initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Act. 3,1 
Petrus autem et Iohannes
interl.|  a precipuis exordiatur
marg.|  PETRUS  AUTEM  ET  IOHANNES. Virtutem predictam prosequitur. Ita autem vicissim sibi connectuntur ut sermones virtutibus virtutes succedant sermonibus.
ascendebant
interl.|  qui orat ascendit
in templum ad horam orationis nonam.
interl.|  non orationis sed diei
marg.|  AD  HORAM  NONAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Apostoli hora nona templum ingressuri primo claudum diu debilem sanant, post usque ad vesperam laborantes multa millia hominum verbo fidei imbuunt, quia doctores Ecclesie prius Iudeis postea gentibus predicant hi sunt operarii quos nona et undecima hora in vineam paterfamilias inducit.

Cf. Mt. 20, 1-7 : « Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam ».
Numérotation du verset Act. 3,2 
Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris sue
interl.|  cuius difficilis est sanitas
marg.|  CLAUDUS  EX  UTERO. Beda VenerabilisB<EDA>. Populus Israel non solum ab incarnatione sed etiam a tempore legis rebellis, quasi ex utero matris claudus fuit quod in Iacob cum angelo luctante et claudicante figurabatur, quia populus ille Christo in passione prevalens in quibusdam perfidem benedictus, in aliis ex infidelitate est claudus.

Cf. Gn. 32, 23-31 : « Traductisque omnibus quae ad se pertinebant, mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. Dixitque ad eum : Dimitte me : iam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Iacob. At ille : Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ? Interrogavit eum Iacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quaeris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco. Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede ».
baiulabatur,
interl.|  in hoc diuturna et gravis ostenditur infirmitas
quem ponebant quotidie ad portam templi que dicitur Speciosa,
interl.|  a quodam ornamento speciali
marg.|  PORTAM  TEMPLI  QUE  DICITUR  SPECIOSA. Beda VenerabilisB<EDA>. Alle<gorice> : porta templi speciosa Dominus est per quam qui intrat salvatur, ad hanc portam Israel debilis nec ire valens legis prophetarumque {t. 4 : Erfurt, f. 1150rb ; facsim., p. 459b} [Rusch, f. 1150rb ] vocibus affertur, ut ab ingredientibus poscat auxilium fidei et sapientie, quia vaticinia futurorum quasi ad portam ponunt auditores. Sed Petrus in templum perducit cui per confessionem forte etiam cognomen Petre claves celi sunt date.

Cf. Mt. 16, 19 : « Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis ».
ut peteret eleemosynam
interl.|  misericordiam
ab introeuntibus in templum.
interl.|  misericordes fore credidit eos qui templum frequentarent
Numérotation du verset Act. 3,3 
Is cum vidisset {t. 4 : Erfurt, f. 1150rb ; facsim., p. 459b} [Rusch, f. 1150rb ] Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut eleemosynam acciperet.
interl.|  ab eis
Numérotation du verset Act. 3,4 
Intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit : Respice
interl.|  quasi paupertatem habitu demonstrantes
in nos.
interl.|  quos nosti esse pauperes
Numérotation du verset Act. 3,5 
At ille intendebat
interl.|  intuebatur
in eos sperans se aliquid accepturum ab eis.
Numérotation du verset Act. 3,6 
Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi.
interl.|  non habeo, vel non habeo modo, vel non est modo ad manum
marg.|  ARGENTUM etc. Memor illius precepti nolite possidere aurum et argentum pecuniam que ad pedes apostolorum ponebatur non sibi recondebant, sed ad usus pauperum qui sua patrimonia reliquerant servabant.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Allegorice. ARGENTUM etc. Habuit quidem primum tabernaculum iustuficationes culture sanctum sanctorum auro et argento distinctum sed metallis legis sanguis evangelii pretiosior emicat, quia populus qui ante auratos postes debilis iacuerat, in nomine Iesu Christi crucifixi templum celeste ingreditur.
Quod autem habeo hoc tibi do.
interl.|  alia onstendit se habere
In nomine
interl.|  gratus servus non se sed Dominum glorificat ut credatur in eum cui resistebant
Iesu Christi
interl.|  sancti
Nazareni
interl.|  a loco
surge et ambula.
interl.|  plenam salutem in his duobus dat ambulatio enim sanitatis est probatio
Numérotation du verset Act. 3,7 
Et apprehensa ei
marg.|  ET  APPREHENSA. Beda VenerabilisB<EDA>. Quem verbo erigit hunc et dextera confortat, quia sermo docentis minus valet in auditore si non commendatur exemplo proprie actionis.
manu dextera
interl.|  dextera est salutis prosperitas
allevavit eum et protinus
interl.|  non medicinali tarditate
interl.|  nulla intercedit cunctatio, ne putetur aliunde sanatio
consolidate sunt bases eius
interl.|  confirmati sunt gressus eius
et plante.
interl.|  que enerves sunt in paralyticis
interl.|  planta a planitie dicta est
Numérotation du verset Act. 3,8 
Et exiliens
interl.|  non exsurgens
interl.|  iuxta prophetam dicentem : ‘Exiliet sicut cervus claudus’
marg.|  ET  EXILIENS  STETIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Ordo perfectionis primo surgit qui iacuerat, deinde iter virtutum arripit et sic regni ianuam cum apostolis intrat.

