initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Act. 4,1 
Loquentibus autem illis ad populum
interl.| interl.| Petrus pro se et Iohanne locutus est, vel multitudini duo loquuntur||
supervenerunt sacerdotes
marg.| marg.| SACERDOTES etc. Qui doctores et iudices videbantur populi.||
et magistratus templi et Sadducei
interl.| interl.| iusti sive iustificati interpretantur||
marg.| marg.| SADDUCEI. Qui negabant resurrectionem et ideo in doctrina eorum dolebant.||
Numérotation du verset Act. 4,2 
dolentes
marg.| marg.| DOLENTES quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo.||
quod docerent populum
interl.| interl.| hoc commune omnium||
et adnuntiarent in Iesum resurrectionem ex mortuis.
marg.| marg.| RESURRECTIONEM EX  MORTUIS. Hoc maxime contra Sadduceos utrique vero dolebant quod Iesum quem ut hominem occiderant apostoli a Deo Patre glorificatum affirmant. ||

Iesum] Iesu Weber
Numérotation du verset Act. 4,3 
Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam
interl.| interl.| carceris||
usque in crastinum. Erat enim iam vespera.
interl.| interl.| hec est causa custodiendi||

usque] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,4 
Multi
interl.| interl.| non omnes||
autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque millia.
interl.| interl.| ovium que vocem pastoris audiunt vel agnoscunt||
marg.| marg.| ET FACTUS  EST  NUMERUS. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare, eiusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utrique vespere celesti munere donantur, quia : « Cum venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum in terris » etc.||

Gal. 4, 4.
Numérotation du verset Act. 4,5 
Factum est autem in crastinum ut congregarentur
interl.| interl.| tria plebis concilia erant||
principes eorum et seniores et scribe in Hierusalem
Numérotation du verset Act. 4,6 
et Annas
interl.| interl.| seorsum ponitur||
princeps sacerdotum, et Caiphas, et Iohannes, et Alexander
interl.| interl.| sacerdotes qui de genere Aaron principatum gerebant||
et quotquot erant de genere sacerdotali.
interl.| interl.| descriptis principibus sacerdotum alii sine numero memorantur||
Numérotation du verset Act. 4,7 
Et statuentes eos in medio
interl.| interl.| concilii||
interrogabant : In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
interl.| interl.| utrum divina propter claritatem facti non alia virtute factum dicunt||
Numérotation du verset Act. 4,8 
interl.| interl.| in medio concilio vel concilii||
Spiritu sancto,
interl.| interl.| in Pentecoste||
Petrus
interl.| interl.| quasi princeps apostolorum||

Petrus] om. Weber
dixit ad eos : Principes populi et seniores, audite.

audite] om. Weber
Numérotation du verset Act. 4,9 
Si
interl.| interl.| pro : an||
interl.| interl.| interrogation potest esse||
nos hodie diiudicamur
interl.| interl.| ad iudices adducimur||
in benefacto hominis infirmi
interl.| interl.| in sanitate paralytici||
in quo iste salvus factus est.
Numérotation du verset Act. 4,10 
Notum sit omnibus vobis
interl.| interl.| principibus et senioribus||
et omni plebi Israel, quia in nomine
interl.| interl.| a salvatore salvatus est||
Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste astat
interl.| interl.| presens stat qui ante stare non poterat||
coram vobis sanus.
Numérotation du verset Act. 4,11 
Hic
interl.| interl.| quem vos crucifixistis||
est lapis
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151rb ; facsim., p. 461b} [Rusch, f. 1151rb ] HIC  EST  LAPIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic respondens ad interrogata, de Christo predicat et maxime de David cui ut patriarche suo preceteris crediderant.||
qui reprobatus
marg.| marg.| REPROBATUS. Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. De lapide reprobato historia non habetur.||
est a vobis edificantibus
interl.| interl.| secundum legem||
marg.| marg.| EDIFICANTIBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Erant Iudei qui soli legem et prophetas ad edificationem legebant, hi dum edificabant pervenerunt ad lapidem angularem qui duos parietes amplecteretur, id est invenerunt in Scripturis Christum in carne venturum qui duos populos in se ipsum conderet et quia Iudei in uno pariete stare, id est soli malebant salvari reprobaverunt lapidem qui non erat aptus ad unum, sed ad duos sed illis nolentibus hunc Deus posuit in caput anguli ut ex duobus populis et duobus testamentis edificatio surgeret unius eiusdemque fidei.||
qui factus est
interl.| interl.| Deus suscitavit a mortuis||
in caput anguli.
interl.| interl.| ut sit princeps duorum testamentorum et populorum||
Numérotation du verset Act. 4,12 
Et non est in alio aliquo
interl.| interl.| nisi in salvatore||
salus,
interl.| interl.| mundi||
marg.| marg.| ET NON  EST IN  ALIQUO  ALIO  SALUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Si in Christo tantum salus mundi est, ergo et patres nostri eiusdem incarnatione et passione sunt salvati, qua et nos credimus salvari etenim sacramenta pro temporum ratione discrepant fides tamen una eademque concordat quia dispensationem quam nos per apostolos factam, ipsi per prophetas didicerunt venturam. Non enim est redemptio, nisi in sanguine illius qui se ipsum dedit redemptionem omnibus.||
nec
interl.| interl.| hominis huius||
enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri.

