initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 27

Numérotation du verset Act. 27,1 
Ut autem iudicatum est
interl.| interl.| decrevit Agrippa||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1174ra ; facsim., p. 507a} [Rusch, f. 1174ra ] UT AUTEM  IUDICATUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : ut iudicatum est nos navigare in Italiam tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni.||
eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Auguste.
interl.| interl.| a nomine Augusti qui milites miserat||
Numérotation du verset Act. 27,2 
Ascendentes autem navim hadrumetinam
marg.| marg.| HADRUMETINAM. Rabanus MaurusRA<BANUS>, id est ad Romam navigantem secundum quosdam sed melius derivatur, de nomine civitatis Africe que Hadrumetis dicitur.||
et incipientem navigare circa Asie loca sustulimus
interl.| interl.| non ad Italiam sed iuxta Asie loca ad aquilonem navigare incipiebant||

et] om. Weber
perseverante nobiscum Aristarcho
interl.| interl.| preside||
Macedone Thessalonicense.
Numérotation du verset Act. 27,3 
Sequenti autem die
interl.| interl.| egressi sumus Cesaream||
devenimus Sidonem,
interl.| interl.| ad aquilonem||
humane autem tractans
interl.| interl.| cogitans||
Iulius Paulum permisit ad amicos
interl.| interl.| in Sidonem urbem Phenicis||
ire et curam sui agere.
interl.| interl.| procurationem navigationis||
Numérotation du verset Act. 27,4 
Et inde
interl.| interl.| a Sidone||
cum sustulissemus subnavigavimus Cyprum.
interl.| interl.| ad occidentem||

Cyprum] Cypro Weber
Propterea
interl.| interl.| ideo Cypro approximavimus||
quod essent venti contrarii,
Numérotation du verset Act. 27,5 
et pelagus Cilicie et Pamphilie navigantes venimus Lystram
marg.| marg.| VENIMUS  LYSTRAM. Beda VenerabilisBE<DA>. Pro Lystra in greco Smyrna scriptum est. Hieronymus HIERONYMUS vero myrrham ponit.||
que est Licie.
interl.| interl.| civitas||
Numérotation du verset Act. 27,6 
Et ibi inveniens centurio navim Alexandrinam
interl.| interl.| sicut hec alexandrina dicitur ita illa hadrumetina||
navigantem in Italiam transposuit nos in eam.
interl.| interl.| de navi in navim||
Numérotation du verset Act. 27,7 
Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum,
interl.| interl.| insulam||
marg.| marg.| GNIDUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Vel contra  Chium . Sed melius in quibusdam legitur  contra Gnidum que est insula contra Asiam.||

Cf. Act. 20, 15 : « Venimus contra chium ».

Gnidum] Cnidum Weber, Chium Wordsworth p. 215 (p² = Paris, BnF, lat. 321, saec. 13 inc.)
prohibente nos vento.
interl.| interl.| ideo tarde navigavimus||
Adnavigavimus Crete
interl.| interl.| insula est||
iuxta Salmonem.
interl.| interl.| nomen loci||

iuxta] secundum Weber
Numérotation du verset Act. 27,8 
Et vix iuxta
interl.| interl.| Salmonem ||
navigantes, venimus in locum quemdam
interl.| interl.| in Creta||
qui vocatur Boni portus
interl.| interl.| a bonitate vel proprium est||
cui iuxta erat civitas Thessala.

Thessala] Thalassa Weber
Numérotation du verset Act. 27,9 
Multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium
marg.| marg.| IEIUNIUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt quadragesimam ante natale Domini quod non est probabile. Melius ieiunium septimum putandum est in quo occisus erat Golias. Vel dies ieiunii decimi in ianuario quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum.||
iam preterisset consolabatur
interl.| interl.| hortabatur||
eos Paulus,
Numérotation du verset Act. 27,10 
dicens eis : Viri video
interl.| interl.| ex signis tempestatum vel spiritu prophetice||
quoniam cum iniuria et multo damno, non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
Numérotation du verset Act. 27,11 
Centurio autem gubernatori
interl.| interl.| domino navis||
et nauclerio
interl.| interl.| id est naviculario qui dominus erat navis||
interl.| interl.| nauclero quod etiam dominum navis significat||
magis credebat quam que a Paulo dicebantur.

