|
<76. Epistola Iacobi**>Capitulum 3
Numérotation du verset
Iac. 3,1
Nolite
interl.|
nisi tantum discreti et in Scripturis edocti
marg.|
NOLITE. Sicut monui vos ad opera facienda sic moneo ad vitanda stulta magisteria.
marg.|
NOLITE
PLURES etc. Multi fuere temporibus apostolorum qui descendentes de Iudea Antiochiam, non bene eruditi in lege fidei, docebant credentes ex gentibus debere circumcidi, et alios errores inducebant que veribus predicatoribus non parvum laborem questionis contulerunt. Hos ergo ab officio verbi removet ne impediant veros predicatores.
plures magistri fieri
interl.|
vel in pluribus Ecclesiis vel plures in una ne velitis esse magistri
fratres mei,
interl.|
quibus bona cupio
scientes quoniam maius iudicium
marg.|
MAIUS
IUDICIUM.Qui indoctus officium docendi usurpat, et Christum non sinceriter nuntiat maiorem damnationem meretur quam si solus suo scelere periret. Sicut contra qui bene ministrat gradum sibi bonum acquirit.
sumitis.
interl.|
usurpando magisterium
Numérotation du verset
Iac. 3,2
In multis enim offendimus omnes.
interl.|
quia et in verbo et in ceteris et ita non sumus perfecti quia ille tantum est perfectus qui in verbo non offendit
marg.|
IN
MULTIS etc. Vere periculosum est, quia non tantum vos minus eruditi sed nos omnes predicatores etiam maiores, in multis offendimus alii male docendo, alii male vivendo et allis modis. Se illis connumerat ut liberius arguat. {t. 4 : Erfurt, f. 1178va ; facsim., p. 516a}
[Rusch, f. 1178va ] Aliter iustus, aliter malus offendit. Iustus carnis fragilitate nec iustus esse desinit. Unde Salomon : « Septies in die cadit iustus et resurget »a
. Sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum et bonorum operum. Sed impii corruunt in malum.
a
Prv. 24, 16. marg.|
SI
QUIS. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem ut imperitos deterreat ne cupiant prelationem, quia qui cupit preesse oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse. Sed imperiti non possunt in predicando non offendere.
in verbo
marg.|
IN
VERBO. Illo videlicet cuius offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli detractionis superbie iactantie. Sed et otiose et superflue locutionis.
non offendit hic
interl.|
non alius
perfectus est vir. Potest enim1
freno circumducere totum corpus.
interl.|
qui potest offensionem verbi cavere potest omnia menbra corporis que facilius corrigunt ad bona opera circumducere ne a recto itinere divertatur
1
Potest enim] Potens etiam
Weber
Numérotation du verset
Iac. 3,3
Si autem frenos equis2
in ora mittimus
marg.|
SI
AUTEM
FRENOS
EQUIS
IN
ORA
MITTIMUS. Subaudis et in ora nostra multomagis debemus mittere. Quidam libri habent : Sicut autem frenos equis etc. et coniungitur ad sequentia. Sicut autem equis frena in ora mittimus etc. ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat.
marg.|
Similitudo de equis ad linguam, convenientiam et facultatem refrenande lingue ostendit. Similitudo de navibus etiam premium continentie vel penam in continentie proponit, dum dicit linguam magna exaltare.
marg.|
Alleg<orice>. Magne naves in mari, mentes hominum in mundo venti a quibus minantur appetitus mentium per quos naturaliter coguntur aliquid agere per quod perveniant ad bonum finem vel ad malum. Gubernaculum, cordis intentio qua boni transgressis seculi fluctibus salutis portum petunt reprobi quasi Scilla vel Caribdi intereunt. Et quia ex abundantia cordis os loquitur, recte subiungit :
Ita et lingua modicum
.
2
frenos equis] equorum frenos
Weber
ad consentiendum nobis,
interl.|
convenit ut in ora nostra frenos continentie immittamus ad consentiendum nostro creatori, ut per lingue custodiam operum quoque rectitudinem obtineamus quia ita est in hoc simili
et omne corpus eorum3
interl.|
vel
illorum
3
eorum] illorum
Weber
circumferimus.
