initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<74. *Actus Apostolorum*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Act. 9,1 
Saulus
marg.|  SAULUS. Redit ad hoc quod super dixerat  : « Saulus adhuc devastabat Ecclesiam  » .

a Act. 8, 3.
autem adhuc
interl.|  nondum devastare et persequi dimittebat
spirans minarum
interl.|  in verbis

spirans] inspirans Weber
et cedis
interl.|  in opere
marg.|  MINIS  ET  CEDIS. Minis terrens absentes, cede afficiebat presentes, dubitatur utrum occideret seu flagellaret vel utrumque faceret.
marg.|  SPIRANS  MINARUM  ET  CEDIS. Spirat in modum ignis, non ab alio {t. 4 : Erfurt, f. 1157vb ; facsim., p. 474b} [Rusch, f. 1157vb ] incitatus ipse alios accendebat.
sic Rusch
in discipulos Domini,
interl.|  quia ita tunc vocabantur Christiani
interl.|  non vocatus sed sponte zelo concitante eum
Numérotation du verset Act. 9,2 
et petiit ab eo
interl.|  non ingeruntur ei sed ipse petiit
epistolas
interl.|  epistola missiva
in Damascum
interl.|  Syrie civitatem remotam quia in proximis iam exercuerat persecutionem
ad synagogas,
interl.|  Iudeorum
ut si quos inveniret
interl.|  quia pauci erant

inveniret invenisset] inveniret invenisset Weber
huius vite
interl.|  qua vivebant discipuli Domini

vite] viae Weber
viros ac mulieres
interl.|  utrumque persequitur sexum
vinctos perduceret Hierusalem.
interl.|  non ait ut occideret

Hierusalem] in praem. Weber
Numérotation du verset Act. 9,3 
Et cum iter faceret, contigit
interl.|  contingere de bonis dicitur
ut appropinquaret Damasco.
interl.|  prohibendus erat cum appropinquaret civitati
Et subito
interl.|  nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia
circumfulsit eum
interl.|  ut terreretur
lux de celo.
interl.|  ut prius apostolis ignis apparuit ita Paulo lux fulsit
Numérotation du verset Act. 9,4 
Et cadens
marg.|  ET  CADENS. Territus ad terram refugit, vel quasi adorans in faciem cadit.
in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule
interl.|  increpando iteratur
Saule
interl.|  increpando non nesciendo interrogat
quid me persequeris ?
interl.|  in membris
marg.|  QUID  ME  PERSEQUERIS ? Beda VenerabilisB<EDA>. Non ait membra sed me, quia ipse in menbris adhuc inimicos patitur, et beneficia menbris collata sibi facta denuntiat cum ait : « Esurivi et dedistis mihi manducare » et exponendo subiuinxit : « Quamdiu uni ex minimis istis feci mihi fecistis ».

Mt. 25, 35.
Mt. 25, 40.
Numérotation du verset Act. 9,5 
Qui dixit : Quis es Domine ?
interl.|  utrum Deus vel angelus
interl.|  Deum legis quarebat Dominum nominat qui de celo vocem dabat
Et ille : Ego sum
interl.|  ego Deus de celestibus loquor quem mortuum putabas
Iesus
interl.|  salvator
marg.|  EGO  SUM  IESUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Non Deum vel Dei Filium se vocat sed humilitatis mee inquit infirma suscipe et superbie tue squamas depone.
quem tu persequeris.
interl.|  ut hominem
Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
interl.|  verbum et potentia Dei

Durum...calcitrare] om. Weber
Numérotation du verset Act. 9,6 
Et tremens
interl.|  fulgore
ac stupens
interl.|  stupebat non putans Iesum in celo esse
interl.|  propter vocem que fuit cum stupore
dixit : Domine, quid me vis facere ?
interl.|  indica voluntatem tuam et ego obediam, intellexit quod stimulus compellebat eum ad opus
Et Dominus ad eum :

et tremens...ad eum] om. Weber
Numérotation du verset Act. 9,7 
surge
marg.|  SURGE. Beda VenerabilisB<EDA>. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesie. In lege scriptum est : ‘Non alligabis os bovi trituranti’.

Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas » ; 1Cor. 9, 9 : « Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? ».

surge] sed praem. Weber
et ingredere civitatem
marg.|  INGREDERE. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat de hinc domatus iubetur ingredi ut fidem discat quam impugnaverat.
et dicetur tibi quid te oporteat facere.
marg.|  ET  DICETUR  TIBI etc. Exemplum discendi datur et superbia increpatur ut nullus alium indignum extimet a quo doceatur quod ignoret.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Non continuo que facienda sunt monstrat, sed in civitate predocet esse audienda ut tanto post in bono solidius staret quanto prius eversus a pristino errore cecidisset.
Viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant
interl.|  non ceciderunt
stupefacti,
interl.|  lumine claritatis
audientes quidem vocem neminem autem videntes.
interl.|  faciem loquentis non viderant
marg.|  AUDIENTES  QUI  VOCEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vocem Pauli ut infra legitur dicente Paulo : « Qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum ».

Act. 22, 9.
Numérotation du verset Act. 9,8 
Surrexit
interl.|  modo sponte
autem Saulus de terra, apertisque oculis {t. 4 : Erfurt, f. 1158ra ; facsim., p. 475a} [Rusch, f. 1158ra ] nihil videbat.
marg.|  APERTISQUE  OCULIS.Rabanus MaurusR<ABANUS>. Ostenditur ei in corpore, quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu sic lex inutilis sine fide Christi.
marg.|  APERTISQUE  OCULIS  NIHIL etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Oculis non posset rursus bene videre nisi prius cecatus, sapientia qua turbabatur exclusa fidei se committeret.
Ad manus autem
interl.|  manus eius mensibus suis tenentes
illum trahentes introduxerunt Damascum.
Numérotation du verset Act. 9,9 
Et erat tribus diebus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1158ra ; facsim., p. 475a} [Rusch, f. 1158ra ] ET  ERAT etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hic datur forma penitentibus ut ex triduo incipiant, hoc etiam triduo catechuminorum gradus dedicatur.
marg.|  TRIBUS  DIEBUS. Beda VenerabilisB<EDA>. Apparet quod per triduum quo cecatus lucem gratie expectabat non torpens otio, sed illustratus a Deo celestia rimabatur. Credibile est quod etiam eo tempore dispensationem evangelii edoctus sit, de quo gloriatur ad Galatas dicens : « Neque ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi » et paulo post : « Ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus » etc.

Gal. 1, 12.
Gal. 1, 16.
non videns
interl.|  ut sciat quam opportunum sit anime liberari a cecitate
marg.|  NON  VIDENS. Quia non credebat Deum tertia die resurgendo mortem vicisse, suo exemplo instruitur qui tenebras tridui luce reversa mutavit.
et non manducans neque bibens.
marg.|  NON  MANDUCANS etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Hoc anime sue acciderat que cibum interiorem non habuerat et potum, ex inedia autem corporis et siti ostenditur animam indigentem satiari oportere.

et...bibens] et non manducavit neque bibit Weber
Numérotation du verset Act. 9,10 
Et10  erat autem quidam discipulus
interl.|  Christi