Quam] his Weber
Numérotation du verset Act. 27,12 
Et cum aptus
interl.| interl.| bonus||
portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent, devenientes
interl.| interl.| retro unde venerant||
Phenice hiemare portum Crete
interl.| interl.| insulam vel civitatem in Creta||
marg.| marg.| PORTUM  CRETE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Portus Crete dicitur qui est in Phenice eregione Crete. Portum autem Crete petebant quia Crete {t. 4 : Erfurt, f. 1174rb ; facsim., p. 507b} [Rusch, f. 1174rb ] navigabant.||

Phenicem] Phenice Weber
respicientem ad africum
interl.| interl.| ad meridianam occidentis plagam que de africa nomen accepit||
marg.| marg.| AD AFRICUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Africus flat inter meridianam plagam et occidentalem magis vergens ad occidentalem ; corus inter septentrionalem et occidentalem plus deflexus ad occidentem. Et provincia Phenicis Cretam habebat ad occidentem.||
et ad corum.

corum] scrips., chorum pro caurum [ventus] hic et ubique Rusch Weber
Numérotation du verset Act. 27,13 
Aspirante autem
interl.| interl.| a Creta||
austro
interl.| interl.| quia a Boria portus erat Crete||
estimantes propositum se tenere,
interl.| interl.| ad portum Crete pervenire||
cum sustulissent de Asson
marg.| marg.| ASSON. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Nomen loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.||
legebant Cretam.
Numérotation du verset Act. 27,14 
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus
interl.| interl.| a nomine regionis||
interl.| interl.| typhos inflatio||
marg.| marg.| TYPHONICUS. Alia translatio : ventus tempestivus.||
qui vocatur euroaquilo.
marg.| marg.| Rabanus MaurusR<ABANUS>. Euroaquilo id est boreas ventus inter aquilonem et orientem hic ventus erat contrarius navi navigature in Phenicem.||
Numérotation du verset Act. 27,15 
Cumque arrepta esset navis
interl.| interl.| a vento||
marg.| marg.| CUMQUE  ARREPTA  ESSET  NAVIS. Beda VenerabilisBE<DA>. Alia translatio manifestius dicit : arrepta navi cum non possent vento occurrere commodata navi fluctibus colligere vela ceperunt tunc transcurrimus insulam que dicitur Cauda quam occupare non potuerunt. Sed scapha missa adiuvare ceperunt navim, precingentes eam trahebant autem et ancoras timentes ne incurrerent in Syrtes. Ex quo patet quia funibus a medio navis latere utrimque circa eiusdem anteriora demersis, ancoras his que traherentur adiunxerunt, quod fiebat ad retardandum navigium ne prepropero incursu inciderent Syrtes solo auditu terribiles, quia omnia rapiunt ad se.||
et non posset conari in
interl.| interl.| contra||
ventum, data nave flatibus ferebamur.
interl.| interl.| cessante remigio||
Numérotation du verset Act. 27,16 
Insulam autem quamdam decurrentes que vocatur Caudam, potuimus vix obtinere scapham
interl.| interl.| pene evasisset scapha||
marg.| marg.| Beda VenerabilisBE<DA>. Levis navicula est etiam de una arbore cavata||
marg.| marg.| SCAPHA. Beda Venerabilis BED<A>. Est levis navicula ex vimine facta, crudo corio contecta, dicta grece a contemplando. Quod per eam naute vel pirate terras et litus prospiciant. Hanc ergo cum pro adiuvanda maiore navi deposuissent in mare, vix fluctu fervente potuerunt obtinere ne laberetur.||
Numérotation du verset Act. 27,17 
qua sublata
interl.| interl.| a fluctibus||
adiutoriis
interl.| interl.| scaphe||
utebantur accingentes
interl.| interl.| in procinctu tempestatis armantes||
interl.| interl.| vase quodam facientes eam graviorem unde sequitur submisso vase||
navim timentes ne in Syrtim inciderent,
interl.| interl.| navis et scapha||
marg.| marg.| SYRTIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Angustia sive tribulatio.||
marg.| marg.| TIMENTES NE IN  SYRTIM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Alia translatio : timentes ne in Syrtes inciderent laxantes antemnam ita ferebantur.||
submisso vase
interl.| interl.| id est scapha||
sic ferebantur.
interl.| interl.| vento contrario||
Numérotation du verset Act. 27,18 
Valida autem nobis tempestate iactatis, sequenti die iactum fecerunt,
interl.| interl.| eiectionem eorum que erant in navi||

