initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Act. 7,1 
Dixit
interl.|  Stephano

1 Act. 7, 1] Hic incipit capitulum 7 Wordsworth Weber  ; Rusch : cf. Act. 7, 2b
autem princeps sacerdotum si hec ita se habent
interl.|  blasphemasse te Deum legem et locum sanctum
Numérotation du verset Act. 7,2 
Qui ait : Viri fratres
interl.|  prudentes
interl.|  coevi
interl.|  quia unius erant generis
marg.|  VIRI  FRATRES. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia Stephanus insimulabatur blasphemasse in Moysen et Deum, in principio sui sermonis illorum calumnie occurrit dicens : Deum qui loquebatur patribus et prophetis Deum esse maiestatis et glorie. Moysen etiam laudat, sed illos rebelles et semper inobedientes comprobat, sed arte loquendi usus est ad rebelles, incipiens quasi timeret eos, sic viri fratres et patres, lenis sermo et clemens conciliat auditorem ut commendet actorem blande cepit ut diu audiretur et qui accusabat contra Deum et legem loqui verum Deum predicat in principio oratoris, legem etiam sic exposuit ut eius esset predicator cuius accusabatur destructor in processu etiam sermonis errores eorum redarguens vigorem animi et quod liber erat a timore inimici perdocuit.
marg.|  VIRI etc.  DEUS  GLORIE etc. Memor Stephanus precepti illius : « Diligite inimicos vestros » etc., persecutoribus suis salutem nuntiat.

Lc. 6, 35.

Viri] Capitulum 7 praem. Rusch
et patres,
interl.|  seniores
audite.
interl.|  aure interiori
Deus glorie
interl.|  cuius gloria ineternum
interl.|  primo ostendit se non blasphemare Deum
apparuit
interl.|  per angelum
patri nostro Abraham,
interl.|  tam fide quam et carne
cum esset in Mesopotamiam
marg.|  IN  MESOPOTAMIA. Beda VenerabilisB<EDA>. Mesopotamia in capite Syrie est constituta ad aquilonem.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Mesopotamia et Charram in Chaldea sunt de Mesopotamia transmigravit in Charram.
priusquam moraretur in Charram.
Numérotation du verset Act. 7,3 
Et dixit ad illum :
marg.|  ET  DIXIT etc. In Genesi videtur contineri quod post mortem patris sui locutus est Dominus Abrae qui in   Charram mortuus est, ubi cum eo filius habitavit sed priusquam in illa civitate habitaret cum esset in Mesopotamia dictum est ei :   Exi de terra etc.

Cf. Gn. 11, 31-32 ubi Charram nuncupatur Aran ; cf. Idt. 5, 9.
Exi de terra tua et de cognatione {t. 4 : Erfurt, f. 1154rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f. 1154rb ] tua et veni in terram quam monstravero tibi.
interl.|  ut maior sit obedientia et patientia
marg.|  EXI  DE  TERRA  ET  DE  COGNATIONE etc. Terram et cognationem Abrae Chaldeorum patriam genusque appellat, unde iam exierat degens modo in Mesopotamia, sed adhuc tenebatur spe et desiderio redeundi et ideo audit :   Exi de terra et de cognatione tua, non ut corpus extraheret quod iam fecerat sed amorem cordis evelleret. Ideoque quod sequitur :   Tunc exiit de terra etc. non de corpore sed amore intelligendum est quo in perpetuum a Chaldeis loco et desiderio avulsus est. Iuxta fidem chronicorum eodem anno Chaldeam egressus Mesopotamiam ingressus, in   Charram moratus et in terram promissionis est inductus.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Tertium Stephanus pretermisit, id est et de domo patris, tui quod factum est propter nimiam populi peritiam vel imperitiam.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. De Chaldea in qua est Charram .
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. De Ur Chaldeorum Abraham exivit. Ur ignis interpretatur. Ignem Chaldei {t. 4 : Erfurt, f. 1154rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f. 1154rb ] adorant cui etiam homines sacrificant. Tradunt Hebrei Aram fratrem Abrae Chaldeorum igni immolatum combustum fuisse, sed ignem Abrae a Deo extinctum quare inde cum patre suo et Loth filio Aram et tota familia fugit in Charram , ubi mortuo patre dictum est ei :   Exi de terra tua etc.

Cf. Hieronymus, Liber quaestionum hebraicarum in Gn. 11, 28, CCSL 72, p. 15 > Targum (Gn. 11, 28) [pseudo Ionathan / Add. 27031], SChr 245, p. 147.

monstravero tibi] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,4 
Tunc exiit
interl.|  voluntate
de terra Chaldeorum
interl.|  Mesopotamia
et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius,
interl.|  Thare
marg.|  PATER  EIUS etc.  SED  REPROMISIT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Redit ad originem generis Israel et amicitie divine exordium, ut nihil pretermittat in quo blasphemare videatur.
transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis,
marg.|  VOS  HABITATIS etc. Non apostoli qui terram reliquerant, nec Stephanus qui iam quasi in morte positus erat.
Numérotation du verset Act. 7,5 
et non dedit illi hereditatem
interl.|  quamvis multos agros ibi possederit agrum tamen proprium non habuit
in ea nec passum pedis
interl.|  minimam partem speluncam enim cum agro non hereditate possedit sed pretio emit ab Ephron filio Seor Etheo

