initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Act. 5,1 
interl.|  nomen eius pimo non ponitur ut Ioseph quia istum culpa ignobilem fecit
cum Saphira uxore sua vendidit agrum,
Numérotation du verset Act. 5,2 
et fraudavit
interl.|  ideo fraus fuit quia totum voverat sicut ceteri
de pretio agri conscia uxore sua
interl.|  que quia consors criminis merito fuit et mortis
et afferens partem quamdam ad pedes apostolorum posuit.
Numérotation du verset Act. 5,3 
Dixit autem Petrus :
interl.|  quamvis ante pedes apostolorum posuisset tamen Petrus quasi princeps apostolorum loquitur
Anania cur temptavit
interl.|  increpatio est
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1152rb ; facsim., p. 463b} [Rusch, f. 1152rb ] TEMPTAVIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Preteritum ponit, quia perfecta erat temptatio. Tribus modis temptatio agitur : suasione, delectatione, consensu quod totum impletum est in   Anania .
marg.|  CUR  TEMPTAVIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Alia translatio : quare implevit Satanas cor tuum. Ubi notandum quod mentem hominis iuxta substantiam nihil implere potest nisi creatrix Trinitas, quia tammodo secundum operationem et voluntatis instinctum anima de his que creata sunt impletur. Implet vero Satanas cor alicuius non quidem ingrediens in eum et in sensum eius, neque introiens aditum cordis siquidem hec potestas solius Dei est sed callida et fraudulenta deceptione animam in affectus malitie trahens precogitationes et incentiva vitiorum quibus plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananie non intrando sed malitie sue virus inserendo.
Satanas
interl.|  contrarius Spiritui Sancto
cor tuum mentiri te Spiritui sancto et fraudare de pretio agri ?
marg.|  ET  FRAUDARE  DE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto.
Numérotation du verset Act. 5,4 
Nonne
interl.|  poteras aliter agere quia nonne manens etc.
manens tibi manebat ?
interl.|  tuum erat tibi proficere poterat
et venundatum
interl.|  quod nunc
in tua erat potestate.
interl.|  priusquam venundaretur, quia non cogimur sed suademur perfecti esse Domino dicente : ‘Si vis perfetus esse, vade, vende omnia que habes’ etc.

Cf ; Mt. 19, 21 : « Ait illi Iesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me ».
Quare posuisti in corde tuo
interl.|  diffinito consilio stabilivisti
interl.|  quod custodire debueras
hanc rem ?
interl.|  mentiendi vel fraudandi
Non es mentitus
interl.|  quod putat secretum apparet per infidelitatem
hominibus sed Deo.
interl.|  » Qui scrutatur corda »
interl.|  » Perdes omnes qui loquuntur mendacium »
marg.|  SED  DEO. Super dixerat Spiritui sancto. Patet ergo Spiritum esse Deum.

Rm. 8, 27.
Ps. 5, 7.
Numérotation du verset Act. 5,5 
Audiens autem Ananias hec verba cecidit
marg.|  CECIDIT. Rabanus MaurusRA<BANUS>.Legum initia semper vindictis commendantur, duo filii Aaron ignem offerentes igne consumuntur, Oza sustinens arcam mortuus est, cecidit ille ut ceteri prevaricatores exemplo eius terreantur.
et exspiravit,
interl.|  spiritum emisit
marg.|  CECIDIT  ET  EXPIRAVIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Non causa questus tam severam prevaricationis dedit sententiam, sed providens futura et zizania que simplicitatem Ecclesie pravis moribus adulterarent. Ex his enim Sarabaitarum genus exortum dicitur qui rebus suis nequaquam derelictis apostolorum districtionem se custodire simulant. Nulla reos passus est penitentia curari sed ad timorem posterorum noxium germen radicitus amputavit.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ut transgressores legis Christi quamvis temporali morte non puniantur mortem sciant sibi imminere eternam.
et factus est timor magnus
interl.|  hec velox vindicta magnum timorem incussit
marg.|  ET  FAC  EST  TIMOR etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Anticipatio quoniam solius viri mortem ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit quod timuerunt.
in omnes qui audierunt.
interl.|  corda fidelium omnium

audierunt] audierant Weber
Numérotation du verset Act. 5,6 
Surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt.
Numérotation du verset Act. 5,7 
Factum est autem quasi horarum trium
marg.|  HORARUM  TRIUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Parvum tempus penitentie datur uxori cuius culpa magis est venialis quam mariti ut que consensit capiti.
spatium {t. 4 : Erfurt, f. 1152va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f. 1152va ] et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit.
interl.|  nesciens maritum mortuum esse
Numérotation du verset Act. 5,8 
Respondit autem ei Petrus :
interl.|  rei non verbo introitui uxoris non sermoni
Dic mihi, mulier, si tanti agrum vendidistis ?
interl.|  si tanti pretii partem illam apparet fuisse quid utique convenit etc.
interl.|  apparet illam partem pretii fuisse presentem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1152va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f. 1152va ] DIC  MIHI etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Culpam uxoris interrogans declarat ex ipsius confessione quam maritus suam monstraverat in opere.

