initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 20

Numérotation du verset Act. 20,1 
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est,
interl.| interl.| ut proposuerat||
ut iret in Macedoniam.
Numérotation du verset Act. 20,2 
Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset
interl.| interl.| suo more historiam breviat||
multo sermone, venit ad Greciam.
interl.| interl.| Athenas||
marg.| marg.| AD GRECIAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Que est provincia Achaie. Ad hanc venit Paulus post Macedoniam quia sic proposuerat ut supra dictum est : Transita Macedonia et Achaia ire Hierusalem.
Numérotation du verset Act. 20,3 
Ubi cum fuisset menses tres facte sunt illi insidie a Iudeis navigaturo
interl.| interl.| obsederunt Iudei viam expectantes navigaturum||

fuisset] fecisset Weber
in Syriam,
interl.| interl.| ad Hierusalem||
habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
interl.| interl.| fugiendo insidias||
Numérotation du verset Act. 20,4 
Comitatus est autem eum Sosipater
interl.| interl.| narrans dispersionem vel salvans dispersos||
marg.| marg.| SOSIPATER. Beda VenerabilisB<EDA>. Antiqui sic distinguebant Sosi pater Pyrrhi, ac si dicatur : Sosi qui erat pater Pyrrhi, quasi Pyrrhus filius clarior fuerit quam pater. Aliter. Comitatus est eum Sosipater, ut sit unum nomen Pyrrhi subaudis filius. In hebreo  Sosipater interpretatur ‘narrans dispersionem’ vel ‘salvans dispersos’.||
Pyrrhi
interl.| interl.| dissolvens vel dissolutus||
Beroensis,
interl.| interl.| nominativus||
Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus,
interl.| interl.| nomen proprium interpretatur elevans vel elatio, ubi habent alii Secindus ||
Secindus] sic Rusch
et Gaius Derbeus
interl.| interl.| a civitate||
et Timotheus, Asiani vero Tithicus et Trophimus.
Numérotation du verset Act. 20,5 
Hii cum precessissent,
interl.| interl.| recto itinere non enim timebant insidias||
sustinuerunt nos Troade.
interl.| interl.| Paulum et Lucam et ceteros in circuitu venientes||

sustinuerunt] sustinebant Weber
Numérotation du verset Act. 20,6 
Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis
interl.| interl.| que est prima pars Macedonie||
et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem.
Numérotation du verset Act. 20,7 
In una autem sabbati
interl.| interl.| id est die dominico qui est primus a sabbato||
marg.| marg.| UNA  AUTEM  SABBATI. Nomen diei dicitur ut sit preparatio virtutis faciende et dicende.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. All<egorice>. Cenaculum ‘altitudo charismatum’, nox ‘obscuritas Scripturarum’, Lampades ‘expositiones secretorum’, dies dominica ‘recordatio resurrectionis Christi vel nostre’. Hic monetur doctor spiritalis dulcedine resurrectionis et vite gaudio illectus auditores ad summa provocare, et prolixa disputatione secreta Scripturarum attingere, et eadem propter infirmos lampade plene expositionis illustrare, iIuxta Apostolum qui cum dixisset : « Abraham duos filios habuit » etc. subiunxit : « Hec autem sunt duo testamenta ».

Gal. 4, 22.
Gal. 4, 24.
cum convenissemus
interl.| interl.| id est ad mysteria celebranda congegati essemus||
ad frangendum panem
interl.| interl.| corporalem vel spiritalem||
Paulus disputabat eis profecturus
interl.| interl.| ideo in nocte disputat quia in crastino profecturus erat||
in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
Numérotation du verset Act. 20,8 
Erant autem lampades copiose in cenaculo ubi eramus congregati.
Numérotation du verset Act. 20,9 
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus
marg.| marg.| EUTYCHUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Hebraice : amens, grece ‘fortunatus’ interpretatur, quorum unum ei qui per adolescentie voluptatem de virtutum culmine ceciderit, alterum ei qui per condescensionem predicatoris ad virtutum summa redierit congruit.||
interl.| interl.| historice vel mystice fidem||
cum mergeretur somno
interl.| interl.| carnali vel spiritali||
gravi
interl.| interl.| pre infirmitate fidei||
disputante diu paulo,
interl.| interl.| hec est causa somni : longitudo disputationis||
ductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum,
interl.| interl.| historice vel aliquem errorem Trinitatis indicat||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169ra ; facsim., p. 497a} [Rusch, f. 1169ra ] DE TERTIO  CENACULO. Beda VenerabilisB<EDA>. Tria cenacula in quorum supremo Paulus disputat : ‘fides, spes, caritas maior autem his est caritas’, quomodo qui per ignaviam deserendo inter apostoli voces dormitare ceperit iam inter mortuos computatur in uno enim offendens omnium reus est.||

