initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. Actus Apostolorum**>

Capitulum 8

Numérotation du verset Act. 8,1 
Facta est autem in illa die
interl.| interl.| qua Stephanus occisus est||
marg.| marg.| IN ILLA  DIE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Qua Stephanus occisus est ? Non quia tunc solum facta sed quia ab illa die cepit persecutio magna occiso uno de principibus Ecclesie.||

1 Act. 8, 1] Hic incipit capitulum 8 apud Wordsworth Weber. Rusch : cf. Act. 7, 59b.
persecutio magna in Ecclesia
marg.| marg.| ECCLESIA. Collectio vel congregatio, sive vocatio.||
que erat Hierosolymis
interl.| interl.| non alibi secundum illud : « Et eritis mihi testes in Hierusalem » etc.||

Act. 1, 8.
et omnes dispersi sunt
marg.| marg.| DISPERSI. Hoc est quod Dominus precepit : « Cum persequentur vos in civitate ista fugite in aliam ». Eius enim nutu gerebatur, ut occasione tribulationis fieret seminarium evangelii. ||

Mt. 10, 23.
per regiones Iudee et Samarie
interl.| interl.| in similitudinem granorum seminis ut ex ipsis magna seges fidei multiplicaretur||
preter apostolos.
interl.| interl.| qui ut pastores gregis constantiores erant ceteris||
Numérotation du verset Act. 8,2 
Curaverunt autem Stephanum
interl.| interl.| id est fecerunt morem sepulture||
interl.| interl.| curaverunt redit ad hoc quod dimiserat dicens obdormivit, sed non addiderat de sepultura corporis quod modo facit||
viri timorati
interl.| interl.| timore persecutorum||
marg.| marg.| TIMORATI. Deum timentes sive Christiani qui postea sunt dispersi, sive Iudei timentes Deum et si nondum Christiani.||

eum] illum Weber
Numérotation du verset Act. 8,3 
Saulus
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1156va ; facsim., p. 472a} [Rusch, f. 1156va ] SAULUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. A Saule persecutore qui rex Israel fuit de tribu Beniamin de qua et Paulus, sed iuxta antiquorum consuetudinem a maioribus posteri nomina trahunt.||
vero devastabat
marg.| marg.| DEVASTABAT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quasi lupus gregem iuxta prophetiam Iacob : « Beniamin lupus rapax mane comedet predam sero dividet spolia ».||

Gn. 49, 27.
Ecclesiam
interl.| interl.| discurrebat impiger ad vastandum||
per domos intrans viros ac mulieres trahens
interl.| interl.| more vastantium nulli sexui parcebat||
marg.| marg.| TRAHENS. Trahebat non occidebat, quia fortasse manus eius custodiebat Dominus ne sanguine innocentum polluentur.||

intrans] + et Weber viros ac mulieres - trahens] inv. Weber
in custodiam.
interl.| interl.| carceris||

in custodiam] tradebat praem. Weber
Numérotation du verset Act. 8,4 
Igitur qui dispersi erant
marg.| marg.| DISPERSI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in predicatione evangelii. ||
pertransiebant
interl.| interl.| de loco ad locum||
evangelizantes verbum Dei.