Cf. Gn. 23, 8-11 ; Gn. 25, 8 .
sed repromisit
interl.|  quare merito eius datur semini

sed] et Weber
dare illi eam in possessionem
interl.|  hereditatem
et semini eius post ipsum cum non haberet filium.
interl.|  hoc dicitur ut magis appareat scientia Dei promittentis
Numérotation du verset Act. 7,6 
Locutus est autem Deus :
interl.|  per angelum ut putatur
Quia erit semen eius accola
interl.|  advena qui non suam colit terram
in terra aliena
interl.|  Chanaan vel Egypto scilicet
et servituti eos subicient
interl.|  Egyptii
et male tractabunt eos
interl.|  affligentes eos duris operibus
annis quadringentis triginta
marg.|  QUIA  ERIT  SEMEN  TUUM  ACCOLA etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Non ita intelligendum est quasi male tractandum et servituti subiiciendum diceret hoc   semen annis quadringentis et   triginta  ; sed per hyperbaton legendum quia peregrinum erit semen eius   annis quadringentis triginta in parte cuius temporis etiam servitus accidit, quia scriptum est : « In Isaac vocabitur tibi semen ». Ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis de Egypto computantur anni quadragenti quinque quibus peregrinum erat futurum illud semen, sive in terra Chanaan sive in Egypto.
marg.|  ANNIS  QUADRINGENTIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sic est iungendum   accola    : annis quadringentis triginta, ex quo enim Deus promisit Abrae usque ad descensum Iacob in Egyptum anni fuerunt duocenti quindecim ; a descensu Iacob in Egyptum usque ad egressum Israel ex Egypto anni fuerunt duocenti quindecim. Hebrei in Egypto annis centum quadraginta quattuor servierunt. In Genesi autem quadringenti tantum numerantur anni. In Exodo et Stephani predicatione adduntur triginta. Aliquando enim in Scripturis ubi magnus ponitur numerus, minor numerus causa brevitatis pretermittitur, ubi non diligentia numerandi sed magnitudo tantum demonstratur, quod secuta est Genesis. Exodus vero finito tempore accolatus totum peregrinationis spatium diligenter describit. In Actibus etiam apostolorum quadringentos annos et triginta Paulus huic numero assignat dicens quasi post quadringentos et triginta annos qui numerus non a prima promissione, sed a nativitate Isaac usque ad distributionem terre promissionis completus est.

Gn. 21, 12.

triginta] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,7 
et gentem cui servierint
interl.|  Egyptios
iudicabo
interl.|  decem plagis et submersione pharaonis cum omni populo in mari Rubro
marg.|  IUDICABO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iudicium aliquando discretionem significat ut ibi : « Iudica me Deus et discerne causam meam » aliquando penam ut : « Iudica illos Deus ».

Ps. 42, 1.
Ps. 5, 11.
ego dixit Deus et post hec exibunt,
interl.|  de Egypto
et deservient
interl.|  servire incipient
interl.|  liberati de servitute humana
mihi in loco isto
interl.|  terra promissionis scilicet
interl.|  ostendit locum sanctum non blasphemat
Numérotation du verset Act. 7,8 
et dedit illi testamentum circumcisionis
marg.|  TESTAMENTUM  CIRCUMCISIONIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>.Fedus sive signum ideo factum, ut populus Israel non solum moribus, sed etiam signo corporali a gentibus divideretur. In membro genitali ponitur ut in illa carnis sit imminutio que tegitur pudicitie secreto et quia per omnes progenies erat servanda in genitali menbro est posita.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1154va ; facsim., p. 468a} [Rusch, f. 1154va ] Mystice : circumcisio mortificationem carnis designans. In illo fit membro quo voluptas carnis expletur. In eo etiam quo tegebatur circumcisio carnalis signatur vitandam esse iactationem glorie in circumcisione spiritali.
interl.|  id est circumcicus non in preputio
et circumcidit eum die octava.
marg.|  DIE  OCTAVA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Octo diebus mysterium circumcisionis notre ostenditur qui per octavam novi testamenti que in resurrectione Domini, et octo beatitudinibus continetur a vitiis octava die circumcidimur.
Et Isaac Iacob
interl.|  circumcisus, circumcisum ut repetatur et Iacob circumcisus duodecim patriarchas circumcisos ut potius laudet eos quam vituperet
et Iacob duodecim patriarchas.
Numérotation du verset Act. 7,9 
Et patriarche emulantes Ioseph
interl.|  quia plus ceteris amabatur a patre
vendiderunt in Egyptum
interl.|  propter somnia que pollicebantur ei magna
marg.|  VENDIDERUNT  IN  EGYPTUM. Breviter narrans transit ad finem. Non enim primo Egyptiis sed Ismaelitis negotiatoribus et Madianitis venditur est, et illi vendiderunt eum in Egyptum Phutiphar sacerdoti.
et erat Deus cum eo,
Numérotation du verset Act. 7,10 
et eripuit eum
interl.|  de manu fratrum, de cisterna, de manu negotiatorum, et domine Egyptie, de periculo mortis tandem de ipso carcere
ex omnibus tribulationibus eius
interl.|  adversitatibus et periculis
et dedit ei gratiam
interl.|  coram sacerdote et principe carceris et pharaone
et sapientiam
interl.|  interpretandi somnium et providendi consilium
in conspectu pharaonis regis Egypti, et constituit eum prepositum super Egyptum et super omnem domum suam.
Numérotation du verset Act. 7,11 
Venit autem fames
marg.|  VENIT  AUTEM  FAMES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Utrum in toto orbe fames venerit dubitatur.
in universam Egyptum et Chanaan
interl.|  cum omnibus habitatoribus in universa Egypto et Chanaan
et tribulatio magna
interl.|  idem tribulatio et fames
et non inveniebant
interl.|  etiam si quererent ex hoc putatur ubique fuisse famem
cibos patres nostri.
interl.|  patriarche patet quia patres non blasphemat quos etiam suos vocat
Numérotation du verset Act. 7,12 
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Egypto misit patres nostros
interl.|  preter Beniamin
primum,
interl.|  prima vice Ioseph cognovit eos et ipsi eum secunda
Numérotation du verset Act. 7,13 
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est
interl.|  prius enim celaverat quia Egyptii ovem adorantes esum ovium oderant quas Israel offerebat
pharaoni genus eius.
Numérotation du verset Act. 7,14 
Mittens autem Ioseph accersivit
interl.|  evocavit
Iacob patrem suum et omnem cognationem {t. 4 : Erfurt, f. 1154vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f. 1154vb ] suam
interl.|  Ioseph fratres suos, scilicet et fratrum filios quia Iacob non erat cognatio sed progenies

