initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<76. *Epistola Iacobi*>

Capitulum 5

Numérotation du verset Iac. 5,1 
Agite nunc divites.
interl.|  hucusque ita peccastis sed iam penitentiam agite
interl.|  in pecunia
interl.|  in peccatis
marg.|  AGITE  NUNC. Tempore accepto in die salutis futuras penas fletibus et eleemosynis redimite.

1 agite] age Weber
ululantes
interl.|  manifestatione operis et vocis
in miseriis vestris
interl.|  respectu futurarum miseriarum

vestris] om. Weber
que advenient vobis,
Numérotation du verset Iac. 5,2 
divitie vestre putrefacte sunt
interl.|  in quibus confiditis et superflue congregatis
et vestimenta vestra
interl.|  que ad ornamentum corporis quibus indigentes vestire potuistis
a tineis comesta sunt.
interl.|  non usu necessario attrite
Numérotation du verset Iac. 5,3 
Aurum et argentum vestrum eruginavit,
interl.|  magis pretiosa inter divitias et magis durabilia
interl.|  quod non congregastis propter usum vite deficiet ex sua infirmitate
et erugo eorum
marg.|  ET  ERUGO  EORUM etc. Non solum immisericordes divites visibilis gehenne ignis cruciabit, sed etiam memoria inanium divitiarum quibus suas culpas redimere potuerunt, et ante iudicium animas eorum, et post resurrectionem etiam carnes exuret, cum sibi irasci ceperint quare culpas eleemosynis non redemerint. Unde dicitur diviti : « Fili recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala ». Ecce erugo pecunie vertitur in testimonium nequitie et augmentum pene, quia intelligit se male congregasse ea quibus non indigebat ad usum vite et propterea gravius punietur.

Lc. 16, 25.
in testimonium
marg.|  IN  TESTIMONIUM. Id est ad augmentum penarum, id est ut hanc visibiliter intuendo maiores cruciatus sustineatis.
vobis erit et manducabit carnes
marg.|  MANDUCABIT  CARNES. Corpora vel carnales concupiscentias, quia luxuriosas animas et exterius seviens flamma cruciabit et interius pungens dolor sue tenacie accusabit.
vestras sicut ignis.
interl.|  superflua congregatio eorum que cum non erant necessaria congregata putrescebant
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1179vb ; facsim., p. 518b} [Rusch, f. 1179vb ] SICUT  IGNIS. Qui consumit metalla et ceteras res sic erugo vestras carnes.
congregata] cogregata cacogr. Rusch
Thesaurizatis
marg.|  THESAURIZATIS. Vere ita patiemini, quia quando neglecta cura pauperum thesauros pecunie congregabatis iram interni iudicis vobis cumulastis que si nondum apparet in novissimis diebus iam certissima restat.

Thesaurizatis] Thesaurizastis Weber
vobis in novissimis diebus iram.
interl.|  revelandam

vobis] om. Weber iram] om. Weber
Numérotation du verset Iac. 5,4 
ecce merces
marg.|  ECCE  MERCES. Magna iniquitas cum pauperes nolunt suscipere etiam mercennariis et famulis debitam laboris mercedem nolunt reddere. Unde Iob : « Si adversum me terra mea clamat et sulci eius deflent si fructus eius comedi absque pecunia ».
marg.|  MERCES etc.  CLAMAT. Et si pauperes patienter omnia ferentes non clamant merces tamen retenta clamat.

Iob 31, 38-39.
operariorum
interl.|  nec solum damnabimini, quia vestra non datis sed etiam quia aliena retinetis
qui messuerunt regiones
interl.|  qui collegerunt messes
vestras que fraudata est a vobis clamat et clamor eorum in aures Domini Sabaoth
interl.|  id est exercituum ad terrorem illorum qui pauperes putant nullum habere tutorem sed Dominus omnipotens causas singulorum intuebitur