Dei] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,5 
Philippus
marg.| marg.| PHILIPPUS. Beda VenerabilisB<EDA>. De numero disseminatorum fuit qui primus Christum predicavit Samarie.||
marg.| marg.| Diaconus secundus a Stephano, secundus post ipsum narratur quasi heres et eiusdem gradus.||
autem descendens in civitatem Samarie
interl.| interl.| secundum situm loci, vel quia civitas illa inferior Hierusalem erat||
predicabat illis Christum.
interl.| interl.| hominem esse verum Deum||
Numérotation du verset Act. 8,6 
Intendebant autem
marg.| marg.| INTENDEBANT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Credebant audientes verba et videntes signa due cause fidei, propter verba predicationis et signa virtutum.||
marg.| marg.| Ex presenti capitulo et Samaritane mulieris historia probatur animos huius gentis ad credendum promptos fuisse.||
turbe his que a Philippo dicebantur unanimiter audientes
interl.| interl.| verba||
et videntes signa
interl.| interl.| miracula||
que faciebat.
Numérotation du verset Act. 8,7 
Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos,
interl.| interl.| demones||
clamantes
interl.| interl.| scilicet demones||
voce magna exiebant. Multi autem paralytici
interl.| interl.| dissoluti||
et claudi curati sunt.
Numérotation du verset Act. 8,8 
Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate.
interl.| interl.| cognita veritate letati sunt se de tenebris liberatos esse||
Numérotation du verset Act. 8,9 
Vir
interl.| interl.| quasi ignobilis||
autem quidam nomine Simon
interl.| interl.| non merito quia opere inobediens erat||
qui ante fuerat
interl.| interl.| semper bonis mala contraria adversantur||
in civitate magus
interl.| interl.| prestigiosus||
marg.| marg.| MAGUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Magi de singulis philosophantur, de natura mundi cursu siderum et motibus.||
seducens
marg.| marg.| SEDUCENS. Seorsum a veritate ducens vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens per prestigias suas.||
gentem Samarie dicens esse se aliquem magnum
interl.| interl.| prophetam vel angelum, sive Deum vel Dei filium||
Numérotation du verset Act. 8,10 
cui auscultabant omnes a minimo
interl.| interl.| servo vel iuniore||
usque ad maximum
interl.| interl.| regem vel decrepitum senem||
dicentes : Hic
interl.| interl.| Simon||
est virtus
interl.| interl.| Christus||
Dei
interl.| interl.| non angeli||
que vocatur Magna.
interl.| interl.| ignorabant Christi nomen||
Numérotation du verset Act. 8,11 
Attendebant autem eum propter quod
interl.| interl.| hoc scilicet quod||
multo tempore magicis suis
interl.| interl.| artibus vel falsis virtutibus||
dementasset eos.
interl.| interl.| fallendo||
marg.| marg.| DEMENTARE. Est rationalem mentem ab hominibus absentare.||
Numérotation du verset Act. 8,12 
Cum vero credidissent Philippo
marg.| marg.| PHILIPPO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum et unum de duodecim sed non videtur verum secundum seriem huius libri.||
interl.| interl.| ut est illud : ‘Penitentiam agite appropinquat enim regnum celorum’ ||

Cf. Mt. 3, 2 : « Et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum ».
et nomine Iesu Christi.
marg.| marg.| IESU  CHRISTI etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Cuius erant ignari vel ut predictum est in nomine Iesu Trinitatem predicavi. Qui enim unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.||
Baptizabantur viri ac mulieres.
interl.| interl.| in Christo Iesu non est masculus vel femina etc.||
Numérotation du verset Act. 8,13 
Tunc Simon et ipse credidit
interl.| interl.| simulate et ficte ne credentibus resistens despectus haberetur||
marg.| marg.| TUNC ET  IPSE  SIMON. Beda VenerabilisB<EDA>. Credidit verbis Philippi et virtute devictus vere credidit, vel quod magis credibile simulavit se credere, quoadusque baptisma susciperet, ut qui adeo avidus laudis erat ut Christus credi vellet, artem addisceret qua miracula facere posset. Quod etiam leguntur fecisse successores eius qui malignis instructi {t. 4 : Erfurt, f. 1156vb ; facsim., p. 472b} [Rusch, f. 1156vb ] artibus Ecclesiam fraudulenter ingressi baptisma furantur.||
et cum baptizatus esset adherebat Philippo.
interl.| interl.| corpore non corde volebat enim potestatem habere ut cuicumque etc. ut infra sequitur||
Videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur.
interl.| interl.| cupiens se talia posse||
Numérotation du verset Act. 8,14 
Cum autem audissent apostoli
interl.| interl.| de quibus non fuit Philippus de quo predictum est||
qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria
interl.| interl.| nunc apparet que scilicet fuit civitas Samarie quam predixit scilicet ipsa Samaria||
verbum Dei miserunt ad eos Petrum et Iohannem.
interl.| interl.| qui erant columne||
interl.| interl.| non unum sed duos sicut et Christus binos misit ‘’ut in ore duo stet omne verbum’’ ||
marg.| marg.| MISERUNT  PETRUM ET  IOHANNEM. Petrus Iohannem sociat sibi quia virginitas Ecclesie grata est et placet.||

Cf. Mt. 18, 16 : « Si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum ».