suam] om. Weber
in animabus septuaginta quinque.
interl.|  pars pro toto
marg.|  IN  ANIMABUS  SEPTUAGINTA  QUINQUE. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In hebreo septuaginta tantum reperiuntur, sed si series animarum secundum genesim computetur, addito Iacob et Ioseph cum duobus filiis qui erant in Egypto septuaginta solummodo inveniuntur.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Si Iacob et Ioseph cum duobus filiis non numerantur sexaginta sex tantum erunt illis annumeratis septuaginta fiunt. Lucas quinque superaddit secundum editionem Septuaginta quam Vulgatam noverat esse et firmatam auctoritate grecorum. Si ergo obviaret consuete auctoritati non crederetur sibi qui videretur derogare olim credite editioni. Maluit ergo consentientibus interpretibus fidem Christi firmare quam pro hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.
Numérotation du verset Act. 7,15 
Et descendit
interl.|  All<egorice> : qui Egyptum vadit, id est mundo adheret vere descendit
marg.|  ET  DESCENDIT. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Egyptum sed quia libertati successerat servitus, Iacob cum progenie descendisse in Egyptum dicitur.
Iacob in Egyptum et defunctus est ipse
interl.|  in Egypto
et patres nostri,
interl.|  patriarche quisque in sua etate
Numérotation du verset Act. 7,16 
et translati sunt
marg.|  TRANSLATI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Synecdoche pro solo Ioseph dicuntur translati cui Iacob dixit : ‘Dedi tibi sichimam precipuam extra fratres tuos’. Ideo in libro Iosue ossa eius leguntur in ea sepulta que filii Israel ipso mandante de Egypto transtulerunt. In Exodo enim legitur : « Tulit Moyses ossa Ioseph secum » quia dixerat Ioseph filiis Israel : ‘Ferte ossa mea hinc vobiscum’.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. De solo Ioseph Scriptura testatur quod ossa eius de Egypto translata in Sichem sint tumulata, sed ex verbis Stephani et scriptis Hieronymi qui loca illa incoluit, constat ceteros etiam patriarchas ibidem esse sepultos quamvis memoria Ioseph celebrior sit qui hoc de ossibus suis mandavit, ad cuius tribum civitas {t. 4 : Erfurt, f. 1154vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f. 1154vb ] illa pertinuit. Hieronymus HIERONYMUS, in historia Paule, sic ait transivit Sichem et vidit duodecim patriarcharum sepulcra. Idem : duodecim patriarche non sunt sepulti in Arboc sed in Sichem.

Gn. 48, 22 : « Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo ».
Ex. 13, 19.
Cf. Gn. 50, 24.
Cf. Hieronymus, Epistolae, Ep. 108 § 13, CSEL 55, p. 322.14 sqq.
Hieronymus, Epistolae, Ep. 57 § 10, CSEL 54, p. 522.2 : « Duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in arboc, sed in sychem, qui ager non est emptus ab abraham, sed a iacob ». 
. Beda Venerabilis, Expositio Actuum Apostolorum, cap. 7, CCSL121, lin. 37 sqq. : « De Ioseph quidem solo scriptura refert quod eius ossa de Aegypto translata et in Sychem sunt tumulata ; uerum et ex his beati Stephani uerbis et sancti Hieronymi scriptis, qui eorundem locorum incola erat, animaduertendum est ceteros quoque patriarchas ibidem esse sepultos, quamuis memoria Ioseph merito celebrior habeatur qui et haec ipse de ossibus suis fieri mandauit et ad cuius tribum ciuitas ipsa pertinuit. Siquidem Hieronymus in historia beatae Paulae sic refert: Transiuit, inquiens, Sychem non ut plerique errantes legunt Sychar, quae nunc Neapolis appellatur et ex latere montis Garizim exstructam circa puteum Iacob, intrauit ecclesiam super quem dominus sedit ; et paulo post: Atque inde, inquit, diuertens uidit duodecim patriarcharum sepulchra. Item in libro de optimo genere interpretandi: Duodecim autem patriarchae non sunt sepulti in Arboc sed in Sychem ». [MM2017]
synecdoche] sinodoche Rusch Arboc] scrips. cum Hieron. ; Arbe Rusch
in Sichem et positi sunt in sepulcro
marg.|  ET  POSITI  SUNT  IN  SEPULCRO etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethei in Chariatharbe sepulcrum emisse, in quo ipse et Isaac, Iacob et Adam sepulti sunt. Item docet Iacob iuxta Sichem partem agri ubi poneret tabernacula ab Emor patre Sichem datis centum argenteis accepisse non ergo emit Abraham sepulcrum ab Emor patre Sichem sed ab Ephron Etheo in quo duodecim patriarche non sunt sepulti sed in Sichem ut diximus. Sed Stephanus vulgo loquens vulgi opinionem sequitur duas enim narrationes coniungens non tam ordinem historie quam causam de qua agebatur intendit. Qui enim insimulatur contra sanctum locum et legem docuisse, ostendit Christum ex lege promissum esse, et quod tunc nec Moysi, nec Domino servire voluerunt.
marg.|  IN  SEPULCRO  QUOD  EMIT  ABRAHAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc de solo Iacob cuius corpus filii de Egypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca, et ibi Lia condita est. Unde civitas illa vocatur Hebron, id est coniugium quod patres ibi cum coniugibus sepulti sunt.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Duas historias confundit et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filii Sichem emit Abraham sed Iacob ab illis emit Sichem. Ideo sic iungendum est translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem quasi diceretur : in Sichem illam quam emit Iacob, a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius eius. Quidam iungunt principium et finem sermonis dicentes a filiis Sichem, et post inferunt Emor filii ut hic locus congruat Genesi.