Numérotation du verset
Iac. 3,4
Et ecce4
interl.|
aliam similitudinem ad idem probandum induco
4
Et ecce]
inv. Weber
naves cum magne sint et a ventis valentibus5
interl.|
vel :
validis
5
valentibus] validis
Weber
minentur, circumferuntur autem6
a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
6
autem]
om. Weber
Numérotation du verset
Iac. 3,5
Ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat7
.
interl.|
vel : <ex>ul<tat>
marg.|
ET
MAGNA
EXALTAT. Id est premia si impetus dirigentis bene eam gubernat. Si male sibi suisque magna perditionis exaltat. Unde Salomon : « Mors et vita in manibus lingue »b
vitam exaltat si bene docet Ecclesiam. Mortem si male. Agit namque contra illos qui et vita et scientia destituti docere presumebant.
marg.|
MAGNA
EXALTAT. Quidam libri et magna exultat, quia ceterorum verba et sensus despiciens singulariter se sapientem iactat et facundum. Contra quod : « Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes »c
.
b
Prv. 18, 21. c
1Rg. (1Sm.) 2, 3. 7
exaltat] exultat
Weber
Ecce quantus ignis
interl.|
quam parvus vel exilis
interl.|
vel ecce modicus ignis
marg.|
ECCE
QUANTUS
IGNIS. Sic et lingua incontinens magnam materiam bonorum operum perire facit. Et cum fere sit impossibile vitari peccatum etiam lingue a perfectis, non quivis debet appetre magisterium.
quam magnam silvam8
incendit.
8
silvam] magnam
praem. Weber
Numérotation du verset
Iac. 3,6
Et lingua
interl.|
virtutum silvam male loquendo devorat
ignis est,
interl.|
ipsa est
universitas
marg.|
UNIVERSITAS. Quia per eam cuncta fere facinora aut concinantur ut latrocinia stupra, aut patrantur ut periuria falsa testimonia, aut defenduntur ut cum quilibet impurus excusando scelus quod admisit, simulat bonum quod non fecit.
iniquitatis. Lingua constituitur in membris
interl.|
inter membra
nostris que maculat totum corpus,
interl.|
peierando et aliis modis
marg.|
QUE
MACULAT
TOTUM
CORPUS. Et quia talis est lingua totum corpus maculat et immundum facit reputari in conspectu Dei, et ideo grave est subire magisterium quia constituitur in membris nostris una est de membris nostris nimis propinqua nobis.
et inflammat rotam nativitatis nostre
marg.|
INFLAMMAT
ROTAM
NATIVITATIS
NOSTRE. Contaminat totum procursum vite temporalis quousque {t. 4 : Erfurt, f. 1178vb ; facsim., p. 516b}
[Rusch, f. 1178vb ] ad mortem, vel ut currente rota agimur. Vel rotam nativitatis nostre, quia merito prime prevaricationis ab interna felicitate proiecti, huc illuc vaga mente raptamur, ut ubi periculum ubi sit salus ignoremus. Inflammatur hec rota nativitatis igne lingue cum vitium native perturbationis ineptis etiam noxiis sermonibus accumulatur.
inflammata a gehenna.
interl.|
id est suggestione diaboli
interl.|
et vere mala lingua
marg.|
GEHENNA. Diabolus propter quem facta est
gehenna
. Sicut
gehenna
semper ardet, sic diabolus ubicumque sit vel in aere vel sub terra secum fert tormenta suarum flammarum, et hac pena commotus flammam vitiorum suggerit hominibus, et ea que eis invidendo suggessit per lingue incontinentiam aperit per cetera membra ad effectum perducere cogit.
Numérotation du verset
Iac. 3,7
Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur
interl.|
quotidie
marg.|
OMNIS
ENIM
NATURA. Legimus in Plinio immanissimam aspidem, in Egypto a quodam patrefamilias domitam, quotidie de caverna sua egressam et a mensa eius annonam percipere solitam. Legimus in Marcellinod
tigridem mansuetam factam ab India Anastasio principi missam.e
marg.|
OMNIS
ENIM. Lingua pravorum bestiis ferocitate, volucribus levitate, serpentibus virulentia precellit. Sunt bestiales qui exacuerunt in gladium linguas suas. Sunt volatiles qui posuerunt in celum os suum et : « Quorum os locutum est vanitatem »f
. Sunt serpentini de quibus dicitur : « Venenum aspidum sub labiis eorum »g
.
marg.|
Aliter. Aliqui bestiales sensu et opere, aliqui volucres instabilitate, alii serpentes astutia nocendi, facilius possunt converti quam lingua a magistro refrenari.
d
Non inveni [MM2016] e
Beda Venerabilis,
In epistulas septem catholicas [CPL 1362], lib. 1 (Iac.), cap. 3, CCSL 121 (D. Hurst, 1983), p. 181-342, lin. 146-149 (quasi ad litteram). Cf.
