
interl.|  secundum animam
neque caro eius vidit corruptionem.
Numérotation du verset Act. 2,32 
Hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes
interl.|  non duo vel tres
nos
interl.|  qui vidimus eum post resurrectionem
testes sumus.
interl.|  resurrectionis
Numérotation du verset Act. 2,33 
Dextera igitur Dei exaltatus
interl.|  prosperitate vel exaltatus est ipse qui est dextera Patris
interl.|  quia dixit psalmista a dextris est mihi ne commovear
et promissione
interl.|  Ioel
interl.|  vel in evangelio accepta a Christo
Spiritus sancti accepta a Patre
interl.|  accepit ut homo
marg.|  ACCEPIT. Ut verus homo ut effundat Spiritum sicut Ioel dicit : « Effundam » etc. Vel accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus in evangelio quod a Patre mittetur Spiritus.

Ioel. 2, 28.
effudit
interl.|  donum linguarum vel Spiritum
interl.|  ut Deus
interl.|  non recedit a verbo prophete Ioelis dicentis effundam etc.
marg.|  EFFUDIT  HUNC. Beda VenerabilisB<EDA>. Qui prius Iesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens hunc esse verum Dominum assignat quem effudisse Spiritum confirmat hoc enim deitatis est signum, et pulchre verbo effusionis usus est, quod prophetam Ioel posuisse supra memoravit ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Iesum qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in celo et in terra, qui omnes invocantes se salvat et cetera que propheta describit, quasi verus Deus explet.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : effudit hoc donum quod nunc videtis et auditis.
hunc quem vos videtis
interl.|  mente
et audistis.
interl.|  in linguis igneis
interl.|  sono
interl.|  nostro sermone
Numérotation du verset Act. 2,34 
Non enim
interl.|  unde patet quia non de sua sed de Christi ascensione predixit
David ascendit in celos dicit
interl.|  sicut hec que novissima sunt David non de se sed de Christo prophetavit, quia mittendus ex Sion, id est ex stirpe David venturus et donaturus in medio inimicorum, sic et illa que premissa sunt non ad David sed ad Christi mortem et resurrectionem pertinent
autem ipse : Dixit
interl.|  interna ratione verbi coeterni
Dominus
interl.|  Pater
Domino meo
interl.|  homini Christo
sede
interl.|  quiesce vel iudica
a dextris meis,
interl.|  in eternis vel in unitate persone cum Filio qui est dextera Patris
marg.|  SEDE A  DEXTRIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc est quod Petrus ait de Domino quem oportet celum quidem suscipere usque in tempora resurrectionis omnium, tunc enim cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini missurus eum est -qui predicatus est - a regalibus sedibus Iesum Christum ad iudicandos vivos et mortuos.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Si opponat Arrius ex hac diversitate Filium minorem, Patrem vero maiorem esse respondemus ei. Nomen inferius illi convenire cui sedere imperatur sicut et Petrus consequenter exponit, quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum sed celeste ostendit et utramque naturam eius evidenter astruit, humanam que de David divinam secundum quam est ad dexteram Patris. In una David filius, in altera eiusdem est Dominus unde et subiungit : Certissime ergo .
Numérotation du verset Act. 2,35 
donec ponam
interl.|  semper quia semper in presenti et in futuro ponendi
inimicos tuos
interl.|  demones vel homines
scabellum
interl.|  humiles vel subiectos
pedum tuorum.
interl.|  carnis vel apostolorum
Numérotation du verset Act. 2,36 
Certissime
interl.|  quia propheta hec dixit
ergo sciat omnis
interl.|  viri
domus Israel
interl.|  corporalis et spiritalis
quia et Dominum
interl.|  David
eum
interl.|  de quo dicit  : Domino meo
marg.|  DOMINUM  EUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Ostendens nomen maiestatis et potestatis est cui omnis creatura debet subiici, Christus regie sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege unguebantur reges et pontifices in figura illius.
et Christum
interl.|  id est regem cum dixit : Sede etc.
interl.|  vel « unxit te Deus » etc.
interl.|  vel « ego constitutus sum » etc.
marg.|  ET  CHRISTUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit.