10  et] om. Weber
Damasci nomine Ananias
interl.|  merito vocatur ‘gratia Dei’, cui a Deo data est illuminatio Pauli
marg.|  ANANIA. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.
et dixit ad illum in visu Dominus : Anania at ille ait : ecce ego, Domine.
interl.|  confitetur se servum et obedire paratum
Numérotation du verset Act. 9,11 
Et Dominus ad illum : Surgens vade
interl.|  nihil aliud interveniat sed ut surrexeris vade
in vicum
marg.|  IN  VICUM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Vici dicuntur agri aut civitatibus, aut sibi intrinsecus in civitate proximi.
qui vocatur Rectus et quere
interl.|  in tribu Iuda id est inter Iudeos qui ibi erant
in domo Iude Saulum nomine Tharsensem.
interl.|  id est de Tharso Cilicie unde cum parentibus migraverat
Ecce enim orat.
interl.|  mitem eum feci nulli timendus est
Numérotation du verset Act. 9,12 
Et vidit virum Ananiam nomine
interl.|  in visu
interl.|  de tribu iuda
interl.|  uterque in visione ostenditur alteri et nomen eius indicatur, ut prius sint sibi invicem noti quam se videant
introeuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.
interl.|  interiorem et exteriorem
Numérotation du verset Act. 9,13 
Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc,
interl.|  ovis lupum timet
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem.
interl.|  in sancta civitate sanctis mala fecit et ideo in ceteris locis timendus est
Numérotation du verset Act. 9,14 
Et hic habet potestatem
interl.|  et voluntas non deest
a principibus sacerdotum alligandi
interl.|  persequendi non occidendi
omnes qui invocant nomen tuum.
Numérotation du verset Act. 9,15 
Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste,
interl.|  probandus multitudine tribulationum vel integer est carne
marg.|  VADE  QUONIAM. Beda VenerabilisB<EDA>. Non est timendus quasi persecutor, sed amplectendus ut frater, quia mala que sanctis intulit paratus est sustinere.
ut portet nomen meum
interl.|  nomen illud portabit cuius invocatores alligare venit
coram gentibus et regibus et filiis Israel.
interl.|  Iudeis
Numérotation du verset Act. 9,16 
Ego enim ostendam illi,
interl.|  non tu eum docebis sed baptizabis
quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
interl.|  in temptatione probatur electum vas vasa enim figuli probat fornax
Numérotation du verset Act. 9,17 
interl.|  ad Saulum
marg.|  INTROIVIT  IN  DOMUM. Impleta est prophetia Isaie dicentis : « Habitabit lupus cum agno », id est Saulus cum Anania.

Is. 11, 6.
et imponens ei manus
interl.|  ut catechumini adhuc lignantur sale
dixit : Saule frater, Dominus Iesus11  misit me
interl.|  cui dixisti Domine quid vis me facere

11  Iesus] post me Weber
qui apparuit tibi in via qua veniebas,
interl.|  signum dicit ut se a Domino sciat esse missum
ut videas
interl.|  utroque modo
et implearis
interl.|  in baptismo
Spiritu sancto.
Numérotation du verset Act. 9,18 
Et confestim
interl.|  ne puterur casu factum
ceciderunt ab oculis eius tamquam squame
marg.|  CECIDERUNT  SQUAME. Beda VenerabilisB<EDA>. Serpentis corpus squamis tegitur Iudei serpentes sunt, et genimina viperarum quorum perfidiam Saulus secutus, quasi pelle serpentis oculos cordis texerat, sed cadentibus squamis sub manu Ananie {t. 4 : Erfurt, f. 1158rb ; facsim., p. 475b} [Rusch, f. 1158rb ] monstratur in facie quod lumen recepit in mente.
marg.|  Rabanus MaurusR<ABANUS>. Quod cadunt squame, similitudo est interioris visionis renovate de legis velamine.
et visum recepit,
interl.|  quia et ante viderat
et surgens baptizatus est.
Numérotation du verset Act. 9,19 
Et cum accepisset cibum
interl.|  duplicem
confortatus est.
interl.|  dupliciter
fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
Numérotation du verset Act. 9,20 
Et continuo ingressus12  in synagogas13  predicabat Dominum14  ,
interl.|  Iesum Christum hominem esse
marg.|  CONTINUO  INGRESSUS  IN  SYNAGOGIS etc. Implet sermonem Domini dicentis : ‘Qui vult venire post me abneget semetipsum’ etc.

Cf. Mt. 16, 24 : « Tunc Iesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me ».