Cf. Is. 35, 6 : « Tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine ».
stetit et ambulabat, et intravit cum illis
interl.|  exemplum est gratias agendi Domino
in templum
interl.|  celeste
ambulans et exiliens et laudans Deum.
interl.|  duo precepta implebat

Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset Act. 3,9 
Et vidit
interl.|  sanitatem illius
omnis populus
interl.|  ecce plenitudo testium
eum ambulantem et laudantem Deum.
Numérotation du verset Act. 3,10 
Cognoscebant autem illum,
interl.|  non dubitabant de persona
quoniam ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam et impleti stupore et extasi
interl.|  non fide
marg.|  STUPORE  ET  EXTASI. Beda VenerabilisB<EDA>. Pavore et excessu mentis dicitur etiam extasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur.

portam] + templi Weber impleti] + sunt Weber
in eo quod contigerat illi.
interl.|  bona contingunt
Numérotation du verset Act. 3,11 
Cum viderent autem Petrum et Iohannem cucurrit omnis populus
interl.|  non sacerdotes
marg.|  CUCURRIT  OMNIS  POPULUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Allegorice. Salvato Israel per apostolos, cucurrit omnis mundus ad limina veri pacifici de quo dicitur : « Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis ». Ipse est lapis de monte abscisus qui terreno regno ruente solus per orbem pacificum tenet imperium.

Is. 9, 7.

