initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<76. Epistola Iacobi**>

<76.1> Prologus Hieronymi in epistolam sancti Iacobi.

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1176ra ; facsim., p. 511a} [Rusch, f. 1176ra ] Iacobus qui frater Domini appellatur, ex cognomento iustus, ut nonnulli existimant, Ioseph ex alia uxore, Iesca eum genuisse, ut mihi uidetur, filius Marie, sororis matris Domini, cuius Iohannes in libro suo meminit. Hic, post passionem Domini, statim ab apostolis ordinatus Hierosolymorum episcopus, unam tantum scripsit epistolam, que de septem{t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} [Rusch, f. 1176rb ]catholicis est,

1 frater Domini-appellatur] inv. Ed1896 | 2 ex] om. Ed1896 | 3 Iesca eum genuisse] om. Ed1896 | 4 ut] + autem Ed1896 | 5 filus] om. Ed1896 | 6 Hic] filius Ed1896 | 7 Hierosolymorum episcopus - ordinatus] inv. Ed1896 |
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} [Rusch, f. 1176rb ] catholicis. Catholice dicuntur he epistole, id est universales a fide universalis Ecclesie non discordantes vel canonice, id est regulares ad distantiam earum quas fecerunt pseudo sub nominibus apostolorum.| ||

he epistole] inv. Som358
prol.| prol.| que10  ab alio11  sub nomine eius edita asseritur, licet12  procedente tempore obtinuerit auctoritatem. Hegesippus de Iacobo13  ait : 'Suscepit Ecclesiam Hierosolyme post apostolos Iacobus14  , cognomento ‘iustus’15  . Hic de utero matris sanctus fuit, « vinum et siceram non bibit », carnem nullam comedit, numquam attonsus est nec unctus unguento nec usus balneo. Hic ingrediebatur16  sancta sanctorum, vestibus17  laneis non utebatur, sed lineis solus18  ingrediebatur templum19  , fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum ut camelorum duritiam traxisse eius genua crederentur'. Hegesippus et Clemens dicunt20   : ‘Mortuo festo, qui Iudeam procurabat21  , Albinum successorem eius missum a Nerone22  'qui dum nec23  ad provinciam venisset24  , Ananus pontifex25  , adolescens Anani filius, de genere sacerdotali26  , concilium congregavit27  compellens publice Iacobum ut Christum negaret28  . Contradicentem lapidari iussit. Qui cum29  precipitatus de pinna templi, confractis cruribus semianimis30  diceret : 'Domine ignosce illis31  ’. Fullonis fuste32  in cerebro percussus interiit'. Iosephus ait quod33  propter eius necem subversam Hierosolymam creditum sit. Testantur Acta apostolorum multa de eo34  . Triginta35  annis Hierosolymam rexit36  usque ad septimum Neronis annum. Iuxta templum, ubi37  precipitatus fuerat, sepultus est38  , titulum usque ad obsidionem Titi et39  Adriani notissimum habuit. Quidam40  putant eum in monte Oliveti conditum, sed falsa eorum opinio est.41 

Idc. 13, 14 ; cf. Lc. 1, 15.

41  Codd. : Rusch Ed1896, om. Som358
10  que] + et ipsa Ed1896 | 11  alio] + quodam Ed1896 | 12  licet] + paulatim Ed1896 | 13  de Iacobo] uicinus apostolicorum temporum in quinto commentariorum libro de iacobo narrans Ed1896 | 14  Iacobus] praem. frater domini Ed1896 | 15  iustus] + multi siquidem Iacobi vocabantur Ed1896 | 16  Hic ingriebatur] Huic soli licitum erat Ed1896 | 17  vestibus] praem. siquidem Ed1896 | 18  solus] + que Ed1896 | 19  templum] + et Ed1896 | 20  Hegesippus et Clemens dicunt] dicit et multa alia que enumerare longum est. Sed et Iosephus in vicesimo libro antiquitatum refert et clemens in septimo Ὑποτυπώσεων Ed1896 | 21  procurabat] regebat Ed1896 | 22  Albinum successorem eius missum a Nerone] missum esse a nerone successorem eius albinum Ed1896 | 23  dum nec] cum necdum Ed1896 | 24  venisset] pervenisset Ed1896 | 25  Ananus] + inquit Ed1896 | 26  sacerdotali] + accepta occasione ἀναρχίας Ed1896 | 27  congregavit] + et Ed1896 | 28  negaret] dei filium denegaret Ed1896 | 29  cum] om. Ed1896 | 30  semianimis] + adhuc semianimis tollens ad celum manus Ed1896 | 31  illis] + eis quod enim faciunt nesciunt' Ed1896 | 32  fuste] + quo uestimenta extorqueri solent Ed1896 | 33  Iosephus ait quod] tradit idem iosephus tante eum sanctitatis fuisse et celebritatis in populo ut Ed1896 | 34  Testantur... eo] hic est de quo et apostolus paulus scribit ad galatas : 'alium autem apostolorum uidi neminem nisi iacobum fratrem domini' ; et apostolorum super hoc crebrius acta testantur, euangelium quoque quod appellatur secundum hebreos et a me nuper in grecum sermonem latinum que translatum est, quo et origenes sepe utitur, post resurrectionem saluatoris refert : 'dominus autem cum dedisset sindonem seruo sacerdotis, iuit ad iacobum et apparuit ei', (iurauerat enim iacobus se non comesurum panem ab illa hora qua biberat calicem domini, donec uideret eum resurgentem a dormientibus) rursus que post paululum, 'adferte, ait dominus, mensam et panem', statim que additur : 'tulit panem et benedixit et fregit et dedit iacobo iusto et dixit ei : 'frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit filius hominis a dormientibus' Ed1896 | 35  Triginta] + itaque Ed1896 | 36  Hierosolymam rexit] Hierosolyme rexit Ecclesiam id est Ed1896 | 37  ubi] + et Ed1896 | 38  est] om. Ed1896 | 39  et] + ultimam Ed1896 | 40  Quidam] + e nostris Ed1896 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_)