eos] illos Weber
Numérotation du verset Act. 8,15 
Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum.
interl.| interl.| iam enim sola aqua baptizat eranti||
interl.| interl.| visibiliter||
Numérotation du verset Act. 8,16 
Nondum enim in quemquam illorum venerat,
interl.| interl.| Spiritus sanctus||
sed baptizati tantum erant
interl.| interl.| id est tincti erant in aqua tantum non autem in Spiritu sancto||
in nomine Domini Iesu.
marg.| marg.| IN NOMINE  IESU. Non est sic legendum in nomine Iesu tantum, ut alie persone excludantur.||
marg.| marg.| IESU etc. Quia ante in Patrem credebant et Spiritum sanctum sicut alii Iudei vel plena fides unius persone fidem Trinitatis confirmat.||
Numérotation du verset Act. 8,17 
Tunc imponebant manus
marg.| marg.| IMPONEBANT  MANUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Philippus qui Samarie evangelizabat unus de septem fuit. Si enim apostolus esset manus imponere posset ut Spiritum acciperent quod solis episcopis licet. Nam presbyter sive presente sive absente episcopo cum baptizat chrismate inungi,t quod ab episcopo consecratum est non tamen frontem oleo signat, quod solus episcopus facit cum tradit Spiritum Paraclitum baptizatis.||
super illos
interl.| interl.| ecce exemplum confirmationis||
et accipiebant Spiritum sanctum.
interl.| interl.| quod monstrabatur quia linguis loquebantur||
Numérotation du verset Act. 8,18 
Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam
Numérotation du verset Act. 8,19 
dicens : Date et mihi hanc potestatem
marg.| marg.| POTESTATEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non baptizandi tantum in aqua et predicandi sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed ut  cuicumque imposuero manus etc.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Ad pecuniam non poterant apostoli potestatem illam dare quibus dictum est gratis accepistis gratis date.||
ut cuicumque imposuero manus accipiat Spiritum sanctum. Petrus
interl.| interl.| quasi princeps loquitur primus||
autem dixit ad eum :
Numérotation du verset Act. 8,20 
Pecunia tua
marg.| marg.| PECUNIA  TUA. Non nostra qui non cupimus, sed tua quam spiritui comparas, ut illam pro eo vendas et eam spiritu emas. Ideo spiritum emere volebat ut aliis vendens eum plus accipere posset.||
marg.| marg.| PECUNIA  TUA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ex hoc exemplum capitur ut perditorum eleemosyne non recipiantur.||
marg.| marg.| Beda VenerabilisB<EDA>. Apostoli nolentes pecuniam dicunt sit tecum, id est tuam retine et hoc in perditionem ut pro pecunia iniuste congregata penam eternam luas.||
tecum sit in perditionem
interl.| interl.| quasi de pecunia tua tecum pereat||
marg.| marg.| IN PERDITIONEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Iusti cum sententiam maledictionis proferunt, non ad hanc ex voto ultionis sed ex iustitia erumpunt. Iudicium enim Dei intus aspicientes quo maledicto mala debeant foris feriri cognoscunt et in maledicto non peccant in quo a iudicio Dei non discordant. Cum enim et maledicentis innocentia permanet et reum maledictio absorbet ex utraque parte colligitur, quia a sumno iudice sententia profertur unde Simon a Petro maledictus eternaliter periit.||
quoniam donum Dei
interl.| interl.| Spiritum sanctum qui est Deus et donum Dei||
Numérotation du verset Act. 8,21 
Non est tibi pars neque sors in sermone isto.
interl.| interl.| in quo dictum est quod per manus eius acciperetur Spiritus||
Cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Numérotation du verset Act. 8,22 
Penitentiam itaque age
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1157ra ; facsim., p. 473a} [Rusch, f. 1157ra ] PENITENTIAM  AGE. Pro cupiditate et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse.||
marg.| marg.| PENITENTIAM etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ut omnes videant quod es. Non quod ignoret Petrus eum penitentiam non acturum, sed quia omnibus iussus est predicare suum facit officium ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur.||
ab hac nequitia tua,
interl.| interl.| id est duplici malo cupiditatis, scilicet et prave fidei||
et roga Deum.
marg.| marg.| ROGA  DEUM. Cui patet cor de quo propheta. Quam bonus Israel Deus quem fallere non potes, quia Spiritus sanctus effugiet fictum.||
Si forte
interl.| interl.| non affirmative sed dubitando loquitur ne desperemus||
remittatur tibi hec cogitatio cordis tui.
Numérotation du verset Act. 8,23 
In felle
interl.| interl.| perfidie||
enim amaritudinis
marg.| marg.| IN FELLE  ENIM  AMARITUDINIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Ideo Spiritus in columba descendit, ut a simplicibus doceret se suscipit. Nam qui amaritudinem in corde servat quamvis baptizatus videatur non est a vinculo peccati solutus. Sed quasi ad punctum hora baptizandi purgatus, mox acriore demone septempliciter opprimitur. Frustra ergo gratiam emere temptat qui se non exuit mente corvina.||
et obligatione
interl.| interl.| funiculis quibus peccatorum quisquam constringitur||
iniquitatis
interl.| interl.| peccati||
video te esse.
interl.| interl.| quamvis celes tamen mihi non est occultum||
Numérotation du verset Act. 8,24 
Respondens autem Simon dixit : Precamini vos
marg.| marg.| PRECAMINI etc. Causa desperationis non audet ipse precari sed apostolos rogat, ut pro se precentur nec pro se audet orare qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur.||
pro me ad Dominum, ut nihil
interl.| interl.| presentes plagas timens vult vitare||
veniat super me horum que dixistis.
marg.| marg.| QUE  DIXISTIS. Non que credidi sed quasi infidelis eis imputat que ventura sunt.||
Numérotation du verset Act. 8,25 
At illi
interl.| interl.| Petrus et Iohannes||