que fraudata] qui fraudatus Weber eorum] ipsorum Weber
introivit.
Numérotation du verset Iac. 5,5 
Epulati estis
marg.|  EPULATI  ESTIS. Nec tantum peccastis superflue congregando aliena rapiendo sed etiam superflue expendendo.
marg.|  Neglectis gaudiis celestibus ad que per ieiunia et afflictiones venire oportet, carnales epulas diligitis quas tanta fames et sitis in futuro sequetur, ut nec gutta aque inveniri possit per quam ardens lingua possit refrigerari.
marg.|  Apparet quia illos divites alloquitus ex quo ait : Agite nunc divites qui in necem Domini coniuraverant, et necdum fidem eius qua salvarentur acceperant. De quibus et supra loquitur ad credentes : Nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudiciam ? Nonne blasphemant bonum nomen quod invocatum est super nos, et quia duodecim tribubus scribit que sunt in dipersione, ita fideles monet opera fidei facere ut eos etiam qui necdum crediderant ad fidem et eius opera converti suadeat. Improperans illis mortem filii Dei et quasi nihil mali fecissent, luxuriose et avare vivebant quibus proprie convenit quod ait. Avaritiam carnes eorum instar ignis manducaturam, et quia thesaurizaverunt sibi in novissimis diebus iram, hoc enim in eis post occisionem Iacobi completum est, cum Hierusalem, immo omnis Iudea, expugnaretur, et vastaretur a Romanis in ultionem dominici sanguinis et ceterorum scelerum que fecerunt.
super terram et in luxuriis enutristis corda vestra.
interl.|  omni voluptate usi estis et nullam de pauperum nutrimento curam habetis
In die occisionis
interl.|  cum data esset vobis facultas occidendi
Numérotation du verset Iac. 5,6 
addixistis
interl.|  ad iudicium

addixistis] + occidistis Weber
iustum
interl.|  Dominum Iesum
et10 
interl.|  sed

10  et] om. Weber
non restitit11  vobis.
interl.|  quia"tamquam ovis ad occisionem ductus est”

Cf. Is. 53, 7.

11  restitit] resistit Weber
Numérotation du verset Iac. 5,7 
Patientes igitur estote12 
interl.|  quia videtis illos puniendos
marg.|  PATIENTES. Increpatis superbis et incredulis rursus convertitur ad eos, qui talium improbitate fuerant oppressi invitans ad patientiam, quia cito finientur pressure vel iustis raptis ad Dominum vel persecutoribus privatis potestate.

12  estote] + fratres Weber
usque ad adventum Domini.
interl.|  qui incipit in fine cuiusque
Ecce agricola expectat pretiosum fructum terre patienter ferens
interl.|  si ille pro fructu terre quem sperat tam patienter laborat quanto magis vos pro celesti
donec accipiat temporaneum13 
interl.|  primitias
marg.|  TEMPERANEUM. Sic vos accipietis temperaneum, id est vitam anime post mortem. Et serotinum, id est carnis incorruptionem. Vel temperaneum in operibus iustitie, serotinum in laborum retributione. Unde Apostolus : « Habetis fructum vestrum in sanctificatione finem vero vitam eternam ».

Rm. 6, 22.

13  temporaneum] temporivum Weber
et serotinum.
interl.|  ergo
Numérotation du verset Iac. 5,8 
Patientes igitur14  estote
interl.|  si moram facit

14  igitur] om. Weber
et vos,
interl.|  sicut agricola
interl.|  etsi gravis inferuntur
quoniam adventus Domini appropinquabit15  .
interl.|  ut vos ad gloriam illi ad penam rapiantur

15  appropinquabit] appropinquavit Weber
Numérotation du verset Iac. 5,9 
Nolite ingemescere fratres in alterutrum
interl.|  quasi vos maiora meritis patiamini et persecutores vestri cum mala fecerint nihil videantur ferre adversi
ut non iudicemini.
interl.|  damnemini eo quod iudicem iustum quasi inique iudicantem vituperetis
Ecce
interl.|  quia
iudex
interl.|  qui vobis premia dabit inimicis penam
ante ianuam assistit.
interl.|  quia vel proximus est ad cognoscenda que geritis vel cito veniet ad retribuendum et vobis et illis
Numérotation du verset Iac. 5,10 
Exemplum accipite fratres exitus mali, longanimitatis16  , laboris et patientie prophetas qui locuti sunt
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1180ra ; facsim., p. 519a} [Rusch, f. 1180ra ] PROPHETAS  QUI  LOCUTI. Prophete qui tam sancti erant, ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, exitum malum habuerunt, mortem patiendo ab infidelibus ut Zacharias, et alii in veteri et in novo Testamento Iohannes, Stephanus et alii. Nec pro hoc exitu ingemuerunt, sed longanimiter fere volebant. Alii longos sustinuere labores sine murmuratione, ut Noe in edificatione arce, Moyses in increpatione et ducatu populi, David, Ioseph. Ad utrumque autem firmum et immutabile subiungit exemplum de Iob quantum ad labores, de Domino quantum ad exitum mortis.