Plinius maior,
Naturalis historia, lib. 10, par. 208, Teubner, L. Ian/C. Mayhoff, 1892-1909, t. 2, p. 282 : « De aspide miraculum Phylarcho reddatur. Is enim auctor est, cum ad mensam cuiusdam veniens in Aegypto aleretur adsidue enixa catulos, quorum ab uno filium hospitis interemptum, illam reversam ad consuetudinem cibi intellexisse culpam et necem intulisse catulo nec postea in tectum id reversam ». f
Ps. 143, 8. g
Ps. 139, 4. interl.|
iam antea
a natura humana.
Numérotation du verset
Iac. 3,8
Linguam autem nullus hominum domare potest.
interl.|
nullus doctor potest cohibere linguam verbosam subditorum nullus est qui aliquando in lingua non delinquat
Inquietum malum
interl.|
non quiescit in uno, ut solus linguosus peccet sed more veneni serpit de uno in alium transeundo qui detrahit fratri, provocat illum ad maledicendum de cuius veneni atrocitate plura subnectit
interl.|
non potest domari quia est
plena veneno mortifero.
Numérotation du verset
Iac. 3,9
In ipsa benedicimus Deum9
et Patrem
interl.|
gratias agendo vel laudando
9
Deum] Dominum
Weber
et in ipsa maledicimus
interl.|
detrahendo
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt.
interl.|
rationales ut ipse est, vel sicut ipse principaliter preest omnibus, ita et homines presunt ceteris creaturis
interl.|
in vituperio creature creatorem offendimus
Numérotation du verset
Iac. 3,10
Ex ipso ore
interl.|
et quia Deum benedicimus et homines maledicimus
procedit benedictio et maledictio.
interl.|
quod est inconveniens
interl.|
sed
marg.|
EX
IPSO
ORE
PROCEDIT
BENEDICTIO
ET
MALEDICTIO. Alii videntes quod agimus exemplo nostro inducuntur, ut similiter benedicant et maledicant.
marg.|
NON
OPORTET
FRATRES etc. Vere non oportet, ut eodem ore benedicamus de capite, et maledicamus de membris quia amaritudine maledictionis consumitur dulcedo benedictionis.
marg.|
Quod per simile. Si simul misces dulcem et amaram aquam per idem foramen exeant, dulcis commixtione amare in amaram convertitur non amara in dulcem commixtione dulcis. Sic non placet dulcedo lingue si mixta est amaritudini. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit et non est speciosa laus in ore peccatoris.
Non oportet,
interl.|
non est utile
fratres, mei hec ita fieri.
Numérotation du verset
Iac. 3,11
Numquid fons
marg.|
NUMQUID
FONS. Aliter. Oportet predicatorem aliquando dulci aliquando amara predicatione uti, attrahendo increpando quod satis difficile est ut diversis verbis ad idem tendentibus utrumque facere possit.
de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
interl.|
sicut arbor amisso naturali fructu alterius arboris non fert fructum sic maledicus et si bene loqui videatur fructum benedictionis non habet
Numérotation du verset
Iac. 3,12
Numquid potest fratres mei ficus uvas10
facere aut vitis ficus ?
marg.|
NUMQUID
POTEST
FICUS. Numquid oportet, ut doctor sit ficus dulcedine beatitudinis ad quam monet et dulcibus utatur verbis, et ut sit vitis faciens oblivisci omnium temporalium in quo oportet asperis uti ? Sed numquid idem doctor potest esse ficus dulcibus attrahendo, et potest esse vitis asperioribus ab amore terrenorum retrahendo ? Quasi : difficile est. Sic neque salsa dulcem potest facere aquam, id est aliquis predicator acriter mordens mores aliorum, in eadem doctrina non potest esse dulcis eisdem.