Cf. Gn. 23, 7-11.
quod emit Abraham
interl.|  speluncam illam emit quadringentis siclis ab Ephron filio Seor Etheo
pretio argenti a filiis
interl.|  ad filiis Sichem ut sit explanatio prioris
marg.|  A FILIIS etc. Redit ad ordinem narrationis anticipatio enim fuit quod premisit translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem.
Emmor filii Sichem.
interl.|  qui erat filius Emor
Numérotation du verset Act. 7,17 
Cum appropinquaret autem tempus
interl.|  anni quadringenti triginta
repromissionis
interl.|  illius qua dictum est post hoc exibunt et deservient mihi in loco isto
quam confessus
interl.|  in greco : ‘pollicitus’
fuerat Deus Abrae crevit populus,
interl.|  Israel crucifixo Christo et apostolis passis
interl.|  mortuo Ioseph et fratribus

fuerat] erat Weber
et multiplicatus est in Egypto
Numérotation du verset Act. 7,18 
quoadusque surrexit rex alius
marg.|  REX  ALIUS. Rex iste diabolus est, qui effeminatos diligit masculos odit.
in Egypto qui non sciebat Ioseph.
interl.|  ignorabat vel bneficium non reddebat
Numérotation du verset Act. 7,19 
Hic circumveniens genus nostrum,
interl.|  precipiendo obstetricibus ut necarent masculos
marg.|  GENUS  NOSTRUM etc.  PATRES  NOSTROS. etc. Patres nostros dicit et genus nostrum ne patres blasphemare videatur.
afflixit patres nostros10 
interl.|  manifeste imperando, ut exponeret infantes, scilicet vel afflixit dolore servitutis

10  nostros] om. Weber
ut exponerent
interl.|  in flumen
infantes suos ne vivificarentur.
interl.|  id est vivi custodirentur
Numérotation du verset Act. 7,20 
Eodem tempore
interl.|  quo surrexit novus rex super Egyptum
natus est Moyses et fuit gratus Deo
interl.|  a quo gratiam habuit
marg.|  GRATUS  DEO. Ostendit quod Moysen non blasphemaverit.
marg.|  MOYSES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Aquaticus, quia de aqua est assumptus. Vel liniens quia inventus est in fiscella bitumine lita.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f. 1155ra ] Rabanus MaurusR<ABANUS>. Moyses typus est salvatoris qui percusso diabolo genus suum liberavit. Tribus temporibus occultatus est in Israel ab Abraham scilicet usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis, inde usque ad nativitatem Christi. Qui proiectus a Iudeis ab Ecclesia gentium veniente ad baptismum, que filia diaboli prius erat assumptus est et nutritus, qui fuit potens in opere et verbo coram Deo et omni plebe qui in plenitudine temporum visitavit nos et fecit redemptionem plebis sue.
qui nutritus est
interl.|  quia elegantem habuit faciem
tribus mensibus in domo patris sui.
interl.|  occulte
Numérotation du verset Act. 7,21 
Exposito
interl.|  in flumine Nilo
autem illo sustulit eum
interl.|  de flumine
filia pharaonis,
interl.|  que venerat ad flumen ut lavaretur
et enutrivit eum sibi in filium,
Numérotation du verset Act. 7,22 
et eruditus est Moyses
interl.|  ita ut alios vinceret
{t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f. 1155ra ] in11  omni sapientia Egyptiorum et erat potens in verbis
interl.|  eloquens

11  in] om. Weber
et in operibus suis.
interl.|  fortis
Numérotation du verset Act. 7,23 
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit
interl.|  de bona cogitatione solet dici quod ascendat in cor
in cor eius, ut visitaret
interl.|  qui onere servitutis infirmabantur
fratres suos filios Israel.
interl.|  genere
Numérotation du verset Act. 7,24 
Et cum vidisset quemdam iniuriam patientem vindicavit illum
interl.|  fratrem suum
et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Egyptio.
marg.|  VINDICAVIT  PERCUSSO  EGYPTIO. Ostendit illum qui iniuriam faciebat non esse de genere suo.
Numérotation du verset Act. 7,25 
Existimabat autem
interl.|  id est putabat eos intellecturos que in uno fecerat eum in omnibus esse facturum
intelligere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis.
interl.|  opus quo meruit esse liberator eorum
At illi non intellexerunt.
interl.|  manifesta est Iudeorum figura
Numérotation du verset Act. 7,26 
Sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens :
interl.|  Christus per apostolos pacem predicabat
viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum ?
Numérotation du verset Act. 7,27 
Qui autem iniuriam faciebat proximo suo12  repulit
interl.|  verbo sicut et Iudei Christum

12  suo] om. Weber
eum dicens : Quis
interl.|  ignarus prophetat quia Moyses princeps et iudex datus est Israeli
te constituit principem et iudicem super nos.
marg.|  QUIS  TE  CONSTITUIT etc. Solus Deus : « Non est potestas nisi a Deo » ex hoc tale a Christo responsum acceperant : « O homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos ? »
marg.|  QUIS  TE  CONSTITUIT  PRINCIPEM  ET  IUDICEM  SUPER  NOS ? In contentione sua illos redarguit iam, tunc legi et Moysi fuisse contrarios.

Rm. 13, 1.
Lc. 12, 14.
Numérotation du verset Act. 7,28 
Numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Egyptium ?
marg.|  NUMQUID  INTERFICERE etc ? Quidam putant illum qui defensus est ex ira rem protulisse.
Numérotation du verset Act. 7,29 
Fugit autem13 
interl.|  Moyses timens Egyptios propter eum quem occiderat
marg.|  FUGIT. Moyses fugit in Madian, id est Christus in gentes.

13  autem] + Moses Weber
in verbo isto
interl.|  quia volebat occultum esse
et factus est advena in terra Madian, ubi generavit
interl.|  de Sephora filia sacerdotis Madian quam uxorem acceperat
duos filios14  .
interl.|  Gersan et Eliezer

Cf. 1Par. 23, 15.

14  duos filios] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 7,30 
Et expletis annis quadraginta,
interl.|  ecce non blasphemat sed laudat
apparuit illi
marg.|  APPARUIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos litigantibus Iudeis et infidelibus qui resistebant apostolis.
in deserto montis Sina
interl.|  cum minaret gregem ad interiora deserti
angelus
interl.|  Michael in persona Domini, vel ipse"angelus magni consilii"

Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale Missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Edmaior. : « Admirabilis consiliarius».
in igne flamme rubi.
interl.|  que ideo facta est, ut timerent et scirent quia Deus noster ignis consumens est
marg.|  IN  IGNE  FLAMME. Ignis in rubo Spiritus sanctus peccata populi quasi spine, quia ardor Spiritus sancti peccata illius populi non consumpsit qui densas nequitie spinas beneficiis Dei opposuit.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ideo forma ignis que non est imitabilis ostensa est illis, ne aliquam similitudinem facerent.
marg.|  RUBI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Rubus ardet sed non comburitur, rubique nomen monti convenit. Sinai enim ‘rubus’ interpretatur. Rubus genus est spinarum significans Ecclesiam que persecutione inflamatur sed non perit, quia Christus in ea loquitur.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f. 1155rb ] Rabanus MaurusR<ABANUS>. In flamma rubi signum fuit liberationis, quia populus ille quamvis temptatione inflamatus. Non erat tamen in tribulatione periturus. Idem in solutione calciamenti de signatur, quia tam facile est Deo a servitute quempiam liberare, quam promptum homini calciamentum tollere.