at] et Weber
quidem testificati
interl.| interl.| firmius testimonium perhibentes verbis vel signis||
et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam,
interl.| interl.| secundum modum consuetudinis||
et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
interl.| interl.| non solum in Samaria||
Numérotation du verset Act. 8,26 
Angelus autem Domini
interl.| interl.| ad distinctionem angelorum Satane||
marg.| marg.| ANGELUS  AUTEM. Post reditum apostolorum de Philippo historia texitur.||
locutus est ad Philippum dicens : Surge
interl.| interl.| perfectionis est indicium in utroque||
et vade contra meridianum latus
marg.| marg.| CONTRA  MERIDIANUM  LATUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Bene in meridie queritur, invenitur, et abluitur ille qui devotione ardens velut gentium primitie Deo meruit consecrari. In quo illud completum est. Ethiopia preveniet manus eius Deo. Mystice ad meridiem Philippus exit, id est apostoli ad gentes ubi calor fidei est.||

latus] om. Weber
ad viam que descendit
interl.| interl.| de metropoli Iudeorum in civitates gentium qua deserte sunt||
marg.| marg.| AD VIAM  QUE  DESCENDIT. Non via descendit sed per viam descenditur ex natura loci. ||
ab Hierusalem in Gazam.
interl.| interl.| id est Africam||
interl.| interl.| Gaza Philistinorum metropolis||
marg.| marg.| IN GAZAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Vetus Gaza que terminus quondam Chananeorum erat iuxta Egyptum, funditus est destructa et loco eius alia edificata. Allegorice10  gentes designat a cultu Dei desertas, via que ab Hierusalem descendit, et viam salutis aperit Christus est qui est veritas et vita. De superna enim Hierusalem ad ima descendit et nigredinem peccati unda baptismi dealbavit.||

Cf. Io. 14, 6 : « Dicit ei Iesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ».
10  Allegorice] sine abreviatione Rusch
Hec est deserta.
interl.| interl.| non via sed Gaza dicitur deserta||
Numérotation du verset Act. 8,27 
Et surgens abiit.
interl.| interl.| in altero perfectio, in altero obedientia||
et ecce vir Ethiops
interl.| interl.| propter virilem animam||
marg.| marg.| ETHIOPS. Natura et merito  Ethiops enim tenebrosus ; unde : « Ethiopia preveniet manus eius Deo ».||
marg.| marg.| VIR ET  POTENS. Beda VenerabilisB<EDA>. Merito dicitur qui in Scriptura tantum studebat, ut nec legere {t. 4 : Erfurt, f. 1157rb ; facsim., p. 473b} [Rusch, f. 1157rb ] cessaret in via, in tantum religionem amabat ut de ultimis partibus mundi veniret ad templum Domini. Unde merito dum querit interpretem lectionis Christum quem querebat invenit et secundum Hieronymum plus reperit in deserto fonte Ecclesie quam in aurato templo Synagoge. Hic  Ethiops mutavit pellem, quia sordes peccati in lavacro deposuit.||

eunuchus
interl.| interl.| typus gentium que in Christo carnalibus desideriis circumciduntur||
potens
interl.| interl.| virtute et mentis integritate||
interl.| interl.| regina Austri venit a finibus terre audire sapientia Salomonis||
marg.| marg.| CANDACIS  REGINE. Mos erat illius regionis a feminis regi et eas Candacis vocari.||
marg.| marg.| POTENS  CANDACIS  REGINE etc  SUPER  OMNES  GAZAS etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Regina Ethiopum thesaurum premittens in Hierusalem Ecclesia est gentium fidei et virtutum dona largitura cui convenit interpretatio nominis. Candacis enim interpretatur ‘commutata’ de qua in psalmo scribitur : « Pro his qui commutabuntuevangelir », et alibi : « Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui ».||