16  exitus…longanimitatis] om. Weber
in nomine Domini
interl.|  invocatione nominis vel ad ampliandum nomen
Numérotation du verset Iac. 5,11 
Ecce beatificamus eos17 
interl.|  quia illos magnos reputamus et veneramur

17  eos] om. Weber
qui
interl.|  illos
sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis
interl.|  Iob sicut veteri homini restituta sunt temporalia
marg.|  SUFFERENTIAM  IOB. Non dicit finem Iob cui temporalia sunt restituta sed patientiam Iob. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Iob invitat et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Iob vetus homo, sed eterna sicut Christus novus homo.
et finem Domini vidistis,
interl.|  Christo novo homini omnia adversa in mundo sed in fine datur resurrectio
marg.|  ET  FINEM  VIDISTIS  DOMINI. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longanimiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis evangelica predicatione didicistis.
quoniam misericors
interl.|  ideo debetis imitari
Dominus18 
interl.|  in natura

18  Dominus] est praem. Weber
et miserator.
interl.|  in exhibitionibus gratiarum
marg.|  ET  MISERATOR. Ut vel in presenti suos a temptationibus liberet et pro constantia fidei etiam coram hominibus viventes glorificet, vel post mortem in occulto coronet. Et ne sic quidem ab hominibus memoriam quam meruere laudis auferat.
Numérotation du verset Iac. 5,12 
Ante omnia19  , fratres mei, nolite iurare
marg.|  ANTE  OMNIA  FRATRES  MEI  NOLITE  IURARE. Quia letiferum lingue virus ad integrum in suis auditoribus exhaurire desiderat, qui detrahere alterutrum vetuit qui iudicare proximum interdixit, qui in adversitatibus ingemiscere prohibuit que sunt aperta peccata. Addit etiam hoc quod quibusdam leve videtur ut iurandi consuetudinem tollat, quoniam omne otiosum verbum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.

19  omnia] + autem Weber
neque per celum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum.
marg.|  NEQUE  ALIUD  QUODCUMQUE  IURAMENTUM. Ideo a iurationis culpa compesco, ne frequenter iurando vera aliquando etiam in periurium incidatis. Sed eo longius a periurio stetis quod nec vere iurare velitis nisi necessitas cogat. Sed et ille sub iudicium reatus decidit qui etsi numquam peierat, crebrius tamen quam opus est verum deierat. Sicut dederat contristato, sic dat et infirmanti consilium, qualiter se a murmurationis stultitia tueatur iuxtaque modum vulneris modum ponat medele. Tristatus pro se oret. Infirmatus corpore vel fide, quia maiorem sustinet plagam plurimorum se adiutorio et hoc seniorum curare meminerit.
Sit autem vestrum est est, non no,n uti non sub iudicio decidatis.
Numérotation du verset Iac. 5,13 
Tristatur
marg.|  TRISTATUR. Quia in pressuris ingemiscere prohibuit, nunc quid econtra gerendum sit ostendit.
aliquis vestrum,
interl.|  vel pro illata iniuria, vel pro aliqua culpa, vel domestico damno, vel qualibet re
oret equo animo et20  psallat.
marg.|  ORET. Ne murmuret ne iudicia Dei vituperet sed ad Ecclesiam currat flexis genibus, ut Deus consolationem mittat.   Oret . Ne seculi tristitia que mortem operatur absorbeat, et crebra psalmodie dulcedine nocivam tristitie pestem de corde pellat.