mulier] om. Weber
At illa dixit : Etiam tanti.
Numérotation du verset Act. 5,9 
Petrus autem ad eam : Quid utique convenit
interl.|  taliter ut predictum est
marg.|  QUID  UTIQUE etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Increpative dictum vel sic distinguendum quid ? Quasi diceret : quid est hoc ? Deinde sibi ipse respondet et dicit, utique convenit inter vos temptare Spiritum Domini.
vobis temptare Spiritum Domini ?
interl.|  non nos homines quod putabatis
marg.|  TEMPTARE etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Temptatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit eius scientia.
Ecce pedes eorum qui sepelierunt
interl.|  brevi narratione totum concludit qui enim sepelitur mortuus est
virum tuum ad ostium et efferent te.
interl.|  ad sepulcrum
interl.|  hac brevitate etiam eam morituram ostendit
Numérotation du verset Act. 5,10 
Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit.
interl.|  quia non solum qui faciunt sed et qui consentiunt facientibus digni sunt morte
Intrantes autem iuvenes
interl.|  qui ad ostium steterunt
invenerunt illam mortuam et extulerunt
interl.|  ut ante dixerat et efferent te
et sepelierunt ad virum suum.
marg.|  SEPELIERUNT  AD  VIRUM  SUUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant ut de prevaricatoribus exempla capiant quibus in crimine, simul et morte et sepultura meritum equale fecerat consortium.
Numérotation du verset Act. 5,11 
Et factus est timor magnus in universa Ecclesia
interl.|  congregatione fidelium credentium
et in omnes qui audierunt hec.
interl.|  etiam incredulos
Numérotation du verset Act. 5,12 
Per manus autem apostolorum
interl.|  non tantum per verba vel umbram sicut de Petro dictum est
interl.|  amplior causa timoris describitur et zelus principum qui infra dicitur suscitatur
marg.|  APOSTOLORUM. Non solius Petri, licet pro honore eius ceteri taceantur non tamen facta eorum tacentur.
fiebant signa et prodigia multa in plebe.
interl.|  unde succenditur zelus sacerdotum
Et erant unanimiter omnes
interl.|  sapientes
marg.|  UNANIMITER  OMNES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ut supra dictum est : in hoc mirandi sunt, quia magnitudo gratie non fecerat sensus diversitatem.
in porticu Salomonis.
interl.|  in domo sapientis ubi orationi simul instabant et doctrine
Numérotation du verset Act. 5,13 
Ceterorum autem
interl.|  infidelium
marg.|  CETERORUM etc. Exemplo Ananie et uxoris pena enim duorum qui fraudulenter eis se coniunxerant ceteris tribuit exemplum.
nemo audebat coniungere se illis,
interl.|  ficte
sed magnificabat eos populus.
interl.|  a longe stans et stupens
Numérotation du verset Act. 5,14 
Magis autem augebatur
interl.|  crescebat
credentium in Domino multitudo
marg.|  AUGEBATUR  CREDENTIUM  IN  DOMINO  MULTITUDO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Tanta erat multitudo credentium ut fidei crescente fortitudine sola sufficeret umbra, vel tot erant tunc infirmi a credentibus allati ut eum omnes non possent contingere.
virorum ac mulierum,
interl.|  nullus sexus a regno Dei exclusitur non est enim personarum acceptio apud Deum
Numérotation du verset Act. 5,15 
ita ut in plateas
interl.|  que late erant
eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis,
interl.|  qualiquscumque ad distinctorum grabatorum
ut veniente Petro
interl.|  quasi principe
saltem umbra eius
marg.|  SALTEM  UMBRA. Beda VenerabilisB<EDA>. Tunc Petrus umbra corporis sui invisibiliter alleviabat infirmos qui nunc invisibili sue intercessionis umbraculo fideles infirmos roborat, et quia etiam Petrus figura est Ecclesie ipse rectus incedit, sed umbra iacentes erigit quia Ecclesia celestibus intendens quasi umbratice transcurrit in terra et hic sacramentis et figuris celestium renovat quos illic {t. 4 : Erfurt, f. 1152vb ; facsim., p. 464b} [Rusch, f. 1152vb ] perpetuis donis remunerat.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Impletur sententia Domini : ‘Qui credit opera que ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet’.