viderent] teneret Weber cucurrit] concurrit Weber
ad eos
interl.|  adorandos
ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes.
Numérotation du verset Act. 3,12 
Videns autem Petrus respondit ad populum :
interl.|  cursui et stupori vel urbi stupenti
Viri Israelite quid miramini in hoc ? Aut nos quid intuemini quasi nostra
interl.|  apparet quare currebat populus
virtute aut pietate
interl.|  hec duo necessaria sunt saluti
fecerimus
interl.|  nos ipsi non Deus
hunc ambulare ?
Numérotation du verset Act. 3,13 
interl.|  quia Abraham ei credidit etiam tempore preputii
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1150va ; facsim., p. 460a} [Rusch, f. 1150va ] DEUS  ABRAHAM  ET  DEUS  ISAAC. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Tres memorantur nullo impio intercedente : vel propter principatum iustitie, vel propter continuam iustorum seriem, vel propter numerum testium.
marg.|  DEUS  ABRAHAM  ET  DEUS  ISAAC  ET  DEUS  IACOB. Trinitatem notat Deus patrum hic unitatem.
marg.|  Memorans patres fidem suadet ne quasi novum introducere videretur.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. In his tribus omne sacramentum Ecclesie completur, aut enim ex bonis boni ut Isaac ex Abraham, aut ex malis mali ut Ismael ex ancilla Agar, aut ex bonis mali ut ex Isaac et Rebecca Esau, aut ex malis boni ut filii Iacob ex ancillis generati quod etiam in spiritali generatione similiter observatur.
et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum,
interl.|  trium vel omnium
interl.|  non est Deus mortuorum sed viventium
glorificavit
interl.|  in sanitate paralytici
Filium suum Iesum
interl.|  non nos quos intuemini
interl.|  consubstantialem
quem vos quidem tradidistis
interl.|  salvatorem mundi ad salvandum venerat et vos tradidistis ad mortem
marg.|  TRADIDISTIS. etc.  INTERFECISTIS. etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Sapiens doctor loquens de Domino illis qui eum occiderent, primo humanitatis qua tradi et interfici potuit recordatur, deinde paulatim resurrectione patefacta Deum et Dei Filium esse declarat et auctorem etiam vite predicat.
et negastis ante faciem Pilati
interl.|  non hunc sed Barabbam postulantes dimitti
iudicante illo dimitti.
interl.|  quamvis gentilis in quo damnantur Iudei
Numérotation du verset Act. 3,14 
Vos autem sanctum
interl.|  in se
interl.|  sine peccato
et iustum
interl.|  ad proximum
interl.|  sine iniquitate
negastis et petistis virum homicidam donari vobis.
interl.|  Barabbam auctorem seditionis et homicidii
Numérotation du verset Act. 3,15 
Auctorem vero vite
interl.|  Lazari et ceterorum
interl.|  presentis et future
interfecistis
interl.|  qua tradit interficit
marg.|  INTERFECISTIS. Voluntate et verbo, et hoc contra legem que dicit : ‘Qui occiderit hominem volens et ipse occidetur’.

Cf. Ex. 21, 14 : « Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur ».
quem Deus
interl.|  Pater
suscitavit a mortuis
interl.|  longe ne iterum moriatur
cuius
interl.|  Christi
nos testes sumus,
interl.|  vel facti
Numérotation du verset Act. 3,16 
et in fide nominis eius hunc quem vos vidistis
interl.|  sanum

vos vidistis] videtis Weber
et nostis
interl.|  paralyticum
confirmavit
interl.|  in sanitate
nomen eius
interl.|  cognitio
et fides
interl.|  invocatio nominis eius
que per eum est
interl.|  Christum hominem et Deum
dedit integram
interl.|  in corpore et anima
marg.|  INTEGRAM  SANITATEM. in duobus que precepta sunt.
sanitatem istam
interl.|  corporalem
in conspectu omnium vestrum.
Numérotation du verset Act. 3,17 
Et nunc fratres scio
interl.|  suaviter scelus eorum arguit
quia per ignorantiam
marg.|  PER  IGNORANTIAM. Duo cooperata sunt : ignorantia vestra et prescientia Dei.
fecistis sicut et principes vestri.
Numérotation du verset Act. 3,18 
Deus autem que prenuntiavit per os omnium
interl.|  uno ore locuti sunt omnes
marg.|  PER  OS  OMNIUM. Ideo necesse erat impleri, quia non unus sed omnes prophetaverunt.
suorum prophetarum
interl.|  ad differentiam pseudo

suorum] om. Weber
pati Christum suum
interl.|  unde et supra Christum fecit Deus
sic implevit.

