initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 26

Numérotation du verset Act. 26,1 
Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu
interl.| interl.| more concionantium vel ad faciendum silentium||
cepit rationem reddere :
Numérotation du verset Act. 26,2 
De omnibus quibus accusor a Iudeis rex Agrippa estimo me beatum apud te,
interl.| interl.| esse dicendum a te||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1173rb ; facsim., p. 505b} [Rusch, f. 1173rb ] DE OMNIBUS  QUIBUS  ACCUSOR  ESTIMO ME. Beda VenerabilisBE<DA>. Hunc versum alia translatio sic habet : Estimo meipsum beatum apud te incipiens rationem reddere hodie. Quod Hieronymus cum sua expositione sic ponit : De omnibus quibus accusor a Iudeis, o rex Agrippa, estimo me beatum cum apud te sim hodie defendendus, qui nosti omnes Iudeorum consuetudines et questiones. Legerat enim illud Isaie : Beatus qui in aures loquitur sapientis et noverat tantum orationis verba proficere quantum iudicis prudentia cognovisset. ||

Hunc versum... cognovisset] Cf. Beda Venerabilis, Expositio Actuum Apostolorum, cap. 26, CCSL 121, linea 2 sqq. : « Hunc uersum alia editio sic transtulit  : Aestimo meipsum beatum apud te incipiens rationem reddere hodie, qui a sancto Hieronymo quodam loco cum sua expositione sic positus est : De omnibus quibus accusor a Iudaeis, o rex Agrippa, aestimo me beatum cum apud te sim hodie defendendus, qui praecipue nosti cunctas quae in Iudaeis sunt consuetudines et quaestiones. Legerat enim illud Esaiae : Beatus qui in aures loquitur audientis, et nouerat tantum orationis uerba proficere quantum iudicis prudentia cognouisset ». Cf. etiam Hieronymus, In Isaiam, lib. 16, praef.,  CCSL 73, lin. 2 : « Ac ne a profanis tantum sumere uidear exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis uerbis propheta demonstrat : beatus qui in aures loquitur audientium ».
cum sim
interl.| interl.| vel sis||
defensurus me hodie.
Numérotation du verset Act. 26,3 
Maxime
interl.| interl.| estimo me beatum||
te sciente omnia
interl.| interl.| quia peritus es iudaice consuetudinis||
que apud Iudeos sunt consuetudines
interl.| interl.| bone||
et questiones.
interl.| interl.| male||
Propter quod obsecro patienter me audias.
Numérotation du verset Act. 26,4 
Et quidem vitam meam a iuventute que ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudei.
Numérotation du verset Act. 26,5 
Prescientes
interl.| interl.| ante vos gentiles||
me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostre religionis vixi Phariseus.
Numérotation du verset Act. 26,6 
interl.| interl.| resurrectionis||
que ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio
interl.| interl.| ante tribunal||
interl.| interl.| tuo||
subiectus.
Numérotation du verset Act. 26,7 
In quam
interl.| interl.| spe resurgendi||

quam] qua Weber
duodecim tribus nostre nocte ac die servientes
interl.| interl.| Deo propter illam spem||

servientes] deservientes Weber
sperant devenire.
interl.| interl.| inveniri vivi vel perfecti||
De qua spe
interl.| interl.| id est quia Christum predico resurrexisse||
accusor a Iudeis
interl.| interl.| o||
rex.
Numérotation du verset Act. 26,8 
Quid incredibile iudicatur
marg.|
apud vos si Deus mortuos suscitat ?
Numérotation du verset Act. 26,9 
Et ego quidem existimaveram me
interl.| interl.| sicut isti modo existimant||
adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere,
Numérotation du verset Act. 26,10 
quod et feci
interl.| interl.| non tantum estimavi||
Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur detuli sententiam.
marg.| marg.| CUM  OCCIDERENTUR  DETULI  SENTENTIAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Alia editio : occidendis que detuli sententiam, id est qualiter occiderentur ipse sententiam dedi.||
marg.| marg.| DETULI  SENTENTIAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iudicavi illos occidendos, non ait occidi nisi forte ad occisionem pertineat quod sequitur puniens eos etc. et amplius insaniens etc.||
Numérotation du verset Act. 26,11 
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos compellebam blasphemare et amplius
interl.| interl.| quam prius||
insaniens
interl.| interl.| ad similitudinem lupi||
in eos persequebar
interl.| interl.| ex magno affectu||
usque in exteras civitates.
interl.| interl.| non solum ad proximas in Iudea sitas||
Numérotation du verset Act. 26,12 
In quibus
interl.| interl.| civitatibus vel operibus illius insanie||
dum irem Damascum
interl.| interl.| metropolim Syrie Phenicis||
cum potestate et permissu principum sacerdotum.
Numérotation du verset Act. 26,13 
Die media in via vidi rex de celo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant,
Numérotation du verset Act. 26,14 
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua :
interl.| interl.| in qua olim Deus patribus loqui consueverat ut magis credatur quod dicitur||
Saule Saule,
interl.| interl.| proprium nomen ingeminat ut ad ipsum visionem pertinere ostendat||
quid me persequeris ?
interl.| interl.| in membris||
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
marg.| marg.| CONTRA  STIMULUM. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Hucusque sine stimulo restitisti, sed nunc si resistis contra stimulum calcitrabis quod satis durum est stimulus est ipsa correctio.||
Numérotation du verset Act. 26,15 
Ego autem dixi : Quis es Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Iesus quem tu persequeris ?
Numérotation du verset Act. 26,16 
Sed exsurge et sta super pedes tuos. Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum que vidisti,
interl.| interl.| in hac prima visione||
et eorum quibus apparebo tibi
interl.| interl.| postea in multis visionibus||
Numérotation du verset Act. 26,17 
eripiens {t. 4 : Erfurt, f. 1173vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f. 1173vb ] te de populis et gentibus in quas
interl.| interl.| vel in quos ambos||