Cf. 1Cor. 13, 13 : « Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec, maior autem horum est caritas ».

ductus] eductus Weber
et sublatus
interl.| interl.| de terra vel de pravitate sensus||
oblatus est mortuus.
interl.| interl.| carne vel spiritu||
marg.| marg.| OBLATUS  EST  MORTUUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Inter verba predicationis occurrit occasio curationis ut dulcedine miraculi et doctrine sermo firmetur et vigiliarum labor arceatur memoria etiam magistri iam dicessuri artius menti infigatur.||

oblatus] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,10 
Ad quem cum descendisset Paulus
interl.| interl.| de cenaculo vel compatiendo||
incubuit super eum
marg.| marg.| CUM  DESCENDISSET  PAULUS  INCUBUIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Descendit et incubuit complexus est. Hoc est quod Paulus dicit : Filioli quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis. Operosior enim est suscitatio eorum qui per negligentiam quam qui per necessitatem et infirmitatem peccant et hec per Euthicum illa per Thabitam a Petro suscitatam exprimitur. Ideo illa in die moritur, hic in media nocte. Illa post mortem in cenaculo ponitur, hic tertio cenaculo delapsus moritur. Iste presente et docente illa magistro absente, illa mox viso Petro resedit hic nocte defunctus tandem mane resurgit et sole iustitie afflante redivivus adducitur.||
et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est.
marg.| marg.| ANIMA  ENIM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ex toto discessit vel rediit hoc propter incredulos dixit ut non est mortua puella sed dormit sic enim desperatio tollitur.||
Numérotation du verset Act. 20,11 
Ascendens autem frangensque panem et gustans
interl.| interl.| cibum parum||
satisque allocutus usque ad lucem et sic profectus est.

ad] in Weber et] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,12 
Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.
interl.| interl.| passive est legendum||
Numérotation du verset Act. 20,13 
Nos autem ascendentes
interl.| interl.| Paulo per terram iter agente||
navim navigavimus in Asson
interl.| interl.| civitas est vel insula||

navigavimus] enavigavimus Weber
inde suscepturi Paulum. Sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
Numérotation du verset Act. 20,14 
Cum autem invenisset nos in Asson, assumpto eo venimus Mitilenem.
interl.| interl.| insula est que est contra Asiam interpretatur enim declinans sive transmigrans vel civitas in Cypro insula||

invenisset] convenisset Weber
Numérotation du verset Act. 20,15 
Et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium,
interl.| interl.| civitas vel insula||
et alia die10  applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.
interl.| interl.| insula est||

10  die] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,16 
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum
interl.| interl.| ’ad’ vel ‘preter’||
ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim si possibile sibi esset ut diem Pentecosten
interl.| interl.| vel Pentecostes, id est quinquagesime||
marg.| marg.| PENTECOSTEN. Beda VenerabilisB<EDA>. Constat Pasche tempus et Pentecosten temporibus apostolorum celebratum esse.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Precepto legis omnes Iudei ter in anno, id est in Pascha Pentecosten et Scenophegia Hierosolymam conveniebant et apostolus ruptis seculi nexibus diem quinquagesimum id est remissionis et Spiritus sancti agere festinat.||
faceret Hierosolymis.
Numérotation du verset Act. 20,17 
A Mileto autem mittens Ephesum,
interl.| interl.| non navigans ad Ephesum||
vocavit maiores natu Ecclesie.
interl.| interl.| ut presbyteros ut in greco habet||
Numérotation du verset Act. 20,18 
Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis : Vos scitis
interl.| interl.| non gloriatur sed exemplum de se proponit ut imitentur||
a prima die qua ingressus sum in Asiam,
interl.| interl.| ut dictum est : Devenitque Ephesum etc. supra capitulum 18||
qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Numérotation du verset Act. 20,19 
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et temptationibus que mihi acciderunt ex insidiis Iudeorum.
interl.| interl.| non vestris||
Numérotation du verset Act. 20,20 
interl.| interl.| verborum||

