initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 23

Numérotation du verset Act. 23,1 
Intendens autem concilium Paulus ait : Viri fratres ego omni conscientia
interl.|  quia ignorans persecutus sum
bona
interl.|  reus non sum
conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Numérotation du verset Act. 23,2 
Princeps autem sacerdotum Ananias precepit astantibus sibi percutere os eius.
interl.|  quasi imprudenter gloriantis
Numérotation du verset Act. 23,3 
Tunc Paulus ad eum dixit : Percutiet
interl.|  destruet
marg.|  PERCUTIET. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non percutiat, quia prophetia est non maledictio Paulo dicente : « Benedicite et nolite maledicere ». Et iterum : « Benedicite maledicentibus ». Hoc autem non solum de Ananiam sed et de sacerdotio Iudeorum accipiendum est quod pro veteri lege et ficta superficie dealbato perieti comparat. Alia exemplaria habent percutiat quod non ex iracundia sed inspiratione divina dixit Apostolus.

Rm. 12, 14.
Lc. 6m 28.
te Deus paries dealbate.
interl.|  quia videris esse quod non es
marg.|  PERCUTIET  TE  DEUS  PARIES  DEALBATE. Beda VenerabilisB<EDA>. Non perturbatione animi motus hoc dixit, quia illud pontificium simile parieti dealbato percutiendum erat et destruendum superveniente Christi sacerdotio, quod predicantibus apostolis est revelatum. Et ideo ait :   Percutiet, futurum esse significans. Quod tranquillo autem animo hoc dixerit sequens responsio ostendit :   Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum .
Et tu sedens
interl.|  super cathedram Moysi
iudicas me
interl.|  pravo iudicio et ficta superficie ex tuo sensu
secundum legem,
interl.|  que dicit educ blasphemum extra castra et lapidet eum omnis populus
et contra legem iubes me percuti.
interl.|  dicentem innocentem et iustum non opprimes vel maledices
Numérotation du verset Act. 23,4 
Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
interl.|  hoc dicunt ut reum percussionis eum esse ostendant
Numérotation du verset Act. 23,5 
Dixit autem Paulus : Nesciebam fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : principem populi tui non maledices.
interl.|  ideo dico nesciebam quia si scirem principem esse reus essem
marg.|  NESCIEBAM  QUIA  PRINCEPS  EST  SACERDOTUM. Beda VenerabilisB<EDA>, id est non cognoscebam esse Ananiam, vel subtiliter dicit se nescire principem quia sacerdotium Iudeorum reprobatum est.
marg.|  Beda VenerabilisBE<DA>. Et si hunc vere noverat in novo Testamento principem non esse sacerdotum, tamen erudiens alios modestius se habere erga eos quorum sunt in potestate temperate respondet.
Numérotation du verset Act. 23,6 
Sciens autem Paulus
marg.|  SCIENS  AUTEM  PAULUS. Beda VenerabilisBE<DA>. Sicut unitas bonorum utilis est, sic malorum unitas semper bonis est nociva, ideo Paulus persecutores suos dissociare satagit, ut quem uniti cinxerant dissociati laxarent. Sic mare Rubrum quod solidum filios Israel artaverat divisum ab Egypto liberavit. Quod autem se filium Phariseorum sive iuxta grecum filium Pharisei testatur, hoc est quod supra gloriabatur se ante pedes Gamalielis qui Phariseus erat prophetas et legem didicisse.
quia una pars esset Sadduceorum et altera Phariseorum exclamavit in concilio : Viri fratres ego Phariseus sum, filius Phariseorum de spe et resurrectione mortuorum {t. 4 : Erfurt, f. 1171va ; facsim., p. 502a} [Rusch, f. 1171va ] ego iudicor.
Numérotation du verset Act. 23,7 
Et cum hec dixisset, facta est dissensio inter Phariseos et Sadduceos et soluta est multitudo.
interl.|  dimissa ut rediret ad sua loca
Numérotation du verset Act. 23,8 
Sadducei autem dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum.
interl.|  Sanctum

autem] enim Weber
Pharisei autem utraque confitentur.
marg.|   {t. 4 : Erfurt, f. 1171va ; facsim., p. 502a} [Rusch, f. 1171va ] PHARISEI  AUTEM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Angelum et Spiritum sanctum, vel resurrectionem et angelum ut idem sit angelus quod spiritus.