populis] populo Weber
ego nunc mitto te

ego nunc] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 26,18 
aperire
interl.| interl.| ceci enim sunt||
oculos eorum,
interl.| interl.| interiores||
ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satane
interl.| interl.| he sunt tenebre||
ad Deum,
interl.| interl.| id est lucem||
ut accipiant remissionem peccatorum et sortem
interl.| interl.| hereditatem||
inter sanctos per fidem que est in me.
Numérotation du verset Act. 26,19 
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus celesti visioni
interl.| interl.| quia de celo est ostensa visio illa||

celesti visioni] celestis visionis Weber
Numérotation du verset Act. 26,20 
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et per omnem regionem Iudee, et gentibus annuntiabam ut penitentiam agerent et converterentur ad Deum, digna penitentie opera facientes,

per] in Weber
Numérotation du verset Act. 26,21 
hac ex causa me Iudei cum essem in templo, comprehensum temptabant interficere.
Numérotation du verset Act. 26,22 
Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto
interl.| interl.| persevero vel in mortem non cado||
testificans minori atque maiori
interl.| interl.| etate vel persona||
nihil extra dicens quam ea que prophete sunt locuti futura esse et Moyses,
Numérotation du verset Act. 26,23 
si passibilis Christus,
interl.| interl.| erit||
si primus ex resurrectione mortuorum
interl.| interl.| hic sensus eorum qua prophete predixerant et Moyses||
interl.| interl.| quia primus resurrexit non iterum moriturus||
lumen adnuntiaturus est populo
interl.| interl.| Israel||
et gentibus.
Numérotation du verset Act. 26,24 
Hec loquente eo et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis Paule
interl.| interl.| mutabilis es de doctrina in doctrinam||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1173vb ; facsim., p. 506b} [Rusch, f. 1173vb ] INSANIS  PAULE. Beda VenerabilisBE<DA>. Insaniam putat quod homo vinctus loco defendendi accepto non de calumnia qua premitur, sed de conscientia qua gloriatur sermonem facit et revelationem qua de persecutore mutatus est in apostolum percurrit. Insuper dispensationem redemptoris resurrectionem mortuorum concionantis habitu disserit. Sicut vero stulta amentia est quod Filius Patrem deserens porcos pavit, sic spiritalis est amentia de qua Paulus ait : ‘Sive mente excedimus sive sobrii sumus Deo’ et propheta : « Non respexit in vanitates et insanias falsas ».||

Cf. 2Cor. 5, 13 : « Sive enim mente excedimus, Deo ; sive sobrii sumus, vobis ».
Ps. 39, 5.
multe te littere
marg.| marg.| MULTE TE  LITTERE. Rabanus MaurusRA<BANUS>. Philosophi gentium multa legendo sectas commutabant.||
ad insaniam convertunt.
marg.| marg.| AD INSANIAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Mutabilitatis. Vel insaniam dicit resurrectionem mortuorum quam annuntiat.||
Numérotation du verset Act. 26,25 
Et Paulus non insanio inquit : Optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.
interl.| interl.| falsitas et petulantia insanie sunt propria||

et] at Weber
Numérotation du verset Act. 26,26 
Scit enim de his rex
interl.| interl.| que de meipso et de Christo narravit||
ad quem et constanter loquor. Latere enim eum nihil horum arbitror,
interl.| interl.| que de me vel de Christo narravi||
neque enim in angulo quicquam horum gestum est.
Numérotation du verset Act. 26,27 
Credis rex Agrippa prophetis ? Scio
interl.| interl.| hoc ad persuadendum loquitur||
quia credis.
interl.| interl.| quicquid dictum est de predictis vel de Christo||
marg.| marg.| SCIO  QUIA  CREDIS. Beda VenerabilisBE<DA>. Hoc non adulando sed vere locutus est. Agrippa enim ritu Iudeorum et legibus imbutus credebat prophetas vera dixisse sed ignorabat ad Christum illam veritatem pertingere, quamvis in contione quadam cum Iudeis habita dixisse legatur sed de religionis auxilio presumitis cum iam orbem discipuli Iesu repleverint haud sine Dei nutu putamus illam crescere religionem.||
Numérotation du verset Act. 26,28 
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me fieri Christianum.

fieri Christianum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 26,29 
Et Paulus : Opto apud Deum
interl.| interl.| id est deprecor Deum vel Christum||
interl.| interl.| etate vel persona ut et supra||
non tantum te, sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum,
interl.| interl.| Christianus scilicet||
exceptis vinculis his.
interl.| interl.| non enim opto vinctos esse vos||
Numérotation du verset Act. 26,30 
Et exsurrexit rex et preses et Beronice et qui assidebant eis.
Numérotation du verset Act. 26,31 
Qui cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes : Quia nihil morte aut vinculis10  dignum quid fecit11  homo iste.

Qui] et Weber | 10  vinculis] vinculorum Weber | 11  fecit] facit Weber |
Numérotation du verset Act. 26,32 
Agrippa autem Festo dixit : Dimitti
interl.| interl.| solvi a vinculis||
poterat homo hic, si non appellasset Cesarem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_26)