Cf. Io. 14, 12 : « Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet : quia ego ad Patrem vado ».

eius] illius Weber
obumbraret quemquam eorum et liberarentur ab infirmitate.

et...infirmitate] om. Weber
Numérotation du verset Act. 5,16 
Concurrebat autem et multitudo
interl.|  preter habitatores Hierusalem
vicinarum {t. 4 : Erfurt, f. 1152vb ; facsim., p. 464b} [Rusch, f. 1152vb ] civitatum Hierusalem afferentes egros
interl.|  morbis et doloribus
et vexatos ab spiritibus immundis
interl.|  ad differentiam bonorum spirituum
qui curabantur omnes.
interl.|  ad tenendos apostolos
Numérotation du verset Act. 5,17 
Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant que est heresis Sadduceorum,
interl.|  hec heresis una fuit de septem heresibus Iudeorum
marg.|  HERESIS. Beda VenerabilisB<EDA>. R<ABANUS>.   Heresis scissio interpretatur, vel   heresis ab electione quia spretis aliorum dictis quod sequendum putat eligit.
marg.|  SADDUCEORUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Sadducei interpretantur iusti. Dicti a Sadoc sacerdote vel propter genus vel propter mores iustificantes autem seipsos vendicabant sibi quod non erant, corporum resurrectionem negantes animas cum carne perire dicebant, sed nec angelum neque spiritum ullum esse credebant omnes Scripturas preter libros Moysi respuebant et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant, qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.
repleti sunt zelo,
interl.|  hunc fructum zelus protulit
interl.|  qui non modo incepit sed illa hora ad plenitudinem malitie pervenit
Numérotation du verset Act. 5,18 
et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica.
interl.|  sive propter firmitatem carceris, sive propter celebritatem virtutis facte in publico
Numérotation du verset Act. 5,19 
Angelus autem Domini
interl.|  ad differentiam mali
per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit :
marg.|  ANGELUS  DOMINI  EDUCENS. Beda VenerabilisB<EDA>. Non dubitat Thomas Christum carnem et ossa habuisse quem ianuis clausis vidit intrasse, ecce ipse cum sociis mortali adhuc carne vestitus clausis ianuis egreditur.
Numérotation du verset Act. 5,20 
Ite et stantes
interl.|  firmi et stabiles vel manifesti
loquimini in templo
interl.|  loco celebri quem sacerdotes frequentabant
plebi
interl.|  non sacerdotibus
omnia verba vite huius.
interl.|  nihil pre timore celantes
marg.|  VITE  HUIUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Christiane vel eterne quod ideo non additur, quia famosa erat secta Christi anorum pro qua traditi sunt carceri.
Numérotation du verset Act. 5,21 
Qui cum audissent intraverunt
interl.|  secundum preceptum angeli prompta est obedientia
diluculo in templum et docebant.
interl.|  sicut imperatum erat loquimini plebi
Adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium
interl.|  quia ad hoc positi erant in custodia ut ad iudicium traherentur
interl.|  sacerdotum et scribarum
et omnes seniores
interl.|  etate
filiorum Israel et miserunt in carcerem ut adducerentur.
interl.|  apostoli
Numérotation du verset Act. 5,22 
Cum venissent autem ministri et aperto carcere
interl.|  quem clausum invenerant
non invenissent illos reversi nuntiaverunt
Numérotation du verset Act. 5,23 
dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum
interl.|  ut maius sit miraculum
marg.|  CARCEREM  QUIDEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Insani Iudei qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Iesum de monumento sublatum quo furto dicent apostolos de carcere clauso ablatos.
cum omni diligentia et custodes
interl.|  non negligentes
interl.|  ut minor sit evandendi facultas
stantes ad ianuas.
interl.|  non ex latere vel post tergum
aperientes autem neminem intus invenimus.
Numérotation du verset Act. 5,24 
Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi
marg.|  MAGISTRATUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Secundum grecum   magistratus legendum est singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur :   tunc abiit magistratus cum ministris .