Ps. 79, 1.
Ps. 45, 11.
qui erat
interl.| interl.| consuetudo eunuchorum custodire thesauros potentum||
super omnes gazas
interl.| interl.| divitias||
eius venerat
interl.| interl.| antequam Philippo loqueretur||
adorare in Hierusalem.
interl.| interl.| propter urbis celebritatem et templi famam mos gentium famosa adire loca cultui deorum dicata||
Numérotation du verset Act. 8,28 
Et revertebatur
marg.| marg.| REVERTEBATUR. Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicumque in novo Testamento salutis narratur principium. De Isaia sumitur testimonium qui interpretatur ‘salus Domini’.||
sedens super currum suum legensque Isaiam prophetam11  .

11  Isaiam prophetam] inv. Weber
Numérotation du verset Act. 8,29 
Dixit autem Spiritus
interl.| interl.| sanctus vel angelus||
Philippo : Accede et adiunge te ad currum istum.
Numérotation du verset Act. 8,30 
Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam et dixit : Putasne intelligis que legis ?
marg.| marg.| PUTAS NE etc. ET  QUOMODO etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Suas invicem linguas agoscunt vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.||
Numérotation du verset Act. 8,31 
Qui ait : Et quomodo possum ? Si non aliquis
interl.| interl.| linguam non ignorabat qui librum legebat||
ostenderit mihi ?
interl.| interl.| unde propheta agat||
marg.| marg.| QUOMODO  POSSUM SI  NON  ALIQUIS  OSTENDERIT etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.||
Rogavitque Philippum
interl.| interl.| in figura doctorum qui a gentibus assumpti sunt||
ut ascenderet et sederet
interl.| interl.| in hoc profectus||
secum.
interl.| interl.| cum sedente et revoluit librum eunuchus vel Philippus||
Numérotation du verset Act. 8,32 
Locus autem Scripture
marg.| marg.| LOCUS  AUTEM  SCRIPTURE etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Domino preparante, ita legendum locus Scripture erat hic. Vel sic :  Hic tamquam ovis ad occisionem etc.||
quam legebat erat hic : Tamquam ovis
interl.| interl.| innocens||
marg.| marg.| TAMQUAM  OVIS. Beda VenerabilisB<EDA>. Ovis cum ad victimam ducitur non reluctatur et Christus passus est voluntate propria. Vel sicut agnus in Pascha immolari solebat, sic Christus immolatus est nostrum Pascha, et sicut agnus coram tondente non solum nos sanguine redemit sed lana operuit ut algentes infidelitate calefaceret sua veste. Unde dicit Apostolus : « Quotquot in Christo baptizati estis Christum induistis ».||

Gal. 3, 27.
ad occisionem
interl.| interl.| passionem crucis||
ductus est
interl.| interl.| ut crucifigeretur||
et sicut agnus
interl.| interl.| « Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi12   » ||

Io. 1, 29.
12  peccata] scrips., pe. Rusch
coram tondente13 
interl.| interl.| Pilato et Iudeis||

13  tondente] + se Weber
sine voce.
interl.| interl.| pauca Pilato et pontificibus sed Herodi nihil respondit||
Sic non aperuit os suum.
Numérotation du verset Act. 8,33 
In humilitate iudicium eius
interl.| interl.| quia in passione se humilians non iudicavit sed se iniuste iudicari permisit||
marg.| marg.| IN HUMILITATE  IUDICIUM  EIUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Quia iudex omnium veritatem iudicii non reperit sine culpa seditione Iudeorum et voce Pilati damnatus.||
marg.| marg.| HUMILITATE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Passione que humiliavit se factus obediens usque ad mortem.||

Cf. Phil 2, 8 : « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ».
sublatum est.
interl.| interl.| in Barabbam latronem quem quasi iustum petierunt||
Generationem eius14 
interl.| interl.| generatio eius celestis non potest enarrari quam Iohannes ex parte dixit||
interl.| interl.| generationem etiam carnalem quis explicare posset quomodo de virgine natus sine semine||
marg.| marg.| GENERATIONEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Divinitatis impossibile est cognosci de qua dicitur : « Ante luciferum genui te ». Partus etiam virginis quomodo potest exponi ? Cuius rationem querenti Marie dictum est : « Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi » etc.||

Ps. 109, 3.
Lc. 1, 35.

