initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<75. *Prothemata in epistolas canonicas*>

<75.1> Prologus Hieronymi in epistolas canonicas

prol.|  
marg.|   {t. 4 : Erfurt, f. 1176ra ; facsim., p. 511a} [Rusch, f. 1176ra ] HUIC  OPERI  HIERONYMUS premittit prologum in quo ostendit quia ad certum ordinem digestionis secundum grecos epistolas redegit et veritatem in translatione servavit, quod non alii ante se.

Hieronymus (pseudo), Prologus in septem epistolas canonicas, PL 29, 821C-832A. Repertorium biblicum, n° 3235,14 ; Repertorium biblicum, n° 3755.
prol.|  Non ita ordo apud Grecos qui integre sapiunt et fidem rectam sectantur, epistolarum septem, que canonice nuncupantur, sicut in latinis codicibus invenitur.
ita Rusch ] idem PL29 sicut Rusch ] qui PL29
marg.|  Canonice dicuntur he epistole vel ideo quia in canone Ecclesiastice Scripture recepte sunt vel quia regulam supplent. Docent namque custodiam in fide, tolerantiam in persecutione. Instruunt etiam ad alias virtutes multas.
prol.|  Quod, quia Petrus primus est in numero apostolorum, prime sunt etiam eius epistole in ordine ceterarum. Sed, sicut evangelistas dudum ad veritatis lineam correximus, ita has proprio ordini Deo iuvante reddidimus. Est enim una earum prima Iacobi, Petri due, Iohannis tres, et Iude una. Que si sic ut ab eis digeste sunt, ita quoque ab interpretantibus fideliter in latinum eloquium verterentur, nec ambiguitatem legentibus facerent, nec sermonum sese varietas impugaret. Illo precipue loco, ubi de Trinitatis unitate in prima Iohannis epistola positum legimus, in qua etiam ab infidelibus translatoribus multum erratum esse a fidei veritate comperimus, trium tantummodo vocabula - hoc est aque, sanguis et spiritus - in ipsa sua editione ponentes, et Patris Verbique ac Spiritus testimonium omittentes. In quo maxime et fides catholica roboratur, et Patris et Filii et Spiritus sancti una divinitatis substantia comprobatur. In ceteris vero epistolis, quantum a nostra aliorum distet editio, lectoris prudentie derelinquo. Sed tu, virgo Christi Eustochium, dum a me impensius Scripture veritatem inquiris, meam quodammodo senectutem invidorum dentibus vel morsibus corrodendam exponis qui me falsarium corruptoremque sanctarum Scripturarum pronuntiant. Sed ego in tali opere nec emulorum meorum invidentiam pertimesco, nec sancte Scripture veritatem poscentibus denegabo.
Quod Rusch ] ut PL29 | sic Rusch ] om. PL29 | tantummodo Rusch ] tantum PL29 | vel morsibus Rusch ] om. PL29 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Epcan. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber75.xml&chapitre=75_)