oporteat] opertet Weber
Numérotation du verset Act. 4,13 
Videntes autem Petri constantiam
interl.| interl.| audaciam||
et Iohannis, comperto quod homines essent sine litteris
marg.| marg.| SINE  LITTERIS. Non quia litteras omnino nescirent sed quia grammatice artis peritiam non haberent. ||
et idiote,
interl.| interl.| imperiti||
marg.| marg.| IDIOTE. Beda VenerabilisB<EDA>. Idiote qui proprium ingenium non exercuerant per doctrinam : idioma grece, latine ‘proprietas’.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Idiote dicebantur qui propria tantum lingua naturalique scientia contenti litterarum studia nesciebant.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Illitterati mittuntur ad predicandum, ne fides credentium non Dei virtute sed eloquentia fieri putaretur secundum illud : « Non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi ».||

1Cor. 1, 17.
admirabantur
interl.| interl.| nescientes causam constantie et virtutis||
et cognoscebant eos quoniam cum Iesu
interl.| interl.| illitterato||
fuerant,
Numérotation du verset Act. 4,14 
hominem quoque videntes stantem cum eis
interl.| interl.| apostolis||
qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
interl.| interl.| quia ipse non esset vel non sanatus fuisset||
Numérotation du verset Act. 4,15 
Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere
interl.| interl.| extra Synagogam facient vos||
et conferebant ad invicem
Numérotation du verset Act. 4,16 
dicentes : Quid
interl.| interl.| ne factum eorum amplius divulgetur||
faciemus hominibus istis ?
interl.| interl.| idiotis||
Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Hierusalem, manifestum et non possumus {t. 4 : Erfurt, f. 1151va ; facsim., p. 462a} [Rusch, f. 1151va ] negare.

habitantibus] + in Weber
Numérotation du verset Act. 4,17 
Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur eis
interl.| interl.| hoc tantum consilium restat||

comminetur] comminemur Weber
ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
interl.| interl.| Iudeo vel gentili||
Numérotation du verset Act. 4,18 
Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino
interl.| interl.| aliqua occasione vel in aliquo loco||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151va ; facsim., p. 462a} [Rusch, f. 1151va ] ET VOCANTES etc. NE  OMNINO etc. Tunc impletum est : « Odio eritis omnibus hominibus propter nomen meum ».||

Mt. 10, 22.
loquerentur nec docerent
interl.| interl.| predicarent||

nec] neque Weber
in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 4,19 
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos : Si iustum est in conspectu Dei
interl.| interl.| dum nos aspicit||
interl.| interl.| apud Deum cui veritas placet||
vos
interl.| interl.| prohibentes||
potius audire quam Deum
interl.| interl.| imperantem predicare||
iudicate.
marg.| marg.| PETRUS  VERO etc  IUDICATE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Qui estis iudices vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo sed iuste iudicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur quod ante quasi in herba flectebatur.||