Cf. Ex. 3, 2 : « Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet, et non combureretur ».
Numérotation du verset Act. 7,31 
Moyses autem videns admiratus est visum
interl.|  quod contra consuetudinem rubus ardens non combureretur
et accedente illo ut consideraret, facta {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f. 1155rb ] est vox Domini ad eum dicens15   :
interl.|  nunc Dominus dictus est qua prius vocabatur angelus

15  ad...dicens] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,32 
Ego sum16  Deus
interl.|  semper presens
marg.|  EGO  SUM. Sum proprium Dei verbum est, secundum illud : « Ego sum qui sum » et : « Qui est misit me ad vos ».
marg.|  Serpentes non sunt timendi ubi Deus presens loquitur.

Ex. 3, 14.
Ex. 3, 14.

16  sum] om. Weber
patrum vestrorum17  ,
interl.|  nondum tuus vocandus hoc dicens ostendit eum esse verum filium eorum

17  vestrorum] tuorum Weber
Deus Abraham
interl.|  non recens et novitius
et Deus Isaac et Deus Iacob.
interl.|  hi tres commemorantur quibus facta est promissio que impletur
Tremefactus18 
interl.|  audiens nomen Domini

18  Tremefactus] + autem Weber
Myoses non audebat considerare.
Numérotation du verset Act. 7,33 
Dixit autem illi Dominus :
interl.|  ne putes te esse dominum Ecclesie
solve calciamentum pedum tuorum,
marg.|  SOLVE  CALCIAMENTUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Moraliter nos admonet ut stantes in Ecclesia que est sancta terra mortuis operibus renuntiemus.
locus enim in quo stas terra sancta est.
interl.|  sancti pedes locum sanctum debent contingere
Numérotation du verset Act. 7,34 
Videns
marg.|  VIDENS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Deus totus est visus, totus est auditus. Omnia videt, omnia audit. Sed videre et audire dicitur quando miseretur.
vidi afflictionem populi mei
interl.|  dicendo mei misereri se ostendit
marg.|  VIDI  ET  AUDIVI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Qui licet aliquem temptari permittam, non tamen putandum quod nesciam.
qui est in Egypto et gemitum19  eorum audivi et descendi liberare eos.
interl.|  descendere est misericorditer compati

19  gemitum] coniec., cum Weber , genitum cacogr. Rusch
Et nunc veni et mittam te in Egyptum.
Numérotation du verset Act. 7,35 
Hunc Moysen
interl.|  ecce laus non blasphemia
quem negaverunt dicentes :
marg.|  QUEM  NEGAVERUNT. Synecdoche20  multi dicuntur negasse cum unus dixerat, vel forsan plures consenserunt.
20  synecdoche] sinodoche Rusch
Quis te constituit principem et iudicem super nos21  ? Hunc
interl.|  solvitur ab humili quod superbus interrogaverat

21  super nos] om. Weber
Deus principem et redemptorem
interl.|  de servitute Egypti
marg.|  PRINCIPEM  ET  REDEMPTOREM etc. Magna laus, quia princeps et redemptor et eductor populi dicitur.
misit cum manu angeli
interl.|  opere vel potestate quia primogenita occidit et alias plagas irrogavit
qui apparuit illi in rubo.
Numérotation du verset Act. 7,36 
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa
interl.|  hic cum Deo et Aaron tertius decem plagis Egyptum percussit et in deserto in manna et petra aliisque innumerabilibus signa fecit
in terra Egypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Numérotation du verset Act. 7,37 
Hic est Moyses qui dixit :
interl.|  vobis
marg.|  HIC  EST  MOYSES. In eos culpam retorquet quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.
marg.|  MOYSES  QUI  DIXIT. Beda VenerabilisB<EDA>. Ne nova videatur doctrina Christi, Moyses cui noluerunt obedire patres vestri, predicavit eum in forma hominis venturum et precepta vite daturum.

Cf. Dt.18, 18-19 : « Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi. Qui autem verba eius, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam ».
Filiis Israel, prophetam
interl.|  carne visibilem sed super me maiestatem terribilem
vobis
interl.|  non aliis preter vos
suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meipsum audietis22  .

22  meipsum audietis] me Weber
Numérotation du verset Act. 7,38 
Hic est qui fuit in Ecclesia
interl.|  congregatione populi non solus ut prius quando cum angelo loquebatur
in solitudine
interl.|  deserto montis Sina
cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina
interl.|  tam ei quam omni populo
et cum patribus
interl.|  filiis Israel
nostris.
interl.|  non tantum vestris
Qui accepit verba vite dare nobis
interl.|  non solum illis
marg.|  VERBA  VITE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Duas tabulas cum decalogo et mandata cetera de quibus dicitur qui fecerat ea vivet in eis.
Numérotation du verset Act. 7,39 
interl.|  dupliciter accusantur quia noluerunt et quia non obedierunt
sed repulerunt eum23  et aversi sunt cordibus suis
interl.|  etsi non corporibus suis

23  eum] om. Weber
in Egyptum
interl.|  ad quam desiderabant reverti, vel in morem Egyptiorum reversi sunt vitulum adorando
Numérotation du verset Act. 7,40 
dicentes ad Aaron :
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1155va ; facsim., p. 470a} [Rusch, f. 1155va ] AD  AARON. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quasi ad principem, quasi ignari divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus sed omnia fecit, nec creatura est sed creator omnium.
Fac nobis deos
interl.|  pluraliter dicunt deos non deum unum
interl.|  errore gentium
marg.|  FAC  NOBIS  DEOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Deos dicunt propter duas columnas que precesserunt eos de Egypto, in honore quarum unum factum est simulacrum sed ambe columne adorate, et ideo dicunt precedant nos, quia columna nubis in die columna ignis in nocte populum precedebat.
qui nos precedant24  .
interl.|  providentia et potestate