Act. 5, 26.

autem audierunt] inv. Weber
et principes sacerdotum,
interl.|  potentes et sapientes
ambigebant
interl.|  utrum fraude vel potentia factum esset
marg.|  AMBIGEBANT. Beda VenerabilisB<EDA>. Nec sic credunt malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.
de illis quidnam fieret :
Numérotation du verset Act. 5,25 
adveniens {t. 4 : Erfurt, f. 1153ra ; facsim., p. 465a} [Rusch, f. 1153ra ] autem quidam nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo
interl.|  patet non fuisse fraudem cum post evasionem non lateant
stantes et docentes populum.
interl.|  quod vos prohibuistis
Numérotation du verset Act. 5,26 
Tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi.
interl.|  ecce magnitudo fidei non timere eos qui se vinxerant
Timebant enim populum
interl.|  non Deum
ne lapidarentur.
Numérotation du verset Act. 5,27 
Et cum adduxissent illos statuerunt in concilio
interl.|  dixerat enim Dominus : « Tradent vos in conciliis »

Mt. 10, 17.
et interrogavit eos princeps sacerdotum
Numérotation du verset Act. 5,28 
dicens : Precipiendo
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1153ra ; facsim., p. 465a} [Rusch, f. 1153ra ] PRECIPIENDO. Beda VenerabilisB<EDA>. In greco : nonne precipiendo precepimus vobis nam sic loqui magis interroganti convenit.
precepimus vobis
interl.|  non leviter diximus sed auctoritate ponificali precepimus
ne doceretis in nomine isto.
interl.|  Iesu quod propter claritatem vel odium tacent
Et ecce replestis Hierusalem
interl.|  non solum docuistis contra nostram prohibitionem sed etiam replestis
marg.|  REPLESTIS  HIERUSALEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hierusalem principem civitatum in qua etiam nos conversamur, in hoc ignorantes laudant apostolos qui nec territiminis cessant predicare.
doctrina vestra
interl.|  nova et culpabili
et vultis introducere super nos sanguinem
interl.|  sanguinis vindictam predicando eum iustum fuisse et Christum
marg.|  SUPER  NOS  SANGUINEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Oblitus est princeps sacerdotum debiti quod ipse sibi et suis imprecatus est dicens sanguis eius super nos et super filios nostros.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Patet per antifrasim dictum esse sanguis eius super nos etc.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. In greco interrogative legitur et temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Interrogando dicunt solet enim in verbis esse dubietas cum in corde firma teneatur sententia.

introducere] inducere Weber
hominis
interl.|  non Dei
istius.
interl.|  Iesu quod non addunt ut supra dictum est duabus de causis
Numérotation du verset Act. 5,29 
Respondens autem Petrus
interl.|  quasi princeps
et apostoli
interl.|  ex fervore et zelo non patiuntur unum loqui pro omnibus
dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
interl.|  breviter loquendo dant exemplum non utendi verborum circuitu
Numérotation du verset Act. 5,30 
Deus patrum nostrorum
interl.|  supra dixerat : Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob, ideo nunc breviter dicit Deus patrum
marg.|  DEUS  PATRUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non novus nec a nobis nuper inventus ut eorum inobedientia sit inexcusabilis.
suscitavit
interl.|  in resurrectione hoc maxime oderant
Iesum quem vos interemistis
interl.|  hic manifeste sanguinem introducunt super eos
suspendentes in ligno.
interl.|  quasi reum et maledictum
Numérotation du verset Act. 5,31 
Hunc Deus principem
interl.|  totius Ecclesie que in celo et in terra est
et salvatorem
interl.|  hominum
exaltavit
interl.|  virtutibus vel ascensu in celum
dextera sua
interl.|  prosperitate eternitatis vel filio
ad dandam penitentiam Israel
interl.|  ideo virtutes facte ideo in celum ascendit
et remissionem peccatorum.
interl.|  que est fructus penitentie
Numérotation du verset Act. 5,32 
Et nos sumus testes horum verborum
interl.|  virtutum ascensionis Spiritus missionis
et Spiritus sanctus
interl.|  ne vilis sit sermo humanus
interl.|  testis est
marg.|  SPIRITUS  SANCTUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Nos roboravit ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter predicemus ipse in nobis loquens format verba que auditis.
quem dedit
interl.|  non dabit
Deus omnibus
interl.|  iam coram vobis
marg.|  OMNIBUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non nobis solis sed omnibus obedientibus etiam vobis si velitis accipere. In hoc ad penitentiam provocat.
obedientibus sibi.
Numérotation du verset Act. 5,33 
interl.|  cordibus
et cogitabant interficere illos.
interl.|  quia verbis non poterant prohibere
Numérotation du verset Act. 5,34 
Surgens autem quidam in concilio Phariseus
interl.|  non Sadduceus qui negabant resurrectionem
nomine Gamaliel
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1153rb ; facsim., p. 465b} [Rusch, f. 1153rb ] GAMALIEL. Discipulus apostolorum ut putabatur remanens apud Iudeos consilio apostolorum ut pessima destrueret consilia et furorem eorum mitigaret.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Ut clemens dicit Gamaliel consocius erat apostolorum in fide, sed consilio eorum cum Iudeis manebat, ut in tali turbine furorem eorum posset sedare.
legis doctor
interl.|  non imperitus qui non audiretur
venerabilis vir universe plebi iussit foras ad breve homines fieri.
interl.|  apostolos secedere quasi excludendos iudicaret