14  eius] illius Weber
quis enarrabit ? Quoniam tolletur15  de terra vita eius.
interl.| interl.| ut in celo non in terra vivat||
marg.| marg.| TOLLETUR. Secundus homo de celo celestis sanctitate segregatus a terrenis. {t. 4 : Erfurt, f. 1157va ; facsim., p. 474a} [Rusch, f. 1157va ] Vel de vita in mortem transivit.||

15  tolletur] tollitur Weber
Numérotation du verset Act. 8,34 
interl.| interl.| loco Scripture si ipse revelabat vel Philippo si ipse legebat||
dixit : obsecro te de quo propheta dicit hoc ? De se an de alio aliquo ?
Numérotation du verset Act. 8,35 
Aperiens
interl.| interl.| quod nomini suo congruit||
autem Philippus os suum
marg.| marg.| APERIENS  PHILIPPUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Qui interpretatur ‘os lampadis’. Pulchre os suum aperit dum obscuritatem prophetie profert in lucem scientie, vel hec circumlocutio designat longiorem sermonem.||
marg.| marg.| APERUIT. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Thesaurum scientie aperuit, vel aperuit os ut spiritus loquatur in eo secundum illud : « Dilata os tuum et implebo illud ».||
marg.| marg.| Mystice os Ecclesie Philippus aperit, ut ex hoc gentibus predicetur quem prius nesciebant. ||

Ps. 80, 11.
dixit16  et incipiens ab Scriptura ista
interl.| interl.| tamquam ovis ad occisionem ductus est||

16  dixit] om. Weber
evangelizavit illi Iesum.
marg.| marg.| EVANGELISAVIT  ILLI  IESUM. Solvit questionem illius interrogantis de quo prophetia dixit. Demonstrat autem quod de Iesu prophetatum est.||
Numérotation du verset Act. 8,36 
Et dum irent per viam venerunt ad quamdam aquam
marg.| marg.| AD AQUAM. Ad hoc enim predicatio duxerat ut aqua indigeret qui de baptismo in via audierat.||
et ait eunuchus : Ecce aqua. Quid prohibet me baptizari ?
Numérotation du verset Act. 8,37 
Dixit autem Philippus : Si credis
marg.| marg.| SI CREDIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Non ignorabat eius fidem sed volebat manifestam confessionem ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi.||
ex toto corde, licet.
interl.| interl.| baptizari||
Et respondens ait : Credo Filium Dei Iesum esse17  .
interl.| interl.| id est Filium esse hominis||

17  Dixit....esse] om. Weber
Numérotation du verset Act. 8,38 
Et iussit stare currum et descenderunt
interl.| interl.| debet humiliari baptizandus unde Iordanis ‘descensus’ interpretatur||
uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum.
interl.| interl.| tinxit||
Numérotation du verset Act. 8,39 
Cum autem ascendissent
interl.| interl.| proficiendo||
de aqua
interl.| interl.| que est quasi fundamentum||
Spiritus Domini
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. dicit hoc angelum fecisse in Spiritu sancto||
marg.| marg.| ET SPIRITUS  DOMINI. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vel Spiritus irruit in eunuchum fortiter, sicut et in apostolos venit. Quanto fides fortior tanto spiritalis impetus maior. Ex hoc quod Spiritus irruit in eunuchum dicitur Philippum apostolum fuisse, a quo tamen nec manus impositione, nec invocatione Spiritus sancti missionem legimus factam. Unde apparet in primicias gentium non manus impositione nec invocatione sed sponte Spiritum sanctum descendisse ut apostoli excusationem haberent contra Iudeos accusantes eos quia gentes baptizabant. Quis enim posset prohibere Spiritum Domini ? Aut quis arceret ab aqua ? In quos Spiritus descenderat ?||
rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus.
interl.| interl.| quia perfectus factus non indigebat doctrina quia Paraclitus quem Pater mittit ipse docet omnia||
Ibat enim per viam suam gaudens.
interl.| interl.| ad patriam vel ad regnum celorum||
Numérotation du verset Act. 8,40 
Philippus autem inventus est in Azoto
interl.| interl.| una est quinque civitatum Philistinorum||
marg.| marg.| INVENTUS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine vel nimia velocitate.||
et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis
interl.| interl.| non discernens personas||
donec veniret Cesaream.
marg.| marg.| CESAREAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Cesaream Palestine dicit, ubi infra domum habuisse describitur que usque hodie demonstratur nec non et cubiculum filiarum quattuor eius prophetantium virginum.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_8)