10
uvas] olivas
Weber
Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
Numérotation du verset
Iac. 3,13
Quis sapiens et disciplinatus
marg.|
QUIS
SAPIENS
ET
DISCIPLINATUS. Confutatis illis qui nec vite sanctitatem, nec lingue continentiam habent monet illos qui sibi sapientes videbantur, vel etiam erant ut sapientiam suam magis ostendant disciplinate vivendo, quam alios docendo quia {t. 4 : Erfurt, f. 1179ra ; facsim., p. 517a}
[Rusch, f. 1179ra ] qui proclivior est ad docendum, quam ad faciendum aliquando iactantiam, vel contemptionem incurrit, vel invidiam contra alios doctores et alia multa mala.
marg.|
Non debetis cito effici doctores, quia quis ex vobis est adeo sapiens cognitione et disciplinatus exercitatione, ut audeat magisterium sibi assumere ? Prius discat bene operari quam alios docere ut conversando inter vos exemplum aliorum possit esse, et hoc in mansuetudine ne propter suam sapientiam et bonam operationem alios despiciat.
inter vos ostendat ex bona conversatione opera sua11
in mansuetudine sapientie.
11
opera sua] operationem suam
Weber
Numérotation du verset
Iac. 3,14
interl.|
quo ad Deum et quo ad proximum
si zelum animarum12
habetis,
interl.|
si zelum Dei habentes bona facitis et ex conscientia bonorum operum amari erga proximos estis et eos despicitis et indignantibus verbis deturpatis
12
animarum] amarum
Weber
et
interl.|
quod minus est
contentiones sunt13
in cordibus vestris.
interl.|
etsi non prorumpunt in verba
13
sunt]
om. Weber
Nolite gloriari
interl.|
ne putetis vos habituros gloriam pro his que fiunt ex superbia et ad depressionem aliorum
et mendaces
marg.|
ET
MENDACES. Et nolite mentiri Deo cui in baptismo promisistis abrenuntiare pompis diaboli, quod non facitis cum de bonis superbitis.
esse adversus veritatem.
Numérotation du verset
Iac. 3,15
Non est enim14
ista
interl.|
inflata et indignans
14
enim]
om. Weber
desursum sapientia15
descendens a Patre luminum16
,
interl.|
a Deo qui est spiritalium bonorum dator
15
desursum sapientia]
inv. Weber
16
a…luminum]
om. Weber
sed terrena,
interl.|
terrene glorie cupida
animalis,
interl.|
non spiritalis sed more animalium sola sensibilia querens
diabolica.
interl.|
id solum sapit et agit quod diabolus in natura humana per prevaricationem infudit, scilicet quia ad vesana et noxia se convertit
Numérotation du verset
Iac. 3,16
Ubi enim
interl.|
vere non est a Deo quia ubi est zelus Dei et contentio contra proximos
zelus
interl.|
in animo
et contentio
interl.|
in verbis
ibi inconstantia
interl.|
mentis huc illucque fluctuantis quia se ad unam superni intuitus ancoram figere neglexit
et omne opus pravum.
interl.|
in conspectu Dei etsi hominibus rectum videatur
Numérotation du verset
Iac. 3,17
Que autem desursum est sapientia
marg.|
QUE
AUTEM etc. Hec est mansuetudo quam superius habendam esse percepit zelo amaritudinis et contentionibus adversa.
primum quidem pudica est,
interl.|
caste intelligit et operatur
marg.|
PRIMUM
QUIDEM
PUDICA. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere.
deinde autem17
pacifica,
interl.|
per elationem se a Deo, vel proximorum societate non disiungit
17
autem]
om. Weber
modesta
interl.|
in quibuscumque non ultra modum, nec infra subsistit
suadibilis, bonis consentiens18
,
interl.|
quod bonis placere videt sibi non displicet
marg.|
SUADIBILIS
BONIS
CONSENTIENS. Si quo minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam bonorum suasioni assensum prebeat.
18
bonis consentiens]
om. Weber
plena misericordia
interl.|
in animo
et fructibus bonis.
interl.|
operibus misericordie ieiunus vigilus orationibus
Iudicans19
sine simulatione.
19
Iudicans] non
praem. Weber
Numérotation du verset
Iac. 3,18
Fructus autem
marg.|
FRUCTUS
AUTEM. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit, ut facilius invitet ad hanc fructum eius subiungit.
iustitie in pace
marg.|
IN
PACE. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est, non lacerat proximum ad commendationem sui quod contentiosa facit sapientia.
marg.|
Non solum propter predicta debetis huiusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo quia a facientibus pacem quasi iacientibus hoc semen seminatur et preparatur in pace eterne beatitudinis fructus, id est merces iustitie que pro iustis operibus retribuitur. Qui hic studet paci et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit iustum est ut habeat eternam pacem quasi fructum huius seminis.
seminatur facientibus pacem.
interl.|
opera pacis
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_3) |