venerabilis vir] honorabilis Weber
Numérotation du verset Act. 5,35 
Dixitque ad illos : Viri Israelite
interl.|  qui sobrii et prudentes debetis esse
attendite vobis
interl.|  non iudicando cum furore
super hominibus istis quid acturi sitis.
Numérotation du verset Act. 5,36 
Ante hos enim dies extitit Theodas
marg.|  THEODAS. Beda VenerabilisB<EDA>. Iosephus   Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Iordanis obsidere, et cum esset magus prophetam se dicebat et diviso fluvio se prebere transitum promittebat cui iussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens multis peremptis aut captis ipsius caput Hierosolymam revexit.

Cf. Beda Venerabilis, Expositio Actuum Apostolorum, cap. 5, CCSL 121, lin. 78: « Theodas hic persuasit multis, ut Iosephus refert, sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Iordanis obsidere et, cum esset magus, prophetam se dicebat esse posse que imperio fluuii dirempto gurgite praebere transitum. Cui Fadi procuratoris iussu equitum turba superueniens, multis quidem peremptis aut captis ipsius caput Hierosolymam reuexit ».
Fadi Rusch ] Phadi Beda
dicens esse se aliquem
interl.|  magnum prophetam vel Christum
cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum, qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum.

numerus virorum] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 5,37 
Post hunc extitit Iudas Galileus
marg.|  IUDAS. De hoc Iosephus dicit quia cogebat populum, ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret, proferens ex lege soli Deo serviendum et eos qui decimas dabant tributa non dare debere, que heresis intantum crevit ut Pharisei et multa pars populi Christum interrogarent an liceret tributa dare Cesari.
in diebus professionis
interl.|  quando exiit edictum a Cesare Augusto ut profiteretur universus orbis
et avertit
interl.|  a veritate
populum post se.
interl.|  multum ut non miremur multitudinem credentium
Et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt.
interl.|  consentientes cum facientibus par comprehendit pena
Numérotation du verset Act. 5,38 
Et nunc itaque dico vobis : Discedite
interl.|  nolite interficere
ab hominibus istis et sinite illos, quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur.
Numérotation du verset Act. 5,39 
Si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte
interl.|  gravius inculcat concilium ne spernatur
et Deo repugnare videamini10  . Consenserunt
interl.|  consentire est sensum sensui coniungere

10  videamini] inveniamini Weber
autem illi
Numérotation du verset Act. 5,40 
et convocantes apostolos
interl.|  ex communi consensu
cesis
marg.|  CESIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ecce fortitudo fidei patet que non verbis cohiberi poterat, nec flagellis prius sunt sermone prohibiti modo flagellis cesi.
denuntiaverunt eis11 
interl.|  » In synagogis suis flagellabunt vos ».

Mt. 10, 17.

11  eis] om. Weber
ne amplius12  loquerentur in nomine Iesu
interl.|  ‘Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum’

Cf. Mt. 24, 9 : « Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum ».

12  amplius] om. Weber
et dimiserunt eos.
Numérotation du verset Act. 5,41 
Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii
interl.|  ‘Gaudete inquit Dominus in illa die et exultate quoniam merces vestra multa est in celis’

Cf. Mt. 5, 12 : « Gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos ».
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1153va ; facsim., p. 466a} [Rusch, f. 1153va ] QUONIAM  DIGNI. Non putabant se laborare sed maximum munus precipere quia beati qui persecutionem patintur propter me.
habiti sunt pro nomine Iesu
interl.|  non pro aliquo crimine ubi Chritus in causa est ibi maledictio est optanda
contumeliam pati.
Numérotation du verset Act. 5,42 
Omni autem die
marg.|  OMNI  AUTEM  DIE. Sepe talia inter ponuntur capitula breviter multa colligentia ut quasi finis preterito sermoni et fundamentum statuatur sequenti.
in templo et circa domos
interl.|  templo vicinas vel totius civitatis
non cessabant docentes
interl.|  que pertinent ad mores
et evangelizantes Christum Iesum.
interl.|  fidem de Iesu qui fuit Christus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_5)