Cf. Mc. 4, 26-28 : « et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis ».
Numérotation du verset Act. 4,20 
Non enim possumus
marg.| marg.| NON  ENIM  POSSUMUS, id est nolumus vel in naturam versum est ut angelis confirmatis non peccare.||
que
interl.| interl.| signa||
vidimus et audivimus
interl.| interl.| predicantem||
non loqui.
Numérotation du verset Act. 4,21 
At illi comminantes
interl.| interl.| ne putarentur credidisse||
dimiserunt eos
interl.| interl.| propter populum||
non invenientes
interl.| interl.| causam que placeret populo non conscientie eorum||
quomodo punirent eos propter populum,
interl.| interl.| non Deum||
quia omnes clarificabant
interl.| interl.| Deum in cuius nomine hoc facerunt||
marg.| marg.| CLARIFICABANT. In greco : omnes clarificabant in eo quod factum est et non habetur in eo quod acciderat.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Clarificantur facta vel dicta quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferunt. Deus autem glorificatur in factis hominum quod est proprium christiane pietatis et humilitatis ipso dicente : « Videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in celis est ».||

Mt. 5, 16.

clarificabant] + Deum Weber
in10  quod acciderat.
interl.| interl.| paralytico sanato||

10  in] + eo Weber
Numérotation du verset Act. 4,22 
Annorum enim erat amplius quadraginta
interl.| interl.| causa clarificationis est longum tempus infirmitatis||
marg.| marg.| ANNORUM  QUADRAGINTA. Unde amplior gloria vel gratia virtutis et ideo non etatem hominis sed tempus infirmitatis dicit.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. ANNORUM  QUADRAGINTA. Iuxta historiam perfecta etas hominis calumniantibus ostenditur. Allegorice : populus Israel non quadraginta tantum annis in eremo sordes Egypti manna contempto requisivit, sed etiam in terra promissionis inter Dei et idolorum ritus claudicavit. Vel numerus iste gemine legis plenitudinem significat. Quater enim deni quadraginta faciunt, utriusque transgressor velut quadragenariam perfectionem iacendo debilis transcendit.||
homo in quo factum fuerat11  signum istud sanitatis.

11  fuerat] erat Weber
Numérotation du verset Act. 4,23 
Dimissi autem
interl.| interl.| Petrus et Iohannes||
venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Numérotation du verset Act. 4,24 
Qui cum audissent
marg.| marg.| QUI  CUM  AUDISSENT. Beda VenerabilisB<EDA>. Auditis persecutorum minis fiduciam resistendi per signa virtutum sibi deposcunt.||
unianimiter levaverunt
interl.| interl.| more solito||
marg.| marg.| UNANIMITER  LEVAVERUNT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sine sono, vel perfectione unanimitatis secundum illud : ‘Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo de omni re quam petierint fiet illis’.||

Cf. Mt. 18, 14 : « Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis ».
vocem ad Dominum12 
interl.| interl.| non ad hominem ut exemplum ceteris prebeant||

12  Dominum] Deum Weber
et dixerunt : Domine, tu qui fecisti celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
interl.| interl.| magna potentia ostenditur||
Numérotation du verset Act. 4,25 
qui Spiritu sancto
interl.| interl.| non sensu humano||
per os
interl.| interl.| quasi per tubam, ut non redatur verbum hominis||
marg.| marg.| PATRIS  NOSTRI. Noster fuit pater sed tuus puer.||
David pueri tui dixisti :
interl.| interl.| ex invidia||
Quare fremuerunt gentes
interl.| interl.| ne regnum ad Iudeos transiret||
marg.| marg.| QUARE  FREMUERUNT. Beda VenerabilisB<EDA>. Non quasi nescius interrogat propheta, sed mirando insaniam impiorum corripit eos qui in salvatorem consurrexerunt non ab eo lesi sed in multis adiuti.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1151vb ; facsim., p. 462b} [Rusch, f. 1151vb ] FREMUERUNT. Fremitus est vox leonis. Unde Ieremias : « Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit super me vocem ».||

Ier. 12, 8.
et populi
interl.| interl.| Iudei||
meditati sunt
interl.| interl.| agitati motu imperito et irrationabili||
interl.| interl.| consilium fecerunt sedulo tractantes quomodo occiderent eum||
inania ?
interl.| interl.| Christum non resurgere||
marg.| marg.| INANIA. De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.||
Numérotation du verset Act. 4,26 
Asstiterunt reges
interl.| interl.| Herodes et Pilatus||
terre
interl.| interl.| non celi||
et principes
interl.| interl.| sacerdotum||
convenerunt in unum
interl.| interl.| in atrium Caiphe||
marg.| marg.| CONVENERUNT. Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam.||