Cf. Ps. 44, 8 ; cf. Hbr. 1, 9.
Ps. 2, 6.
fecit
interl.|  secundum carnem fecit in nativitate vel in resurrectione
interl.|  Pater vel deitas

fecit Deus] inv. Weber
hunc
interl.|  scilicet
Iesum
interl.|  Iesus proprium nomen illius est
quem vos crucifixistis.
interl.|  quem vilem putastis
interl.|  secundum carnem divinitas enim pati vel crucifigi non potuit
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1149vb ; facsim., p. 458b} [Rusch, f. 1149vb ] IESUM  QUEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Iesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis existente persona, quia in divinitate eternaliter ex Patre natus, in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.
Numérotation du verset Act. 2,37 
His auditis compuncti sunt corde,
interl.|  ex quo dixit viri Iudei
interl.|  Salomon verba sapientium stimuli secundum illud : « Et in cubilibus vestris compugimini »
marg.|  COMPUNCTI. Beda VenerabilisB<EDA>. Impletur prophetia Ioel, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis, fumus lacrimas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati.

Ps. 4, 5.
et dixerunt ad Petrum :
interl.|  quasi ad medicos et duces ceci loquuntur et egri
et ad reliquos apostolos : Quid faciemus
interl.|  demonstrate nobis
interl.|  ecce fructus compunctionis
viri fratres ?
interl.|  quia et ipsi Israelite
Numérotation du verset Act. 2,38 
Petrus
interl.|  fervorem fidei preripuit
vero ad illos penitentiam,
interl.|  cordis
marg.|  PENITENTIAM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Dicturus de baptismate, premisit lamenta penitentie, ut prius se aqua sue afflictionis infunderent, et post sacramento baptismi lavarent.
inquit, agite
interl.|  opere implete
et baptizetur
interl.|  tinguatur10 
10  tinguatur] tingnatur cacogr. Rusch
unusquisque vestrum
interl.|  nullus pro alio
in nomine Iesu Christi
interl.|  de quo diximus et Dominum Christum eum fecit Dominus, hoc dicitur quia Filium Dei non crediderunt
marg.|  IN  NOMINE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In honore vel in hac forma, vel in uno trium fides continetur.
in remissionem peccatorum vestrorum,
interl.|  precipue crucis de quo dixerat quem crucifixistis
et accipietis donum Spiritus sancti11  .
interl.|  quod in nobis miramini

11  Spiritus sancti] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 2,39 
Vobis
interl.|  Iudeis
interl.|  vel vobis hic stantibus et omnibus Iudeis procul positis
enim est repromissio
interl.|  illa scilicet effundam super vos de Spiritu meo
et filiis vestris et omnibus
interl.|  etiam gentibus qua a dono spiritalium non repelluntur
qui longe sunt quoscumque
interl.|  loco vel a notitia Dei
marg.|  ET  OMNIBUS  QUI  LONGE  SUNT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc ad illud testimonium prophete respicit quod ultimum posuit, scilicet : ‘Omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit’ quod ad gentium vocationem pertinet specialiter que a filiis Israel longe facte per invocationem nominis Domini salvande erant.