sic implevit] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 3,19 
Penitemini igitur
interl.|  quia fecistis sic ergo penitemini
interl.|  de malis
et convertimini,
interl.|  ad bona unde declina a malo et fac bonum
ut deleantur vestra peccata,
interl.|  licet per ignorantiam facta
marg.|  DELEANTUR  VESTRA  PECCATA. Beda VenerabilisB<EDA>. Tunc plene delebuntur peccata cum virtute resurrectionis mors destruetur novissima.
Numérotation du verset Act. 3,20 
interl.|  quia preteritum est in carnatione vel futurum in iudicio
marg.|  UT  CUM  VENERIT. Continuative ad precedentia, scilicet ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini tunc deleantur peccata vestra.
tempora refrigerii
interl.|  distretio universalis iudicii et redemptio iustorum
a conspectu
interl.|  a facie
Domini,
interl.|  Christi in carne
et miserit eum qui predicatus est vobis Iesum Christum,
Numérotation du verset Act. 3,21 
quem oportet quidem
interl.|  ambiguitas dictionis
marg.|  QUEM  OPORTET  QUIDEM  CELUM. etc. Ecclesiam per fidem vel in celo ad dexteram Patris sedere.
marg.|  OPORTET. etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc est quod eidem Christo a Patre dictum propheta testatur : « Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ». Assumptus enim in celum sedet a dextris Dei in sede maiestatis, semper Deus manet, neque umquam inde {t. 4 : Erfurt, f. 1150vb ; facsim., p. 460b} [Rusch, f. 1150vb ] abfuit, sed in humanitate venturus est de celo ad iudicandum et restituendum omnia que locutus est Deus per omnes prophetas ab initio seculi, quia sanctis intrantibus cum Domino in gaudio, reprobi suberunt penis cum diabolo quo completo nihil restabit de his que promissa sunt a prophetis.

Ps. 109, 1.
celum quidem
interl.|  Ecclesiam

celum quidem] inv. Weber
recipere10  , usque in tempora
interl.|  in iudicio

10  recipere] suscipere Weber
restitutionis
interl.|  repletionis vel renovationis
omnium que locutus est Dominus11  per os
interl.|  non ab homibus scilicet per homines dicta

11  Dominus] Deus Weber
sanctorum suorum a seculo prophetarum.
interl.|  non nuper inventum sed olim scriptum
Numérotation du verset Act. 3,22 
Moyses quidem dixit
interl.|  sensum Moysi non verba posuit Petrus
interl.|  primum divine legis scriptore anteponit ceteris
marg.|  MOYSES  QUIDEM. Exempla ponit non de omnibus qui locuti sunt vel que.
quoniam12  prophetam
interl.|  non Iesum filium Nave, sed Dominum Iesum
marg.|  QUONIAM  PROPHETA. Beda VenerabilisB<EDA>. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudinem Moysi, ut sicut ille carnalem Israel cerimoniis et sacris legalibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Iesus per gratiam evangelii spiritalem Israel ad celum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt eiecti, sic qui doctrinam evangelii despiciunt per ultores spiritus de cetu sanctorum pellentur et hoc est quod sequitur erit autem omnis anima.

Id est « Iosue filius Nun » ; cf. Ex. 33, 11 ; Ios. 2, 1 et passim.

12  quoniam] quia Weber
suscitabit
interl.|  nascendo vel resurgendo
vobis13 
interl.|  ad profectum vestrum