valida] valide Weber
Numérotation du verset Act. 27,19 
et tertia die suis manibus armamenta
interl.| interl.| utensilia||
navis proiecerunt.
Numérotation du verset Act. 27,20 
Neque sole autem neque sideribus {t. 4 : Erfurt, f. 1174va ; facsim., p. 508a} [Rusch, f. 1174va ] apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, iam ablata erat spes omnis salutis nostre.
Numérotation du verset Act. 27,21 
Et cum multa ieiunatio fuisset,
interl.| interl.| voluntaria pro periculo vel necessaria pro penuria||
tunc stans Paulus in medio eorum dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me non tollere
interl.| interl.| alias : ‘egredi’||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1174va ; facsim., p. 508a} [Rusch, f. 1174va ] OPORTEBAT  QUIDEM  AUDITO etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quasi dicat : dum non audistis, unde supra hortabatur eos Paulus. Vel oportebat me audito id est ut audiretis me.||
a Creta lucrique
interl.| interl.| et sic||
interl.| interl.| vitare per antifrasim||
facere iniuriam hanc
interl.| interl.| tempestatis||
et iacturam.
interl.| interl.| vasorum||
Numérotation du verset Act. 27,22 
Et nunc suadeo vobis
interl.| interl.| quamvis me non audistis||
bono animo
interl.| interl.| sano et forti||
esse, amissio enim nullius anime erit ex vobis preterquam navis.
interl.| interl.| id est amissionem navis vel preter quam erit amissio navis||
Numérotation du verset Act. 27,23 
Astitit enim mihi
marg.| marg.| ASTITIT  MIHI. Beda VenerabilisB<EDA>. Non dicit hoc iactando sed ad fidem provocat illos, nam et ideo mare turbatum est, ut per id quod auditus non est et per id quod auditus est, specialis in eo gratia appareret.||
hac nocte angelus Dei cuius
interl.| interl.| apostolus||
ego sum10  et cui deservio
interl.| interl.| in evangelio||

10  ego sum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 27,24 
dicens : Ne timeas Paule,
interl.| interl.| periculum maris||
Cesari te oportet assistere.
interl.| interl.| non fluctibus mergeris sed Rome periclitaberis||
Et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
interl.| interl.| et non est timendum etiam comitibus tuis||
Numérotation du verset Act. 27,25 
Propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi.
Numérotation du verset Act. 27,26 
In insulam
marg.| marg.| IN INSULAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quasi pro signo est prophetia veritatis de insula, ut cum ad illam venerint de salute sua certi sunt.||
autem quamdam oportet nos devenire.
Numérotation du verset Act. 27,27 
Sed posteaquam quarta decima die11  nox supervenit navigantibus nobis in Adria
marg.| marg.| IN ADRIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Regio ad quam navigabant. Vel nomen cuiusdam freti in Tyrrheno mari, sed magis videtur nomen illius terre de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter  Adria pluraliter accipitur pro Scopulis, et ideo putabant naute regionem apparere. In libro Hebreorum nominum  Adria continens mala vel locus malorum dicitur.||

11  die] om. Weber
circa mediam noctem suspicabantur naute apparere sibi aliquam regionem.
Numérotation du verset Act. 27,28 
qui et12  submittentes bolidem13 
interl.| interl.| pondus plumbi quo maris profunditas exploratur||

12  et] om. Weber 13  bolidem] Weber
invenerunt passus viginti altitudinis14  , et pusillum inde separati invenerunt
interl.| interl.| in profunditate maris||

14  altitudinis] om. Weber
passus quindecim.
interl.| interl.| propinquante terra||
Numérotation du verset Act. 27,29 
Timentes autem
interl.| interl.| quia adhuc nox erat||
ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes ancoras quattuor optabant diem fieri.
Numérotation du verset Act. 27,30 
Nautis vero
interl.| interl.| qui in navi semper fuerant||
querentibus fugere de navi cum misissent
interl.| interl.| id est dimisissent||
scapham in mare sub obtentu
interl.| interl.| occasione||
quasi inciperent a prora15 
interl.| interl.| ut navim sedarent||