24  nos precedant] inv. Weber
Moyses enim huic25 
interl.|  derogando et inhonorando hoc dicunt

25  huic] hic Weber
qui eduxit nos de terra Egypti, nescimus quid factum sit ei.
interl.|  mors vel vita quia quadraginta diebus et noctibus cum Domino sederat in monte
Numérotation du verset Act. 7,41 
Et vitulum
interl.|  ex consuetudine Egyptiorum qui bovem adorant, petulans etiam et hebes populus ex hoc demonstratur
fecerunt in illis diebus,
interl.|  ut adorarent
et obtulerunt hostiam simulacro,
interl.|  plus accusantur quam si vivo animali hoc facerent
et letabantur in operibus manuum suarum.
interl.|  non creatorem suum sed opera a se facta venerati sunt
Numérotation du verset Act. 7,42 
Convertit autem Deus et tradidit
interl.|  permisit
marg.|  CONVERTIT  AUTEM etc. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Manifestum est Deum operari in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates sive ad bonum sive ad malum etc.
eos servire militie celi,
interl.|  soli, lune, stellis, quia Deo militant peragentes cursus suos
marg.|  MILITIE  CELI. Beda VenerabilisB<EDA>. Militia celi aliquando dicitur exercitus angelorum sed in hoc loco sidera militiam celi nominat cum protinus addat fidus Dei sui etc.
sicut scriptum est in libro Prophetarum :
marg.|  IN  LIBRO  PROPHETARUM. Quamvis multi sint prophete unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebreos unus est liber duodecim prophetarum. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS vero duodecim libros nominat.
Numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israel ?
marg.|  NUMQUID  VICTIMAS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent mente tamen aversi veraciter serviebant idolis. Ex quo aurum in caput vituli transformaverunt. Si autem postea leguntur Deo obtulisse, non bona voluntate sed timore pro interfectione eorum qui pro idolis corruerunt factum est. Ubicumque enim occasio fuit semper corde in Egyptum sunt reversi.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Queritur quomodo non obtulerint Deo ? Cum legatur Deo eos quedam obtulisse non voluntate sed metu penarum Deus autem non que offeruntur ?Sed voluntatem offerentium accipit.
Numérotation du verset Act. 7,43 
Et suscepistis
interl.|  pro tabernaculo Dei
tabernaculum
interl.|  factum
marg.|  ET  SUSCEPISTIS  TABERNACULUM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Quamvis videremini ad tabernaculum ei victimas et hostias deferre tota tamen mente fanum   Moloch sube Melchon amplexati estis. Est autem   Moloch sive Melchon quod sepe invenitur idolum Ammonitarum quod interpretatur ‘rex noster’.
Moloch
interl.|  sicut Deo vero
et sidus dei vestri
interl.|  Luciferi quem colitis ut Deum
Rempham figuras
interl.|  subaudi suscepistis adorare
marg.|  SIDUS  REMPHAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Dimisistis quidem Deum verum et vivum et sidus   Rempham , id est facture vestre pro Deo suscepistis significat autem Luciferum, cuius cultui Saraceni erant mancipati, et quia Rempham interpretatur factura vel requies vestra consequenter adiungit figuras quas fecistis adorare eas.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Sidus Dei vestri est Lucifer cui assignaverunt figuras idem dii in figuris et stellis adorabantur.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quidam sic dicunt sidus Dei vestri, ut ad Deum pertineat verbum, quia non ipsum Dominum sed eius sidus susceperunt.
quas fecistis adorare eas et transferam {t. 4 : Erfurt, f. 1155vb ; facsim., p. 470b} [Rusch, f. 1155vb ] vos trans Babylonem.
interl.|  et in ulteriores partes eius
marg.|  ET  TRANSFERAM  VOS etc. Propter hec sacrilegia trans Babylonem ducemini {t. 4 : Erfurt, f. 1155vb ; facsim., p. 470b} [Rusch, f. 1155vb ] captivi. Non est putandus primus martyr errasse qui pro eo quod in propheta scriptum est trans Damascum ducti sunt. Dixit :   trans Babylonem, magis enim intelligentiam quam verbum posuit, quia trans Damascum ducti sunt in Babylonem, sive trans Babylonem.
Numérotation du verset Act. 7,44 
Tabernaculum testimonii
interl.|  quia in eo arca fuit in qua erat testimonium
fuit cum26  patribus nostris,
interl.|  semper communes appellat patres
marg.|  TABERNACULUM  TESTIMONII  FUIT  CUM  PATRIBUS  NOSTRIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia dicebant eum sancto loco contrarium, ostendit Deum non appreciari ornatum lapidum, sed splendorem animarum unde subintelligitur quod sicut tabernaculum facto templo est desertum, sic ipsum templum meliori succedente est delendum, unde Ieremias non confidentes in verbis mendacii dicatis templum Domini templum Domini est. Et postea : « Faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua habetis fiduciam sicut feci Silo », « Ubi habitavit nomen meum a principio ». « Et proiiciam vos a facie mea ».
marg.|  TABERNACULUM  TESTIMONII. Quia dicebant eum contra sanctum locum agere, ostendit quod in sanctum locum non est locutus blasphemiam.

Ier 7, 14.
Ier. 7, 12.
Ier. 7, 15.