12  ingressus] om. Weber | 13  in synagogas] in synagogis Weber | 14  Dominum] Iesum Weber |
quoniam hic est Filius Dei.
Numérotation du verset Act. 9,21 
Stupebant autem omnes
interl.|  infideles qui ignorabant mysterium
qui audiebant et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud ?
interl.|  Iesu quod modo predicat
marg.|  NONNE  HIC  EST etc. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Exemplum dat non rubescendi, ubi patet veritas mutare sententias15  suas.
15  sententias] sentenetias cacogr. Rusch
Et huc
interl.|  non ad hoc venit quod facit
ad hoc venit,
interl.|  tantam diligentiam adhibuit persecutioni
ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
Numérotation du verset Act. 9,22 
Paulus16  autem
interl.|  tale exordium habuit vasis probatio
marg.|  PAULUS  AUTEM. Beda VenerabilisB<EDA>. Petrus et Paulus latina vel greca sunt nomina et non hebrea, quia Hebrei ‘P’ non habent.

16  Paulus] Saulus Weber
magis invalescebat17  et confundebat Iudeos qui habitabant Damasci affirmans quoniam hic est Christus.
interl.|  Iesus homo est Christus Deus

17  invalescebat] convalescebat Weber
Numérotation du verset Act. 9,23 
Cum implerentur autem dies multi
interl.|  a baptismo
concilium18 
interl.|  vel : ‘consilium’

18  concilium] consilium Weber
fecerunt Iudei ut eum interficerent.
interl.|  utrum in Damasco dubitatur sed tamen magis videtur ibi factum esse
Numérotation du verset Act. 9,24 
Note autem facte sunt Saulo insidie eorum.
interl.|  aut per indicium hominum aut per Spiritum
Custodiebant
interl.|  non solum consilium fecerunt sed etc.
marg.|  CUSTODIEBANT. Non Iudei sed cives cum rege suo Aretha ut ipse scribit ad Galatas, Iudeis enim concordabant gentiles in persecutione Christianorum.
autem et portas die ac nocte ut eum interficerent.
Numérotation du verset Act. 9,25 
Accipientes autem discipuli eius
interl.|  Christi vel Ecclesie
marg.|  ACCIPIENTES  AUTEM  DIE etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Christi vel Ecclesie. In greco : non est additum eius ut generaliter discipuli Christi vel Ecclesie intelligantur. Non dum enim Paulus discipulos habuit.
nocte per murum dimiserunt eum,
marg.|  MURUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Hoc genus effugii in Ecclesia servatur, quando aliquis insidiis diaboli vel seculi laqueis circumfusus fidei et spei munimine salvatur, murus enim damasci - que sanguinem bibens interpretatur - adversitas est seculi. Rex Aretha diabolus est, Sporta que iuncis et palmis conficitur vel texitur fidei et spei coniunctio est. Iuncus iuriditas fidei et palma spes eternitatis. Qui ergo muro adversitatis se cinctum videt sportam virtutis ascendat et evadet.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. In morem militis fecit qui obsessus in angusto, in latitudinem campi erumpit ut plures hostium occcidat postea multis acquisitis pro Christo mortem subiit, quia non timore mortis fugit qui dixit mihi vivere Christus et mori lucrum.
submittentes in sporta.
Numérotation du verset Act. 9,26 
Cum autem venisset
marg.|  CUM  AUTEM  VENISSET. Non quam cito baptizatus est venit in Hierusalem ad apostolos {t. 4 : Erfurt, f. 1158va ; facsim., p. 476a} [Rusch, f. 1158va ] sed sicut Galatis scribit, primo abiit in Arabiam et inde reversus est Damascum. Deinde post annos tres venit Hierusalem videre Petrum etc. Deinde ut Lucas testatur venit in partes Syrie et Cilicie. Utrum autem prima aut secunda vice Damasci insidias pertulerit non facile patet. Nam et secunda intelligi potest ex eo quod dicitur multis diebus impletis consilium fecisse Iudeos.
marg.|  TEMPTAVIT etc. Hoc est quod ipse in epistola ait : ‘Eram ignotus facie Ecclesiis Iudee que erant in Christo tamen auditum habebant de me’.