Cf. Lc. 23, 12 « Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem ».
adversus Dominum
interl.| interl.| Patrem unde hoc probas quia adversus Christum qui est Patris eius Filius||
et
interl.| interl.| pro : ‘quia’||
adversus
interl.| interl.| qui contradicit Filio et Patri||
Christum eius.
interl.| interl.| de quo postea dicetur : Ego autem constitutus sum etc.||
Numérotation du verset Act. 4,27 
Convenerunt enim vere in civitate ista
interl.| interl.| maligna||
adversus sanctum puerum tuum Iesum
interl.| interl.| «Qui peccatum non fecit nec inventus est » etc.||

1Pt. 2, 22.
quem unxisti.
interl.| interl.| Spiritu sancto||
interl.| interl.| Christum fecisti||
marg.| marg.| UNXISTI. Nomen Christi exponunt Christi a chrismate, id est unctione secundum illud : « Unxit te Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis ».||

Ps. 44, 8.
Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
interl.| interl.| duo populi in cruce sunt reconciliati||
Numérotation du verset Act. 4,28 
facere que manus tua
interl.| interl.| potestas||
interl.| interl.| Christus||
interl.| interl.| non sua||
interl.| interl.| prescientia||
et consilium tuum13 
interl.| interl.| Spiritus||

13  tuum] om. Weber
decreverunt fieri.
interl.| interl.| icut de Christo prescieras||
Numérotation du verset Act. 4,29 
Nunc,14  Domine,
interl.| interl.| ide quid in persecutione facias Deo commendant quod patiuntur||

14  nunc] et praem. Weber
respice15  minas eorum et da servis tuis
interl.| interl.| postulant id quo indigent||

15  respice] + in Weber
cum omni fiducia loqui verbum tuum
interl.| interl.| etiam inter persecutores||
marg.| marg.| CUM  OMNI  FIDICIA  LOQUI. Hoc Deum postulant ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.||
Numérotation du verset Act. 4,30 
in eo quod16  manum tuam
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| potentiam tuam||

16  quod] cum Weber
extendas sanitates et signa et prodigia fieri
interl.| interl.| ad corroboratorem predicationis||
per nomen sancti Filii tui Iesu.
marg.| marg.| PER  NOMEN  SANCTI. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : per nomen pueri tui Iesu, quod magis apostolorum votis congruit qui satagebant ut homo crucifixus a Iudeis, clarescentibus miraculis per nomen eius in celum assumptus et Dei Filius innotesceret.||
Numérotation du verset Act. 4,31 
Et cum orassent motus est locus
marg.| marg.| MOTUS  EST  LOCUS. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad excitandas mentes factum est.||
marg.| marg.| Potest in hoc loco moto intelligi timor eorum qui credendo subiiciendi erant apostolis qui terrenitate discussa resurgere cum Christo et celestia sapere didicerunt.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Quia virtutem et robur contra fraudem hostium querebant, indicium exaudite orationis terre motu precipiunt, ut scirent corda terrena sibi cessura sub quorum pedibus Spiritu adveniente terra est concussa pavore.||
in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu sancto,
interl.| interl.| hoc donum postulaverant ut cum fiducia possent loqui||
et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Numérotation du verset Act. 4,32 
Multitudinis autem credentium
interl.| interl.| quia dictum est Dominus autem augebat et multiplicabantur||
marg.| marg.| MULTITUDINIS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Notanda rerum locorumque distantia, si quidem in opere superbe turris lingua et mens humani generis cum esset una merito iniquitatis est divisa, ita ut cum omnibus linguis loquerentur ibi homines, nemo tamen proximi sui voluntatem aut verba cognosceret sed in Hierusalem sunt lingue merito humilitatis unite, unaque omnibus lingua eademque omnibus voluntas erat et una, quod usque hodie geritur, cum electi in multiplici locutione unito corde et intentione concordi Domino famulantur reprobi diabolo servientes diversa mente et pugnaci inter se studio et certamine agitantur.||
interl.| interl.| unus sensus anima una et una voluntas erat omnium||
marg.| marg.| ERAT  COR  UNUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis preferebant sed sicut unius eiusdemque matris Ecclesie {t. 4 : Erfurt, f. 1152ra ; facsim., p. 463a} [Rusch, f. 1152ra ] visceribus editi eodem fraternitatis amore gaudebant.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Convenit hic locus ei quod supradictum est, quia qui Spiritum acceperant linguis omnium loquebantur. Aunatio linguarum erat presagium quod Ecclesia per Spiritum in diversis nationibus et linguis unum cor et animam erat habitura, non enim omnes credentes loquebantur omnibus linguis, sed diversarum linguarum adunatio in fide Christi indicabat quia unus Dominus unum baptisma una fides.||