26  cum] om. Weber
in deserto sicut disposuit illis Deus27 
interl.|  qui totius artis actor fuit et dispositor

27  illis Deus] om. Weber
loquens ad Moysen ut faceret illud secundum formam quam viderat.
marg.|  SECUNDUM  FORMAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quam ei in Sina ostenderat, quia et secundum formam factum ostenditur ipsum tabernaculum formam fuisse.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Historice cum Iesu dicitur, quia Moyses erat defunctus.
Numérotation du verset Act. 7,45 
Quod et induxerunt suscipientes
interl.|  venerandum et humeris portandum
patres nostri cum Iesu
interl.|  in figura Iesu Christi
in possessionem gentium
interl.|  Chananeorum
quas expulit Deus
interl.|  cuius virtute delete sunt ab Israel, sicut demones cum gentilitate ab Christianis expulsi sunt
a facie patrum nostrorum usque in diebus David.
interl.|  sic iunge tabernaculum fuit usque ad dies David et in diebus Salomonis templum tabernaculo successit
Numérotation du verset Act. 7,46 
Qui
interl.|  David
invenit gratiam ante Deum,
interl.|  gratus Deo gratis que petebat accepit ab eo
et petiit
interl.|  sciens tabernaculum illud non semper sufficere et Ecclesie umbram esse
ut inveniret tabernaculum Deo Iacob.
interl.|  verum templum cuius illud figura scilicet Ecclesiam
marg.|  UT  INVENIRET  TABERNACULUM. Verum templum cuius illud figura quod loco non mutaretur, id est Ecclesiam quam previdebat futuram firmam et immutabilem de qua Apostolus firmum fundamentum Domini stat et alibi : « Fundamentum aliud nemo potest ponere propter illud quod positum est quod est Christus Iesus ».

1Cor. 3, 11.
Numérotation du verset Act. 7,47 
Salomon autem edificavit illi domum,
interl.|  David vir sanguinum prohibitus est sed Salomon figura veri pacifici id est filii Dei pacis domum Domino edificavit
Numérotation du verset Act. 7,48 
sed non Excelsus in manufactis habitat,
interl.|  non in manufactis habitat Dominus
marg.|  SED  NON  EXCELSUS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ex sententia Salomonis Iudeos convincit qui edificato templo dixit : « Si celum et celi celorum te capere non possunt quantomagis domus hec quam edificavi »aa  verbo autem Salomonis adiungit testimonium prophete : « Celum mihi sedes est »ab  etc., ut manifestius sit non in solo templo Iudeorum eum habitare.

aa  1Rg. (1Sm.) 8, 27.
ab  Is. 66, 1.
sicut per prophetam28  dicit :
marg.|  SICUT  PER  PROPHETAM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. De tabernaculo primo quod fuit umbra et non veritas prius dixit postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit : « Si introiero in tabernaculum domus mee »ac  etc. Ad ultimum sententiam posuit Isaie ut : ‘In ore duorum vel trium stet verbum’ad  .

ac  Ps. 131, 3.
ad  Cf. Mt. 18, 16 : « Si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum ».

28  per prophetam] propheta Weber
Numérotation du verset Act. 7,49 
Celum
interl.|  sancti quibus inhabitando Deus presidet
mihi sedis est,
interl.|  quasi thronus est et non domus
marg.|  CELUM  MIHI  SEDES  EST etc. Sic demonstrat se circumdare omnia, unde alibi : ‘Celum se palmo metiri et terram pugillo’ae  se concludere asserit.

ae  Cf. Is. 40, 12 : « Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera ? ».
terra autem scabellum pedum meorum.
interl.|  peccatores quos damnatione prosternit
marg.|  TERRA  AUTEM etc. Terre exemplo designat omnem creaturam creatoris.
Quam domum
interl.|  hoc ideo dicit, ne sic in templo confidant ut ipsius tantum habitatorem Deum esse putent
interl.|  cui thronus celum et terra scabellum
Dicit Dominus. Aut quis locus requietionis mee est ?
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1155ra ; facsim., p. 471a} [Rusch, f. 1155ra ] AUT  QUIS  LOCUS  REQUIETIONIS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Non aureus vel marmoreus terrestris habitaculi locus, sed ille quem propheta subnectit : ‘super quem requiescet Spiritus meus ? Nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos ?’af 

af  Cf. Is. 66, 2 : « Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? ».
Numérotation du verset Act. 7,50 
Nonne manus mea fecit hec omnia ?
Numérotation du verset Act. 7,51 
Dura cervice
interl.|  estis
interl.|  non sustinentes iugum legis
marg.|  DURA etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Purgatus a crimine de quo falsi testes eum arguebant incipit Iudeos arguere, quia qui sine crimene est dignus est doctoris officio.
et incircumcisi
interl.|  iugum Christi leve non portantes circumciso corde
cordibus
interl.|  et si carne circumcisi non tamen corde ab infidelitate
marg.|  ET  INCIRCUMCISIS  COR etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Ostendit eis circumcisionem de qua contra gratiam evangelii gloriabantur non valere ad salutem qui cogitationem et auditum habebant immundum.
et auribus
interl.|  que sunt surde nec a vitiis purgate
vos
interl.|  non ego quem accusatis
semper Spiritui sancto
interl.|  non mihi sed Spiritui Sancto
interl.|  quia numquam penitentiam agitis
resistitis sicut et29  patres vestri
interl.|  de quibus predixerat cui noluerunt obedire patres vestri
interl.|  nec modo inceptum
marg.|  PATRES  VESTRI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Supra patres nostri dicebat persuadendo loquens, nunc increpando patres illorum tamen vocat quibus similes sunt in malitia.

29  et] om. Weber
et vos
interl.|  illis pares in nequitia
Numérotation du verset Act. 7,52 
quem prophetarum
interl.|  nullus est quem non sint persecuti
non sunt persecuti patres vestri ?
interl.|  non nostri
Et occiderunt eos qui prenuntiabant de adventu iusti,
interl.|  hoc ad eorum accusationem qui iustum prodentes occiderunt
marg.|  ET  OCCIDERUNT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Tres gradus malitie eorum ponit, primus est quod Spiritui restiterunt, secundus quod prophetas persecuti sunt, tertius quod crescente malitia eos occiderunt.
cuius vos nunc proditores et homicide fuistis,
Numérotation du verset Act. 7,53 
qui accepistis legem
interl.|  per hoc inexcusabiles ostendit
in dispositionem
interl.|  ministerio
angelorum
interl.|  ordinata per angelos lex est in manum
interl.|  non aliorum ministrorum qui essent inferiores
et non custodistis.
interl.|  opere scienter peccando
Numérotation du verset Act. 7,54 
Audientes autem hec dissecabantur cordibus suis,
interl.|  quia zelabant laudem Dei
et stridebant
interl.|  nimietate furoris
dentibus in eum.
interl.|  more bestiali
Numérotation du verset Act. 7,55 
Cum autem esset plenus
interl.|  sicut dolebat vel illa hora maxime superabundavit gratia
Spiritu sancto
interl.|  qui loquebatur in eo : « Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis »ag 

ag  Mt. 10, 20.
intendens in celum
interl.|  unde sperabat auxilium
vidit gloriam Dei,
interl.|  ut tribulatus carne consolaretur Spiritu
marg.|  VIDIT  GLORIAM  DEI. Beda VenerabilisB<EDA>. Ad confortandam martyris patientiam celum panditur, et ne homo lapidandus titubet in terra Deus homo crucifixus apparet in gloria.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Quidam electorum adhuc in hac vita detenti mundato oculo cordis videre meruerunt gloriam Dei, ut hic Stephanus et Paulus ad tertium celum raptusah  .