Gal. 1, 22-23 : « Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudee, quae erant in Christo : tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat : et in me clarificabant Deum ».
se iungere19  discipulis et omnes timebant eum, non credentes quod20  esset discipulus.

19  temptavit se iungere] temptabat iungere se Weber 20  quod] quia Weber
Numérotation du verset Act. 9,27 
Barnabas
interl.|  Levites
marg.|  BARNABAS. Beda VenerabilisB<EDA>. Hic fuit Cyprius genere Levites qui pretium agri ad pedes apostolorum super memoratur attulisse.
autem apprehensum illum
marg.|  APPREHENSUM  ILLUM. Beda VenerabilisB<EDA>. Quando hoc factum est et ad quos apostolos ductus sit, ipse ostendit ad Galatas scribens : « Cum placuit ei qui me segregavit ex utero matris » etc. Et postea : « Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim alium autem apostolorum neminem vidi nisi Iacobum fratrem Domini ». Quod ergo subsequenter ait et erat cum illis intrans et exiens hoc est per dies quindecim quibus cum Petro et Iacobo moratus est et quod in epistola sua dicit : « Deinde veni in partes Syrie et Cilicie ». Hoc est quod Lucas ait loquebatur :   Et disputabat cum Grecis .

Gal. 1, 15.
Gal. 1, 18-19.
Gal. 1, 21.
duxit ad apostolos et narravit illis
interl.|   Barnabas de Paulo sive Paulus de se ipso
quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei et quomodo in Damasco
interl.|  quando ut predixit historia predicabat Iesum
fiducialiter egerit in nomine Iesu.
Numérotation du verset Act. 9,28 
Et erat cum illis intrans et exiens Hierusalem21  fiducialiter22  agens in nomine Domini.

21  Hierusalem] in praem. Weber 22  fiducialiter] et praem. Weber
Numérotation du verset Act. 9,29 
Loquebatur quoque gentibus23  et disputabat cum Grecis.
interl.|  Iudeis inter grecos natis
marg.|  CUM  GRECIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Grecis Iudei dicuntur qui inter Grecos dispersione sunt nati.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Grecos in Hierusalem, Iudeos in Damasco civitate gentium docuit, quia in civitate Dei gentiles adunandi sunt Iudei vero in perfidia gentium permansuri.

23  gentibus] om. Weber
illi autem querebant occidere eum.
Numérotation du verset Act. 9,30 
Quod cum cognovissent fratres
interl.|  ipse non timuit sed fratribus consensit
deduxerunt eum Cesaream
interl.|  Palestine
interl.|  unde Dominus : “In quacumque civitate persecuti vos fu<erint> fu<gite> in aliam”
marg.|  CESAREAM. Cesarea Philippi civitas est Syrie. Tharsus civita est Cilicie.

Cf. sententia : « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam » ex Mt. 10, 23 : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam », ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7, et alii, passim. Cf. Sabatier, t. 3, p. 58 ; cf. Mt. 5, 11 : « Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me ». [MM2016]
et dimiserunt Tharsum.
interl.|  quasi ad amicos Ecclesie
Numérotation du verset Act. 9,31 
Ecclesia quidem per totam
interl.|  non solum Hierosolymis
marg.|  ECCLESIA  QUIDEM etc. Talia ut supra dictum est in fine narrationum et principio interseruntur sepe ad laudem apostolorum et Ecclesiastice fidei.
Iudeam et Galileam et Samariam
interl.|  unde Dominus : “Eritis mihi testes in Hierusalem Iudea sive Samaria” etc.