11  vobis] om. Weber
quo minus annuntiarem vobis
interl.| interl.| verbo||
et docerem vos
interl.| interl.| facto||
publice
interl.| interl.| contra hereticos||
et per domus,
interl.| interl.| in occulto||
Numérotation du verset Act. 20,21 
testificans Iudeis atque gentilibus in Deum penitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.
Numérotation du verset Act. 20,22 
Et nunc ecce alligatus ego
interl.| interl.| quasi coactus ad illud iter||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169rb ; facsim., p. 497b} [Rusch, f. 1169rb ] ALLIGATUS  EGO etc.  IGNORANS  NISI etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Aperte ostendit quod ea que futura erant, non sibi ipsi sed aliis de se revelata cognovit, ex quibus erat Agabus propheta, et illi discipuli qui eum in Tyro monebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam.||
Spiritu
interl.| interl.| Sancto presciente vel mente mea||
vado in Hierusalem que in ea ventura12  sint mihi ignorans,

12  ventura] eventura Weber
Numérotation du verset Act. 20,23 
nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates
interl.| interl.| ubique non semel in uno loco||
protestatur mihi dicens :
interl.| interl.| et per me et per alios||
quoniam vincula et tribulationes Hierosolymis13  me manent.
interl.| interl.| ut ubi aliquando persecutus est Ecclesiam ibi nunc pro pace Ecclesie doceret||

13  Hierosolymis] om. Weber
Numérotation du verset Act. 20,24 
Sed nihil horum vereor nec facio animam meam14  pretiosiorem
interl.| interl.| vitam que inspiratur ab anima temporaliter quam pro nihilo ducit qui eterne vite gaudia expectat||

14  meam] om. Weber
quam me.
interl.| interl.| id est animam meam||
Dummodo ego15  consummem
interl.| interl.| more militari unde cursum consummavi||

15  ego] om. Weber
cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratie Dei.
interl.| interl.| remissionis peccatorum vel spiritalis gratie||
Numérotation du verset Act. 20,25 
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes
interl.| interl.| qui estis in provinciis quibus predicavi||
per quos transivi predicans regnum Dei.
Numérotation du verset Act. 20,26 
Quapropter contestor vos hodierna die,
interl.| interl.| ideo quia : Non videbites faciem meam vel testamenta relinquo quia mundus sum etc.||
quia mundus sum a sanguine omnium.
interl.| interl.| quia non peperci vitiis eorum||
Numérotation du verset Act. 20,27 
Non enim subterfugi
interl.| interl.| non dimisi vel subterfugi aliquem sermonem doctrine||
quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
interl.| interl.| maxime de incarnatione||
Numérotation du verset Act. 20,28 
Attendite vobis
interl.| interl.| hoc dicit maioribus natu||
et universo gregi,
interl.| interl.| id est vos et universum gregem vobis commissum custodite ab hereticis||
in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos
interl.| interl.| speculatores||
marg.| marg.| POSUIT  EPISCOPOS. Beda VenerabilisB<EDA>. Dictum est supra presbyteros Ephesi miletum vocatos quos nunc episcopos, id est super inspectores vocat. Non enim una civitas plures episcopos habuit sed eosdem presbyteros nomine episcoporum significat. Coniunctus est enim gradus et in multis pene simillimus.||
regere
interl.| interl.| non propter solum nomen vel honorem sed ut regatis||
Ecclesiam Dei
interl.| interl.| non nostram||
quam acquisivit sanguine suo.
interl.| interl.| non parvo pretio||
marg.| marg.| DEI  QUAM  ACQUISIVIT  SANGUINE  SUO. Beda VenerabilisB<EDA>. Non dubitat sanguinem Dei dicere propter unionem persone in duabus naturis Iesu Christi pro qua dictum est : Filius hominis qui est in celo. Cesset Nestorius filium hominis a Filio Dei separare et duos facere christos.||
Numérotation du verset Act. 20,29 
ego scio
interl.| interl.| ideo attendendum||
quoniam intrabunt
interl.| interl.| qui deforis sunt et extra Ecclesiam||
post discessionem meam
interl.| interl.| de mundo quasi dicat : tunc timendi vobis cum absens ero||
lupi graves in vos non parcentes gregi.
interl.| interl.| heretici callidi in fide fortes in disputatione crudeles in occisione||
Numérotation du verset Act. 20,30 
Et ex vobis ipsis
interl.| interl.| preter eos qui deforis intrabunt||
interl.| interl.| de his Iohannes dicit : « Ex nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt » ||