15  inciperent…prora] inv. Weber
ancoras extendere.
Numérotation du verset Act. 27,31 
Dixit Paulus centurioni et militibus : nisi hii in navi manserint
marg.| marg.| NISI IN  NAVI  MANSERINT. Beda VenerabilisBE<DA>. Quia in naufragio magis nautarum scientia qui gnari erant maris, quam militum arma proderat ideo melius ferebant scapham quam nautas excidere.||
Numérotation du verset Act. 27,32 
Tunc absciderunt milites funes scaphe et passi sunt eam excidere.
interl.| interl.| ne occasinem darent fugiendi||
Numérotation du verset Act. 27,33 
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum
interl.| interl.| ut fortiores essent ad laborem sustinendum||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1174vb ; facsim., p. 508b} [Rusch, f. 1174vb ] CIBUM  SUMERE. Beda VenerabilisB<EDA>. Nemo seculi tempestates evadit, nisi qui pane vite pascitur et qui in nocte tribulationum sapientie, fortitudini, temperantie et iustitie innititur, auxilio Domini coruscante, portum salutis consequitur, ita ut seculo expeditus flammam dilectionis qua calefiunt interiora querat.||
dicens : Quarta decima hodie die expectantes
interl.| interl.| serenitatem vel absque cibo quia forsitan in die non edebant||
ieiuni permanetis nihil accipientes.
Numérotation du verset Act. 27,34 
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra, quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Numérotation du verset Act. 27,35 
Et cum hec dixisset : sumens panem
interl.| interl.| ut aliis esset exemplo||
gratias egit Deo
interl.| interl.| iuxta morem solitum in comedendo et pro salute navigantium||
in conspectu omnium et cum fregisset cepit manducare.
Numérotation du verset Act. 27,36 
Animequiores autem facti omnes
interl.| interl.| exhortationis verbo et operis exemplo||
et ipsi assumpserunt cibum.
Numérotation du verset Act. 27,37 
Eramus vero universe anime
marg.| marg.| ERAMUS  VERO  UNIVERSE  ANIME. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ait ‘viri’ quia fortasse erant et mulieres. Vel propter confusionem Christianorum militum et nautarum ita dicitur.||
in navi ducente septuaginta sex.
Numérotation du verset Act. 27,38 
Et satiati cibo
interl.| interl.| fortiores facti et non indigentes tritico||
alleviabant
interl.| interl.| leviorem faciebant||
navim iactantes triticum in mare.
Numérotation du verset Act. 27,39 
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant sinum vero quemdam considerabant habentes16 
interl.| interl.| non rupem sed aditum facilem||

16  habentes] habentem Weber
litus in quem cogitabant si possent eicere navim.
Numérotation du verset Act. 27,40 
Et cum ancoras sustulissent17  ,
interl.| interl.| de mari in navim||

17  sustulissent] abstulissent Weber
committebant se mari,
interl.| interl.| sine conatu navigii||
simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone
interl.| interl.| velo||
marg.| marg.| ARTEMONE. Beda VenerabilisB<EDA>. Artemo modicum velum directioni navis potius accommodatum quam celeritati.||
secundum aure flatum18 
interl.| interl.| secundum quod ventus ducebat||

18  aure flatum] inv. Weber
tendebant ad litus.
Numérotation du verset Act. 27,41 
Et cum incidissemus in locum Bithalassum
interl.| interl.| id est bimaritimum||
marg.| marg.| BITHALASSUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Greci thalassan vocant mare.  Bithalassum vero significat ‘litus in mare’ protentum eodemque mari se dividente, hinc et inde circumdatum.||
marg.| marg.| Rabanus MaurusRA<BANUS>. Bithalassum ubi terre interiectu duplex mare convenit, quod mare grece vocatur thalassum.||
impegerunt navim.
interl.| interl.| in illud dorsum mari iniectum||
Et prora quidem fixa manebat immobilis,
marg.| marg.| ET PRORA  QUIDEM  FIXA  MANEBAT etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Ideo navis ista periit, quia non levi cursu fluctibus super lapsa est, sed equoris fundo violentur infixa partim solo retinetur partim impetu fluctuum fertur, unde frangitur. Talis est casus animi seculo dediti, qui non calcans desideria mundi proram intentionis terre infigit et ita sequentis operis compagem curarum fluctibus solvit, sed qui fracta navi evaserunt terram petunt quia pereuntium exemplo alii cautius agunt.||
puppis vero solvebatur
interl.| interl.| dirumpebatur||
a vi maris.
Numérotation du verset Act. 27,42 
Militum autem consilium fuit ut custodias
interl.| interl.| vinctos||
occiderent, ne quis cum enatasset effugeret.
Numérotation du verset Act. 27,43 
Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri, iussitque eos qui possent natare mittere se primos
interl.| interl.| ante vinctos||
Numérotation du verset Act. 27,44 
Et ceteros alios
interl.| interl.| non natantes||
in tabulis ferebant, quosdam super ea que de navi essent.
interl.| interl.| preter tabulas||
Et sic factum est ut omnes anime evaderent ad terram.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 27), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_27)