Cf. Act. 1, 8 : « Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre ».
habebat pacem
interl.|  in se ipsa
et edificabatur
interl.|  in unum sanctum templum Dei
ambulans
interl.|  conversando vel crescendo per gradus sermonis
in timore Domini et consolatione Sancti spiritus
interl.|  quia Paraclitus est
marg.|  ET  CONSOLATIONE. Consolatio in labore datur. Unde patet quod Ecclesia temptabatur.
replebatur.
interl.|  sive multiplicabatur
Numérotation du verset Act. 9,32 
Factum est autem Petrum dum pertransiret universos,
interl.|  discurrendo predicando
devenire et ad sanctos qui habitabant Lidde.
Numérotation du verset Act. 9,33 
Invenit autem ibi hominem quemdam nomine Eneam
marg.|  NOMINE  ENEAM. Rabanus MaurusR<ABANUS>.   Eneas signat genus humanum languens amore terrenorum sed apostolorum opere et ore sanatum, quia enim mundus quattuor plagis distinguitur et cursus seculi quattuor temporibus variatur qui presentia {t. 4 : Erfurt, f. 1158vb ; facsim., p. 476b} [Rusch, f. 1158vb ] amplectitur quasi octo annis grabato sternitur. Grabatum est segnities in qua quiescit animus eger qui infirmatur voluptate carnis et delectatione seculi.
ab annis octo iacentem in grabato qui erat paralyticus.
interl.|  non novem ut virtus sit gloriosior
Numérotation du verset Act. 9,34 
interl.|  frater
interl.|   Eneas interpretatur frater
sanat te Dominus24  Iesus Christus.
interl.|  non ego Domini sui non suam querit gloriam

24  Dominus] om. Weber
Surge
interl.|  impletur illud saliet sicut cervus claudus
et sterne tibi
interl.|  tu non alius tibi sternat
marg.|  SURGE  ET  STERNE. Quem de paralysi curaverat surgere et sternere sibi precepit, insinuans ut qui fidem in corde preceperat non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.
et continuo
interl.|  sine mora
surrexit.
interl.|  quia pars operis ponitur pro omni opere
Numérotation du verset Act. 9,35 
Et viderunt illum omnes qui habitabant Lidde et Sarone
marg.|  LIDDE  ET  SARONE. Que civitates fuerunt converse ad Deum, ideo enim fiebant virtutes in eis.
qui conversi sunt ad Dominum
interl.|  cum prius essent aversi
Numérotation du verset Act. 9,36 
In Ioppe autem fuit quedam discipula
interl.|  christiana
marg.|  NOMINE  THABITA. Rabanus MaurusR<ABANUS>.   Thabita de hebreo in latinum Dorcas transfertur, vel damula ut in exemplaribus invenitur.

< Parall . > Glossa ordinaria (Prv. 6, 5).
que interpretata dicitur Dorcas.
marg.|  DORCAS. All<egorice> : id est damula vel caprea significat animam studio virtutis sublimem, sed hominum opinione contemptibilem. Interpretationem enim nominis Lucas ponens mysterium inesse significat hec animalia morantia in montibus acute vident. Unde ab acumine visus dorcades grece vocantur. Sic meritis operum excelsi superius intendunt et sibi circumspecte invigilant, simpliciter vivunt discreto gradu operis quasi fissa ungula incedunt, verbum Dei assidua meditatione ruminant.
Hec erat plena operibus bonis
interl.|  nihil imperfecti habens
et eleemosynis quas faciebat.
interl.|  non accipiens personas
Numérotation du verset Act. 9,37 
Factum est autem in diebus illis
interl.|  quibus Petrus venit Liddam
marg.|  FACTUM  EST  AUTEM etc. Beda VenerabilisB<EDA>. Sancti cum per fragilitatem nature delinquunt quasi in diebus bonorum operum subita infirmitate occunbunt. Sed cum mox lacrimis insistunt spem recuperande virtutis ascendunt sanctorum auxilia invocant et bona intermissa recogitant faciunt quod sequitur quam cum lavissent etc. que de Petri vocatione et eleemosynarum dorcadis ostensione narrantur.
marg.|  Beda VenerabilisB<EDA>. Si sancti ignorantia vel infirmitate mortem anime incurrunt, pro recte intentionis integritate suscitari merentur sicut Petro contigit cui recte quod de Dorcade scriptum est aptari potest.
ut infirmata moreretur.
interl.|  non subita mors fuit
Quam cum lavissent
interl.|  in quibusdam codicibus invenitur cum lavissent unguentis
posuerunt eam in cenaculo.
marg.|  IN  CENACULO. Rabanus MaurusR<ABANUS>. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi quod faciendum erat de ea.
Numérotation du verset Act. 9,38 
Cum autem25  prope esset Lidda ab
interl.|  vel : ad

