initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 22

Numérotation du verset Act. 22,1 
Viri fratres
interl.| interl.| coevi||
et patres
interl.| interl.| seniores||
audite quam ad vos nunc reddo rationem.
Numérotation du verset Act. 22,2 
Cum audissent autem quia hebrea lingua loquitur ad illos magis prestiterunt silentium.
Numérotation du verset Act. 22,3 
Et dixit : Ego sum vir Iudeus natus Tharso Cilicie,
marg.| marg.| NATUS IN  THARSO. Beda VenerabilisBE<DA>. Natus in oppido Galilee Giscali nomine fuit Paulus, quo capto a Romanis cum parentibus suis Tharsum Cilicie migravit, ob studium autem legis Hierosolymam veniens, a Gamaliele est eruditus. Non vocat se civem sed municipem a municipio, id est territorio illius civitatis, in qua nutritus est. Dicitur municipium quod tantum munia, id est tributa debita vel munera reddat. Quamvis vero Giscali natus, tamen se Tharsensem dicit. Sicut Christus in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus.||
nutritus autem in civitate ista
interl.| interl.| in Hierusalem||

civitate ista] inv. Weber
secus pedes Gamalielis,
interl.| interl.| ad obsequium vel quia puer et humilis sedebat ad pedes magistri||
eruditus iuxta veritatem paterne legis, emulator legis
interl.| interl.| imitator vel zelator adversus Christianos||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1170vb ; facsim., p. 500b} [Rusch, f. 1170vb ] EMULATOR  LEGIS. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : emulator legis Dei existens secundum illud testimonium illis perhibeo quod emulationem Dei habent sed non secundum scientiam.||
sicut et vos omnes estis hodie.
Numérotation du verset Act. 22,4 
Qui hanc viam
interl.| interl.| Christi quam nunc predico||
persecutus sum usque ad mortem,
interl.| interl.| Christianorum vel Stephani vel mori paratus pro lege||
alligans et tradens in custodias
interl.| interl.| carceris||
viros ac mulieres.
Numérotation du verset Act. 22,5 
interl.| interl.| expertum vocat in testimonium||
mihi testimonium reddit
interl.| interl.| verborum in presenti vel epistole testimonium pontifex reddiderat||

mihi testimonium] inv. Weber
et omnes maiores natu a quibus et epistolas accipiens ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Hierusalem ut punirentur.

ut] uti Weber
Numérotation du verset Act. 22,6 
Factum est autem eunte me et appropinquante Damasco media die
interl.| interl.| ut sciatur sole esse lucidior lux que circumfulsit eum||
subito de celo
interl.| interl.| a Deo||
circumfulsit me lux copiosa,
Numérotation du verset Act. 22,7 
Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi : Saule Saule
interl.| interl.| increpando nomen iteratur||
marg.| marg.| SAULE  SAULE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Quedam exemplaria habent : ‘Saul Saul’, ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatur esse.||
quid me persequeris ?
Numérotation du verset Act. 22,8 
Ego autem respondi : Quis es Domine ?
interl.| interl.| Deum esse credebat qui de sursum loquebatur||
Dixitque ad me : Ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.
Numérotation du verset Act. 22,9 
Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem
interl.| interl.| non faciem||
marg.| marg.| LUMEN  QUIDEM  VIDERUNT  VOCAM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Supra de hac visione narrat historia, quod comites illius starent stupefacti, audientes quidem vocem neminem autem videntes. Unde colligitur eos sonum vocis confuse non discrimen verborum audisse.||
autem non audierunt
marg.| marg.| AUDIERUNT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Intellexerunt sed solum sonum vocis Pauli, vel eius qui Paulo loquebatur.||
eius qui loquebatur mecum.
Numérotation du verset Act. 22,10 
Et dixi : Quid faciam Domine ?
interl.| interl.| te cognoscens tibi obediam||
Dominus autem dixit ad me : Surgens, vade Damascum, et ibi tibi dicetur
marg.| marg.| ET IBI  TIBI  DICETUR. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Exemplum humilitatis contra doctores non disputandi, nec de nobis presumendi quasi a Deo simus edocti.||
de omnibus que te oporteat facere.
Numérotation du verset Act. 22,11 
Et cum non viderem pre claritate luminis illius
interl.| interl.| que excecaverat me||
ad manum
interl.| interl.| non ad oculum||
deductus a comitibus veni Damascum.
Numérotation du verset Act. 22,12 
Ananias autem quidam vir
interl.| interl.| idoneus||
secundum legem testimonium habens
interl.| interl.| testimonium habebat a Deo sed plus credebatur Iudeis||
ab omnibus habitantibus Iudeis.
Numérotation du verset Act. 22,13 
Veniens ad me et adstans dixit mihi : Saule frater, respice.
marg.| marg.| SAULE  FRATER  RESPICE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Duo erant in oculis Pauli excecatio et illuminatio et ideo merito credidit.||
Et ego eadem hora respexi in eum.
Numérotation du verset Act. 22,14 
At ille dixit : Deus patrum nostrorum
interl.| interl.| non recens Deus ut Iudei putabant||
preordinavit te
marg.| marg.| PREORDINAVIT TE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Conveniens ordo primo preordinatus in prescientia Dei, deinde cognoscit veritatem, videt iustum audit ex ore ipsius, postea fit testis eorum que cognovit vidit audivit.||
ut cognosceres voluntatem eius, ut videres Iustum
interl.| interl.| Christum vel evangelium||

ut] et Weber
et audires vocem ex ore eius,
interl.| interl.| Christi non apostolorum : ‘Non enim ab hominibus vel per hominem’ etc.||