13  suscitabit vobis] inv. Weber
Dominus Deus vester
interl.|  ad distinctionem falsorum deorum
de fratribus vestris
marg.|  DE  FRATRIBUS  VESTRIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iosue de Ephraim, Iesum de Iuda.
tamquam me
interl.|  obediendo sicut mihi
ipsum
interl.|  verum hominem vel a me figuratum
audietis
interl.|  pro imparativo positum
iuxta omnia
interl.|  nihil diminuentes nihil addentes
quecumque locutus fuerit vobis.
Numérotation du verset Act. 3,23 
Erit autem
interl.|  hoc quod omnis anima etc.
marg.|  ERIT  AUTEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Breviter et lucide prophetarum et legis testimonio docet Christum a cunctis gentibus audiendum qui incredulos damnabit eterna benedictione fideles donabit.
omnis anima
interl.|  pars principalis pro toto homine
que non audierit
interl.|  obedierit
prophetam illum exterminabitur
interl.|  ab hominibus
interl.|  vel a Deo
interl.|  secundum legem
interl.|  vel a sorte sanctorum
interl.|  occidetur
marg.|  EXTERMINABITUR. A sorte sanctorum et ex torris reddetur, vel extra teminos beatitudinis eiicietur.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Resistentes Iosue de carnali plebe, resistentes Christo de spiritali, exterminantur utramque in obedientiam mors sequitur carnalis sive spiritalis.
de plebe,
interl.|  spiritali
Numérotation du verset Act. 3,24 
et omnes prophete
interl.|  post Moysen
marg.|  ET  OMNES  PROPHETE. Beda VenerabilisB<EDA>. Quamvis patriarche et sancti prioris temporis multa de Christo verbis et factis prophetaverunt, proprie tamen tempus prophetarum eorum, scilicet qui de Christi et Ecclesie mysterio manifeste scripserunt sumpsit exordium a Samuele et usque ad captivitatem Babylonis permansit.
a Samuele
interl.|  quasi a principe prophetarum
marg.|  A SAMUELE. Sub Samuele regum tempora ceperunt in Iudea.
et deinceps
interl.|  usque ad Iohanem Baptistam
qui locuti sunt
interl.|  prophetice
et annuntiaverunt dies istos.
interl.|  tempora refrigerii, id est utriusque adventus Domini
interl.|  per hoc inexcusabiles estis
Numérotation du verset Act. 3,25 
Vos estis filii prophetarum
interl.|  vel antiqua consuetudine vel natura
et testamenti
interl.|  ut sequitur scilicet : In semine tuo etc.
marg.|  TESTAMENTI. Beda VenerabilisB<EDA>. Ex illo testamento quod ad Moysen et ex hoc quod ad Abraham dictum est severitas Dei et bonitas patet. Bonitas in his qui in Christi fide meruerunt benedici. Severitas in his qui pro contemptu et inobedientia sunt exterminati.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1151ra ; facsim., p. 461a} [Rusch, f. 1151ra ] TESTAMENTI. Quod infra sequitur dicens :   In semine tuo benedicentur omnes gentes .
marg.|  PATRES  VESTROS. Quia non soli Abraham sed Isaac et Iacob promissum est.
dicens ad Abraham :
interl.|  cui primum facta es promissio
Et in semine tuo
interl.|  non in seminibus sed in uno semine qui est Christus
marg.|  IN  SEMINE  TUO.  OMNES  FAMILIE. Beda VenerabilisB<EDA>. Semen Abrahe Christus est, in fide cuius omnibus familiis Iudeis scilicet et gentibus benedictio promissa est.
benedicentur omnes familie terre.
interl.|  non una gens
marg.|  OMNES  FAMILIE. Beda VenerabilisB<EDA>. Non quod omnes sed quia nulla benedicitur nisi in eo, sicut et illud Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
marg.|  BENEDICENTUR. Beda VenerabilisB<EDA>. In Ade maledicte peccato, in Christo benedicte sunt in quo et illi benedicuntur qui incarnatione precesserunt, quia idem homo Deus ianuam celi aperuit et in fine dicet omnibus electis : « Venite benedicti Patris » etc.

Mt. 25, 34.
Numérotation du verset Act. 3,26 
Vobis
interl.|  vero
primum
interl.|  ante gentes
Deus suscitans
interl.|  secundum carnem
Filium suum
marg.|  FILIUM  SUUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Intuendum est quod eundem Filium Dei quem semen Abrahe nuncupavit propter duas eiusdem naturas, ne vel hominem tatntum Christum vel alterum hominis alterum Dei, crederent Filium quo laqueo Nestorius et alii plures decepti sunt.
misit eum
interl.|  incarnari fecit
benedicentem
interl.|  predicantem vel benedictos facientem
vobis, ut convertat se unusquisque
interl.|  libertatem arbitrii ostendat
a nequitia sua.
interl.|  a qua impugnatur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_3)