25  autem] om. Weber
Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea duos viros miserunt26  ad eum,
interl.|  sexum prudentiorem
interl.|  numerus testium quem Dominus mittebat

26  duos...miserunt] inv. Weber
rogantes ne pigriteris venire usque ad nos.
interl.|  causam non indicant ne venire recuset propter humilitatem
Numérotation du verset Act. 9,39 
Exsurgens autem Petrus venit cum illis.
interl.|  impiger et humilis nulla excusatione est usus
Et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes vidue
interl.|  sancte pro sancta sanctum precantur
flentes,
interl.|  miserie sue misericordem et flent coram eo qui erat misericors
marg.|  VIDUE  FLENTES. Beda VenerabilisB<EDA>. Sunt pie cogitationes anime penitentis que pristinum iugorem, quasi viri regimen ad tempus obmiserant he pro anima delinquente suppliciter exorant.
marg.|  Opus misericordie illius ostendunt ut pateat quod merito fleant et ideo Petrus eis compatitur.
et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
interl.|  non suis vocibus pro defuncta sed ipsius operibus precantur quia eleemosyna non solu a secunda sed etiam a prima morte liberat
Numérotation du verset Act. 9,40 
Eiectis autem
marg.|  EIECTIS  AUTEM. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Iuxta exemplum Christi filiam archisynagogi principis {{t. 4 : Erfurt, f. 1159ra ; facsim., p. 477a} [Rusch, f. 1159ra ] resuscitantis hoc factum est ad vitandam elationem, vel ne indigni signum viderent.
interl.|  orat ut servus, Iesus autem implet ut Deus
et conversus ad corpus dixit : Tabita, surge.
interl.|  in nomine Iesu non in meo
At illa
interl.|  facta oratione
aperuit oculos suos
marg.|  APERUIT  OCULOS. Beda VenerabilisB<EDA>. Rectus ordo resurgentium, prius oculos mentis aperit, postea agnita voce Petri resedit, lumen sue circumspectionis amissum recepit, ut ad doctrinam eorum qui adiuvant vivant.
marg.|  APERUIT  OCULOS  RESEDIT  EREXIT. Isti sunt tres gradus resuscitationis.
et viso Petro resedit.
interl.|  ex visione Petri resedit
Numérotation du verset Act. 9,41 
Dans autem illi manum
interl.|  auxilium
marg.|  DANS  AUTEM  ILLI  MANUM. Contacta manu Petri Tabita resurgit, quia anima languens peccatis nullo melius ordine quam sanctorum exemplis convalescit.
erexit eam.
interl.|  boni operis exemplum
Et cum vocasset sanctos et viduas
interl.|  quibus prebuerat beneficia
assignavit eam vivam.
Numérotation du verset Act. 9,42 
Notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino.
interl.|  hec erat precipua causa virtutum
Numérotation du verset Act. 9,43 
Factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe
interl.|  pulchra vel pulchritudo
apud Simonem
interl.|  in domo obedientis moratur
coriarium quemdam27  .
interl.|  coriarium a curia el coriarium a coriis

27  quendam] ante Simonem Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Act. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber74.xml&chapitre=74_9)