utraque] utrumque Weber
Numérotation du verset Act. 23,9 
Factus est autem clamor magnus et exsurgentes quidam Phariseorum pugnabant
interl.|  pro Paulo contra Sadduceos

exsurgentes] surgentes Weber
dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto. Quid
interl.|  mirandum

quid] quod Weber
si spiritus
interl.|  Sanctus
locutus est ei aut angelus ?
marg.|  QUID  SI  SPIRITUS  LOCUTUS  EST  EI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic apparet iuxta Hieronymum Sadduceos Spiritum sanctum non confiteri et angelos. Et ideo spiritum nominant et angelum quia hoc noverant contrarium esse illlis.
Numérotation du verset Act. 23,10 
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur
interl.|  convelleretur
marg.|  NE  DISCERPERETUR  AB  EIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sadduceis volentibus eum rapere vel ab utrisque simul contendentibus.
Paulus ab ipsis, iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra.
Numérotation du verset Act. 23,11 
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus ait : Constans esto
interl.|  opportuna adhibetur consolatio
sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Rome testificari.
interl.|  significat eum de cetero laboraturum vel solacium est volentis eum testificari coram multis
Numérotation du verset Act. 23,12 
Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudeis et devoverunt se dicentes :
interl.|  maledictione astrinxerunt
marg.|  DEVOVERUNT  SE  DICENTES. Beda VenerabilisBE<DA>. In greco : anathematizaverunt hoc verbum quante sit auctoritatis ? Norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesie alienantur.
Neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
marg.|  NEQUE  MANDUCATUROS  NEQUE  BIBITUROS etc. Beda VenerabilisBE<DA>. Cum Dominus dicat : « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam ». Illi e contra iniquitatem esuriunt sanguinem sitiunt, adeo ut etiam cibos abdicent donec morte iusti satientur, sed non est sapientia non est prudentia vel consilium contra Deum. Eripitur enim Paulus ab eorum insidiis ut servatus Rome testimonium reddat Christo.

Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Act. 23,13 
erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc coniurationem fecerant.

viri] om. Weber
Numérotation du verset Act. 23,14 
Qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum.
Numérotation du verset Act. 23,15 
Nunc ergo vos notum facite
interl.|  non quod coniuravimus sed ut producat eum et hoc totum facite cum calliditate concilii ex communi consensu ad celandam coniurationem
tribuno cum consilio, ut adducat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo.
interl.|  id est causa eius et reatu

consilio] concilio Weber adducat] producat Weber
Nos vero priusquam appropiet parati sumus interficere illum.
Numérotation du verset Act. 23,16 
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit {t. 4 : Erfurt, f. 1171vb ; facsim., p. 502b} [Rusch, f. 1171vb ] et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
Numérotation du verset Act. 23,17 
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum. Habet enim aliquid indicare illi.
Numérotation du verset Act. 23,18 
At ille quidem assumens eum duxit ad tribunum et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi.

at] et Weber Paulus] + vocans Weber
Numérotation du verset Act. 23,19 
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
Numérotation du verset Act. 23,20 
Ille autem dixit : Iudeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo.
Numérotation du verset Act. 23,21 
Tu vero ne credideris illis. Insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam10  quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum.
interl.|  quid promittas

10  quam] om. Weber
Numérotation du verset Act. 23,22 
Tribunus igitur dimisit adolescentem precipiens ne cui loqueretur, quoniam hec nota sibi fecisset.
interl.|  tribuno
Numérotation du verset Act. 23,23 
Et vocatis duobus centurionibus dixit illis : Parate milites
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1171vb ; facsim., p. 502b} [Rusch, f. 1171vb ] PARATE  MILITES. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hoc ideo ne Iudei auferrent et ipse tribunus criminis accusaretur apud presidem tamquam accepturus pecuniam a Iudeis et pretium mortis Pauli.
ducentos
interl.|  pedestres
ut eant usque Cesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
Numérotation du verset Act. 23,24 
et iumenta parate11 
interl.|  Paulo et comitibus eius

11  parate] preparate Weber
ut imponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem presidem.
interl.|  tribunus ad presidem quasi minor ad maiorem mittit causam
Numérotation du verset Act. 23,25 
Timuit enim ne forte raperent eum Iudei et occiderent, et ipse postea calunniam sustineret12  .

12  timuit...pecuniam] om. Weber
Numérotation du verset Act. 23,26 
Scribens epistolam continentem verba13  hec : Claudius Lysias optimo presidi Felici salutem.

13  verba] om. Weber
Numérotation du verset Act. 23,27 
Virum hunc comprehensum a Iudeis et {t. 4 : Erfurt, f. 1172ra ; facsim., p. 503a} [Rusch, f. 1172ra ] incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est.
Numérotation du verset Act. 23,28 
Volensque scire causam quam obiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum
Numérotation du verset Act. 23,29 
quem inveni accusari de questionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
Numérotation du verset Act. 23,30 
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei, misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
Numérotation du verset Act. 23,31 
Milites ergo secundum preceptum sibi assumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem.
interl.|  civitatem de nomine Antipatris dictam
Numérotation du verset Act. 23,32 
Et postera die dimissis
interl.|  septuaginta
equitibus ut irent cum eo
interl.|  pedestres
reversi sunt ad castra.
interl.|  ab Antipatride
Numérotation du verset Act. 23,33 
Qui
interl.|  equites
cum venissent Cesaream et tradidissent epistolam presidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Numérotation du verset Act. 23,34 
Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia esset14  ,

14  esset] om.Weber
Numérotation du verset Act. 23,35 
Audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in pretorio Herodis
interl.|  antiqui presidis
custodiri eum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 23), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_23)