Cf. Gal. 1, 1 : « Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis ».
Numérotation du verset Act. 22,15 
qui eris testis illius ad omnes homines
interl.| interl.| per Scripturam et famam suam vel ad omnes etates condiciones linguas sexus||

qui] quia Weber
eorum que vidisti
interl.| interl.| in luce fulgenti||
et audisti.
interl.| interl.| in voce vocante||
Numérotation du verset Act. 22,16 
Et nunc quid moraris ? {t. 4 : Erfurt, f. 1171ra ; facsim., p. 501a} [Rusch, f. 1171ra ] Exsurge et baptizare et abluere peccata tua, invocato nomine ipsius.

et] om. Weber abluere] ablue Weber
Numérotation du verset Act. 22,17 
Factum est autem
interl.| interl.| locum et tempus preterit||
revertenti
interl.| interl.| post magnum circuitum de Damasco rediit||
mihi in Hierusalem.
interl.| interl.| sanctam civitatem||
Et oranti
interl.| interl.| ne Satanas illuderet||
in templo
interl.| interl.| domo Dei||
fieri me in stupore mentis.
interl.| interl.| extasi, alii ponunt in pavore alii alienatione||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1171ra ; facsim., p. 501a} [Rusch, f. 1171ra ] FIERI IN  STUPORE etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc non narrat ad elationem sed propter necessitatem ut videatur idoneus evangelizare gentibus.||
Numérotation du verset Act. 22,18 
Et videre illum
interl.| interl.| Christum||
dicentem mihi : Festina.
interl.| interl.| necessite et ad monitione Dei omnia fecit||
Et exi velociter de Hierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.

de] ex Weber
Numérotation du verset Act. 22,19 
Et ego dixi : Domine ipsi sciunt
interl.| interl.| sufficeret eis exemplum mee conversionis||
quia ego eram concludens in carcerem et cedens per synagogas eos qui credebant in te.
Numérotation du verset Act. 22,20 
Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui,
interl.| interl.| martyris||
ego astabam et
interl.| interl.| etiam||
consentiebam
marg.| marg.| CONSENTIEBAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Confitendo quod consensit notat, quia non occidit nisi cedens accipiatur pro occidens.||
et custodiebam vestimenta interficientium illum.
Numérotation du verset Act. 22,21 
Et dixit ad me : Vade
interl.| interl.| quasi diceret quamvis sciant tamen non reciperent||
quoniam ego ad nationes
interl.| interl.| non Iudeos||

ad] in Weber
longe mittam te.
interl.| interl.| tam fide quam loco||
Numérotation du verset Act. 22,22 
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum
interl.| interl.| mittam te ad nationes||
et levaverunt vocem suam dicentes :
interl.| interl.| tribuno||
Tolle de terra huismodi10  . Non enim fas est eum vivere.

10  huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Act. 22,23 
Vociferantibus autem eis et proicientibus eis11  vestimenta sua
interl.| interl.| ut occiderent eum vel in signum meroris||
marg.| marg.| PROIICIENTIBUS  EIS  VESTIMENTA  SUA. Beda VenerabilisB<EDA>. In passione Christi solus sacerdos de throno exiliens vestimenta scidit, quia tunc sacerdotium vetus erat immutandum. Nunc vero quia tota gens gloria regni spolianda erat, omnes indumenta proiiciunt et clamorem pulvere mixtum ad celum tollunt secundum illud : « Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper ».||

Ps. 73, 23.

11  eis] om. Weber
et pulverem iactantibus in aerem.
interl.| interl.| vel merore vel more brutorum animalium||
Numérotation du verset Act. 22,24 
Iussit tribunus induci eum in castra
interl.| interl.| quia prius preparatum fuerat nunc impletum||
et flagellis cedi et torqueri eum
interl.| interl.| ut eius tormentis satiarentur||
ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
interl.| interl.| ideo iussit non occidi||
Numérotation du verset Act. 22,25 
Et cum astrinxissent eum loris
interl.| interl.| ad flagellandum||
dixit adstanti sibi centurioni : Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
interl.| interl.| iudiciario ordine nullo reatu convictum||
Numérotation du verset Act. 22,26 
Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens : Quid acturus es ? Hic enim12  civis romanus est ?

12  enim] + homo Weber
Numérotation du verset Act. 22,27 
Accedens autem tribunus dixit illi : Dic mihi tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
Numérotation du verset Act. 22,28 
marg.| marg.| EGO  MULTA  SUMMA etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus iam facile dicis civem Romanum te esse ? Ego enim scio quanto pretio civilitatem possedi istam.||
civitatem
marg.| marg.| CIVILITATEM. Beda VenerabilisB<EDA>, id est socialem inter cives conversationem vel reipublice administrationem. Non enim tribunus civitatis romane civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus quod non comparando sed hoc nascendo habebat.||
hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
marg.| marg.| EGO  AUTEM ET  NATUS. Beda VenerabilisBE<DA>, id est In hoc sum Romanus plus quam tu, quia non alibi natus Romanum nomen emi {t. 4 : Erfurt, f. 1171rb ; facsim., p. 501b} [Rusch, f. 1171rb ] sed in ipsorum civilitate sum progenitus.||
Numérotation du verset Act. 22,29 
Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis romanus esset et quia ligasset13  eum.

13  ligasset] alligasset Weber
Numérotation du verset Act. 22,30 
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudeis, solvit eum, et iussit sacerdotes convenire et omne concilium. Et producens Paulum statuit inter illos.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_22)