17  unum] om. Weber
Nec quisquam eorum que possidebant
interl.| interl.| non hominum sed earum rerum quas possidebant||
marg.| marg.| NEC  QUISQUAM  EORUM. Mystice. Virtutes quas possident iusti non suas iudicant esse sed eorum quorum utilitati dispensant.||
aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.
marg.| marg.| COMMUNIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Grece ‘cena’, unde cenobite, id est communiter viventes. Cenobia habitacula eorum.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Qui ita vivunt ut sint omnia communia in Domino ‘cenobite’ vocantur, que vita tanto est felicior quanto statim futuri seculi imitatur, ubi omnia communia quia : « Deus omnia est in omnibus » et quia ibi summa pax et securitas civitas in qua typus huius vite precessit Hierusalem, id est visio pacis dicta est.||

1Cor. 15, 28.
Numérotation du verset Act. 4,33 
Et virtute magna
interl.| interl.| fiducie vel signorum||
reddebant apostoli testimonium
interl.| interl.| hoc proprie erat eorum quibus dictum est eritis mihi testes in Hierusalem||
marg.| marg.| REDDEBANT  APOSTOLI. Beda VenerabilisB<EDA>. Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium rebus temporalibus spretis copula caritatis invicem iungebantur. Apostoli vero virtute fulgentes mysteria Christi pandebant.||
resurrectionis Iesu Christi Domini nostri18 
interl.| interl.| quam maxime oderant et quod fidei principale est indicium||

18  nostri] om. Weber
et gratia magna,
interl.| interl.| Spiritus sancti, vel communicationis de qua sequitur : Vendentes etc.||
erat in omnibus illis,
Numérotation du verset Act. 4,34 
neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum que vendebant,
Numérotation du verset Act. 4,35 
et ponebant ante pedes apostolorum.
interl.| interl.| ad gressum vel quasi ad genua procidentes||
Dividebant19  autem singulis prout cuique opus erat.
interl.| interl.| non secundum personas et munera sed secundum indigentiam||

19  Dividebant] Dividebantur Weber
Numérotation du verset Act. 4,36 
Ioseph
marg.| marg.| JOSEPH. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Auctus Barnabas  filius consolationis interpretatur auctus incremento et profectu spiritalis boni.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Hunc puto esse Barnabam qui cum Paulo gentium apostolus ordinatus est.||
autem qui
interl.| interl.| Ioseph||
interl.| interl.| vendentes afferebant pretia et Ioseph||
cognominatus est Barnabas
marg.| marg.| BARNABAS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quidam arbitrantur collegam Pauli eum potius fuisse, de quo cum Matthia sors missa est minus intuentes quod hic Barnabas ille Barsabas appelletur, et hic ‘filius consolationis’ ille ‘filius quietis’ interpretatur.||
ab apostolis, quod est interpretatum Filius consolationis,
marg.| marg.| QUOD  EST  INTERPRETATUM  FILIUS  CONSOLATIONIS. Ubicumque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito  filius consolationis vocatur qui spretis presentibus spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus ideo Paraclitus vocatur quia in mundo pressuram habentibus infusione sui paraclisim, id est consolationem, tribuit sicut etiam Petrus, propter gratiam Spiritus, Bar Iona, id est filius columbe, vocatus est.||
marg.| marg.| FILIUS  CONSOLATIONIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est. Vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere. Vel quia dignus habitus est qui pro Iuda consolaretur apostolos.||
Levites Cyprius,
interl.| interl.| genere||
Numérotation du verset Act. 4,37 
cum haberet agrum
interl.| interl.| ubicumque vel quecumque occasione||
vendidit
interl.| interl.| causa dispersionis||
eum20 
interl.| interl.| vel : ‘illum’||

20  eum] illum Weber
et attulit pretium
interl.| interl.| non partem aliquam sed integrum agri pretium||
et posuit ante pedes apostolorum.
interl.| interl.| ut commune fieret omnium||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_4)