ah  Cf. 2Cor. 12, 2 : « Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium caelum ».
et Iesum
interl.|  verum hominem qui resurrexit vere et ascendit
stantem
marg.|  STANTEM. Immobiliter quia non iterum casurus vel habitus auxiliantis et iniurias iudicantis et pro servo pugnantis sic ostenditur.
a dextris Dei
interl.|  ubi post laborem quiescit et iudicat sedens in throno
et ait : Ecce video celos apertos
marg.|  VIDEO  CELOS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Migraturus a terra celos vidit apertos ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit mereatur hereditatem celi. Et ideo in ipsa passione videt premium.
et Filium hominis
interl.|  non reseratione elementorum sed spiritali revelatione que in corde iusti fiebat
interl.|  quem vos sic estimatis vel veritatem resurrectionis ostendit
marg.|  FILIUM  HOMINIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Cum sit filius Dei, maluit tamen appellare filium hominis ut confundatur Iudeorum infidelitas qui ut purum hominem crucifixerunt quem Deum credere noluerunt.
stantem
interl.|  quia stare pugnantis vel adiuvantis est recte a dextris stantem vidit quem inter persecutores adiutorem habuit
interl.|  ostenditur veritas resurrectionis
a dextris30 
interl.|  ubi invisibiliter omnia iudicat qui iudex omnium visibilis adveniet

30  stantem a dextris] inv. Weber
virtutis Dei.
interl.|  quem Stephanus invocabat
Numérotation du verset Act. 7,56 
Exclamantes {t. 4 : Erfurt, f. 1155rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f. 1155rb ] autem voce magna continuerunt aures suas
interl.|  ne blasphemantem audirent
et impetum fecerunt unanimiter
interl.|  omnis turba culpatur quia unanimis in malo
in eum.
interl.|  quasi abominabilem
Numérotation du verset Act. 7,57 
Et eiicientes
marg.|  ET  EIICIENTES. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In hoc se implere legem glorificabant Moyses enim de blasphemante dixit : ‘Educ eum foras extra castra et lapidet eum populus’ai  .

ai  Cf. Nm. 15, 36 : « Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus ».
eum extra civitatem
marg.|  EXTRA  CIVITATEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Et Dominus extra portam passus est qui nos elegit de mundo ad celum, et Stephanus quasi advena mundi extra civitatem lapidatur {t. 4 : Erfurt, f. 1156rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f. 1156rb ] non enim hic habens manentem civitatem futuram tota mente querebat et dum martyr mundi ad celos intuitum dirigit, persecutor dure cervicis ad lapides manum mittit.
lapidabant.
interl.|  et Christus extra civitatem passus est
Et testes deposuerunt
interl.|  falsi qui lapidabant secundum legem dicentem prima manus testium lapidabit eum
interl.|  vel pre nimio furore vel ne cum vestimentis pollutum tangerent
vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
Numérotation du verset Act. 7,58 
Et lapidabant Stephanum
interl.|  hic nomen proprium ponitur ut causa nominis aperiatur, hic enim vere coronatus est
invocantem et dicentem : Domine Iesu,
interl.|  quasi presentem precatur
suscipe
interl.|  in celum
marg.|  DOMINE  SUSCIPE etc. In celum quod vidi apertum Christus dixit Patri : « Pater in manus tuas commendo spiritum meum »aj  . Stephanus quasi servus Domino :   Domine suscipe spiritum meum .

aj  Lc. 23, 46.
spiritum meum.
interl.|  corpus tribuens lapidationi spiritum precatur conservari
Numérotation du verset Act. 7,59 
Positis autem genibus
interl.|  securus pro se genua non flexit
marg.|  POSITIS  AUTEM  GENIBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Pro se stans oravit pro inimicis genu flectit. Quorum maior iniquitas maius supplicandi remedium postulabat et mira virtus martyris qui ex zelo eis a quibus tenebatur, perfidie culpam exprobrans ardore caritatis in morte orabat pro occisoribus suis.
voce magna clamavit31  dicens32   : Domine ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt quid faciunt33  .
interl.|  Christum imitatur dicentem : « Pater ignosce illis »ak 
interl.|  ut sit insolubile sed penitentibus dimitte
marg.|  QUIA  NESCIUNT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Multi eorum occidendo Stephanum estimabant se implere legem quia blasphemum eum credebant, hoc et Christus predixerat : ‘Veniet inquit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium prestare Deo’al  .

ak  Lc. 23, 34.
al  Cf. Io. 15, 2 : « Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo ».

31  voce...clamavit] inv. Weber | 32  dicens] om. Weber | 33  quia...faciunt] om. Weber |
Et cum hoc dixisset obdormivit in Domino34  .
marg.|  OBDORMIVIT. Pulchre dictum est obdormivit et non mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis et obdormivit in spe resurrectionis.
marg.|  Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur et vita temporalis in eternam vertitur.

34  in Domino] om. Weber
Numérotation du verset Act. 7,59b 
Saulus35  autem erat consentiens neci eius.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1156rb ; facsim., p. 471b} [Rusch, f. 1156rb ] ERAT  CONSENTIENS. Non quidem lapidavit sed lapidantibus consensit unde periret, nisi gratia Dei et penitentia ei subveniret, quia qui faciunt et consentiunt digni sunt morte.

35  Saulus Weber ] Capitulum 8 praem. Rusch | -Aulus (littera capitalis initialis vacat) Rusch ( Graz ) ; S praem. rubricator in facsim. et Erfurt  ; al. m. superscripsit : P[aulus] Erfurt




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_7)