1 Io. 2, 19.
ut abducant discipulos post se.
interl.| interl.| in superbie elatione||
Numérotation du verset Act. 20,31 
Propter quod vigilate memoria retinentes,
interl.| interl.| quia intrabunt et exsurgent||
marg.| marg.| MEMORIA  RETINENTES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quod dixerat memoria retinendum non enim parva est custodia divini precepti memoria.||
quoniam per triennium
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1169va ; facsim., p. 498a} [Rusch, f. 1169va ] QUONIAM  PER  TRIENNUM. Hec Arator breviter exponit dicens : Qui canit Ecclesie tria dogmata sepius edit. Historicum morale sonans typicum que volumen. Hinc Iudea vacans sterilis que dicitur arbor. Expectat a tribus fructum non attulit annis.||
nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Numérotation du verset Act. 20,32 
Et nunc
interl.| interl.| fragiles designat episcopos||
commendo vos Deo
interl.| interl.| ut vos custodes aliorum custodiat Deus||
et verbo gratie ipsius
interl.| interl.| Spiritus sancti qui in Paulo loquebatur, vel verbo gratie quod prestat gratiam audientibus||
qui potens est edificare
interl.| interl.| vos in unam domum id est Ecclesiam||
et dare hereditatem
interl.| interl.| celestem id est ut edificet et sibi hereditatem det in sanctis ut ipsi sint hereditas eius||
in sanctificatis omnibus.
Numérotation du verset Act. 20,33 
Argentum et16  aurum
interl.| interl.| in hoc cognoscuntur lupi quod hoc concupiscunt||

16  et] aut Weber
aut vestem nullius concupivi
Numérotation du verset Act. 20,34 
ipsi scitis, quoniam ad ea que mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus iste.
interl.| interl.| exemplum operandi etiam episcopis est signum quo discernuntur a lupis||
Numérotation du verset Act. 20,35 
Omnia
interl.| interl.| exempla maxime operandi||
hec17  ostendi vobis
marg.| marg.| OMNIA  OSTENDI  VOBIS. Beda VenerabilisBE<DA>, id est non solum doctrine inter pressuras et lacrimas insistendum et nequis infirmorum gravetur manibus esse laborandum, hoc est quod alibi dicitur quodcumque super erogaveris cum rediero reddam tibi evangelium, scilicet predicare et ex evangelio sumptus non querere.||

17  hec] om. Weber
quoniam sic laborantes
interl.| interl.| ut ego cuius manus ministraverunt||
oportet suscipere infirmos,
interl.| interl.| ad ministrandum infirmis sicut ego feci his qui mecum sunt||
ac meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.
marg.| marg.| BEATIUS  EST. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc in evangelio non legitur. Non enim omnia scripta sunt sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod si non verba sensum istum Iesus indicavit dicens : ‘Omni petenti da’ et alibi : ‘Nolite accipere aurum’ etc.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Non illlis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum divites eleemosynarios preponit, sed illos maxime glorificat qui cunctis que possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti.||

Cf. Lc. 6, 30 : « Omni petenti te, da ».
Mt. 10, 9 : « Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris ».
Numérotation du verset Act. 20,36 
Et cum hec dixisset, positis genibus18  oravit cum omnibus illis19  .

18  genibus] + suis Weber 19  oravit...illis] cum omnibus illis oravit Weber
Numérotation du verset Act. 20,37 
Magnus autem fletus factus est omnium,
interl.| interl.| commendando illos Deo oravit etiam pro se qui profecturus erat maxime propter suum discessum et luporum adventum||
et procumbentes supra20  collum Pauli osculabantur eum,

20  supra] super Weber
Numérotation du verset Act. 20,38 
dolentes maxime in verbo quod21  dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri, et deducebant eum ad navim.

21  quod] quo Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_20)