Cf. Rm. 10, 9 : « Quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris ».
advocaverit
interl.|  gratia non meritis
Dominus Deus noster.
Numérotation du verset Act. 2,40 
Aliis
interl.|  que reticentur quia eiusdem qualitatis erant
etiam verbis pluribus testificatus est,
interl.|  de Christo
et exhortabatur
interl.|  adiuravit
marg.|  TESTIFICATUS  EST  ET  EXHORTABATUR. Idem est testificatio et exhortatio.
eos dicens :
interl.|  illos egros et se medicum ostendit
salvamini a generatione
interl.|  Iudeorum qui non penitent
marg.|  SALVAMINI A  GENERATIONE. Hec est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia.
marg.|  A GENERATIONE. Due sunt generationes : una bonorum, alia malorum.
ista prava.
interl.|  que est perversa et exasperans
Numérotation du verset Act. 2,41 
Qui ergo receperunt sermonem eius
interl.|  illum scilicet : penitentiam agite etc.
baptizati sunt et apposite sunt in illa die anime circiter
marg.|  CIRCITER. Ad numerum dicitur sicut circa ad locum.
tria millia.
interl.|  numerus fidei congrus que trina est et una
marg.|  TRIA  MILLIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Ubi primum Ecclesie celebratum est baptisma pietas divina ad confessionem Trinitatis collegit animarum tria millia, et Moyses quidem quinquagesimo die Pasche qua lex data est, sollemnitatem primiciarum precepit initiari, nunc autem superveniente Spiritu sancto non manipuli spicarum sed animarum sunt Domino primicie consecrate.
Numérotation du verset Act. 2,42 
Erant autem perseverantes
interl.|  non una die tantum
apostolorum
interl.|  non solius Petri quia eadem erat omnium
et communicatione fractionis panis et orationibus,
interl.|  sive communionis sive sancti
Numérotation du verset Act. 2,43 
fiebat autem omni anime
interl.|  exceptis credentibus
interl.|  imperfecte, « perfecta enim caritas foras mittit timorem »

Io. 4, 18.
timor.
interl.|  pro predicatione sive propter prodigia que sequuntur
Multa
interl.|  appropinquat virtutis narratio
quoque prodigia et signa
interl.|  predicationi adiuncta
per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis.
interl.|  preter centum viginti de quibus dictum est
Numérotation du verset Act. 2,44 
Omnes etiam
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1150ra ; facsim., p. 459a} [Rusch, f. 1150ra ] OMNIS  ETIAM. Ad iungitur narratio etiam de communione et de venditione, et equa divisione in quibus apparet virtus.
qui credebant erant pariter
marg.|  ERANT  PARITER. Beda VenerabilisB<EDA>. Caritas diffusa in cordibus cito generat Dei et proximi dilectionem, unde propter geminum caritatis ardorem bis datus est Spiritus apostolis.

Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
et habebant omnia communia.
interl.|  indicium fraterni amoris est omnia possidere et nihil proprium habere
Numérotation du verset Act. 2,45 
Possessiones
interl.|  agros
et substantias
interl.|  pecora
vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat.
interl.|  non secundum honorem sed secundum indigentiam ut manna
Numérotation du verset Act. 2,46 
Quotidie quoque perdurantes
interl.|  ut apostoli
unianimiter
interl.|  Deus facit inhabitare unius moris in domo
in templo,
interl.|  in oratione ecce contemplatio
et frangentes
interl.|  hic activa vita signatur
circa domos
interl.|  non in templo ut sanctus locus esset orationi et communis esset victui
panem
interl.|  sanctum vel corporalem
sumebant cibum
interl.|  in honore sui magistri
cum exultatione et simplicitate
interl.|  nihil interrogantes
cordis,
interl.|  unanimitate caritatis
Numérotation du verset Act. 2,47 
collaudantes
interl.|  cooperantes in laude
Deum
interl.|  de preceptis gratias agentes iuxta illud et hymno dicto exierunt in monte olivarum
et habentes gratiam ad omnem plebem.
interl.|  coram plebe sive ipsi plebi gratias agentes sive in conspectu plebis gratiam invenientes
Dominus
interl.|  non solum priores perseverabant sed Dominus
autem augebat
marg.|  DOMINUS  AUTEM  AUGEBAT. In greco : Dominus augebat eos qui salvi fierent quotidie. Ecce post altera narratio sic incipit : In idipsum autem Petrus et Iohannes etc. Quod sic potest exponi : cum Dominus quotidie predicantibus apostolis Ecclesie sue credentes adunaret, primi apostolorum ascendebant in templum Deum rogaturi in idipsum, id est ut Ecclesiam semper augeret.
qui salvi fierent quotidie
interl.|  non solum in Pentecosten
in idipsum.
interl.|  unionem apostolice regule




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_2)