20  et] est Weber
Numérotation du verset Iac. 5,14 
Infirmatur aliquis ex21  vobis, inducat presbyteros Ecclesie
interl.|  non ad iuniores minusque doctos causam sue imbecillitatis referat, ne forte quid per eos allocutionis vel consilii nocentis accipiat

21  aliquis ex] quis in Weber
interl.|  consecrato vel quando inungitur

22  ut] et Weber
in nomine Domini,
interl.|  nomen Domini invocetur
Numérotation du verset Iac. 5,15 
et oratio fidei salvabit infirmum
interl.|  fratrem
et allevabit eum Dominus.
interl.|  ab infirmitate corporis
Et si in peccatis sit
interl.|  etiam si contigerit mori
marg.|  ET  SI  IN  PECCATIS. Multi propter peccata etiam corporis plectuntur morte. Si {t. 4 : Erfurt, f. 1180rb ; facsim., p. 519b} [Rusch, f. 1180rb ] ergo infirmi in peccatis sunt et hoc presbytero confessi perfecto corde reliquerint, et emendare sategerint dimittuntur eis. Neque enim sine confessione emendationis queunt peccata dimitti. Unde recte subditur :   Confitemini alterutrum .
remmittentur23  ei.
interl.|  gratia

23  remmittentur] dimittentur Weber
Numérotation du verset Iac. 5,16 
Confitemini24 
interl.|  ergo

24  confitemini] + ergo Weber
alterutrum
interl.|  coequalibus
peccata vestra,
interl.|  quotidiana et levia gravioris lepre immunditiam sacerdoti pandamus et quanto iusserit tempore purgare curemus
et orate pro invicem ut salvemini. Multum enim valet deprecatio iusti assidua.
interl.|  nota iusti et assidua
Numérotation du verset Iac. 5,17 
Elias homo erat similis nobis
interl.|  origine carnis
interl.|  quamvis nulli hominum virtute secundus
interl.|  nondum translatus
marg.|  ELIAS  HOMO etc. Ne trepidaret nostra fragilitas reputans se non posse facere similia tanto prophete qui curru igneo rapi meruit ad celos, consulte de eius oratione locuturus ab humilitate inchoavit. Similis nobis passibilis Elias carne infirmus a vidua pascitur, mente infirmus unius muliercule minis exterritus fugit per deserta.
passibilis
interl.|  ut nos mentis et carnis fragilitate
et oratione oravit,
interl.|  ad convincendam superbiam regis et idolatre gentis duritiam
marg.|  ORATIONE  ORAVIT. Astruit exemplo quantum valeat iusti deprecatio assidua, cum Elias tantum una oratione orando tam longo tempore continuerit celos, terris imbres averterit fructus mortalibus negaverit.
ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex.
Numérotation du verset Iac. 5,18 
Et rursum
marg.|  ET  RURSUM. Ubi tempus perspexit, ubi tabe longe inedie cor superbi regis et gentis idolatre ad penitentiam inflexum vidit, una oratione oravit, et fructus et aquas quas negaverat terris restituit. Tanta unus Elias, una oratione impetravit, quid ergo multi fideles multis orationibus.
oravit et celum dedit pluviam et terra dedit fructum suum.
Numérotation du verset Iac. 5,19 
Fratres mei, si quis autem25  ex vobis
marg.|  SI  QUIS  AUTEM  EX  VOBIS. Ostensa efficacia orationis, ostendit quanti sit meriti pro fratribus orare, et ad sospitatem revocare ut qui in superiori parte a lingua nostra malignam, et otiosam locutionem removit, in fine epistole quid loqui debeamus ostenderet. Oremus et psallamus quotiens adversis pulsamur, peccata confiteamur, pro invicem oremus ut salvemur, pro salute proximorum non solum temporali sed potius eterna. Si enim magne mercedis est a morte eripere corpus quandoque moriturum, quanti meriti est a morte animam liberare in celesti patria sine fine victuram ?

25  autem] om. Weber
erraverit a veritate et converterit quis eum
interl.|  vel bene monendo vel tacente lingua exempla bone actionis ostendendo
Numérotation du verset Iac. 5,20 
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue salvabit animam eius a morte
marg.|  SALVABIT  ANIMAM  EIUS A  MORTE. Quidam codices habent : ‘Salvabit animam suam a morte’. Et vere qui errantem corrigit per hoc ampliora gaudia vite celestis sibi conquirit.
et operit multitudinem peccatorum
interl.|  ab conspectu interni iudicis superpositione vite melioris abscondit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_5)