initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<76. *Epistola Iacobi*>

<76.2> Argumentum in epistolam Iacobi.

prol.|  Iacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura celestium preceptorum et regula catholice observantie et de invicte patientie maiestate et de revelatione plurimorum et de mandatione magistrorum.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1176rb ; facsim., p. 511b} [Rusch, f. 1176rb ] CATHOLICIS.   catholice dicuntur he epistole, id est universales a fide universalis Ecclesie non discordantes vel canonice, id est regulares ad distantiam earum quas fecerunt pseudo sub nominibus apostolorum.
prol.| prol.
marg.|  Septem sunt he epistole propter septem dona Sancti spiritus, vel propter fidem sancte Trinitatis quam continent que per quattuor mundi partes diffusa est. Prima ponitur epistola Iacobi non quia primum scripta fuerit sed propter dignitatem, quia scripta est Iudeis qui digniores erant quia Dominus in propria persona predicavit illis et propter eos fuerat missus et ipsi primum fidem susceperant quorum episcopus Iacobus iste fuerat ordinatus. Secunda Petri ponitur quia electis advenis grece proselytis scripsit, id est de gentilitate ad iudaismum de iudaismo ad evangelice electionis gratiam conversis.
prol.| prol.
marg.|  Legimus, occiso beato Stephano, quia « facta est persecutio magna in illa Ecclesia que erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudee et Samarie preter apostolos ». His ergo dispersis qui propter iustitiam passi sunt mittit hanc epistolam. Scribit etiam illis qui precepta fide Christi necdum operibus perfecti esse curabant. Necnon etiam et eis qui fidei exortes durabant, qui et ipsam in credentibus quantum valuere persequi et perturbare curabant. Qui tamen omnes in dispersione fuerunt variis casibus a patria profugi et in numeris cedibus mortibusque et erunnis ubicumque erant ab hostibus oppressi. Itaque iustos hortatur ne in temptationibus a fide deficiant, peccantes castigat et admonet ut a peccatis se contineant virtutibus proficiant. Ne infructuosum sibi sit, immo etiam damnabile, quod fidei sacramenta percepissent. Incredulos admonet ut penitentiam de nece salvatoris ceterisque quibus implicantur sceleribus gerant antequam ultio celestis vel invisibiliter vel etiam visibiliter irruens percellat.

Act. 8, 1.
prol.| prol.
marg.|  Quia in circumcisione ordinatus erat Iacobus apostolus curavit eos qui ex circumcisione erant, sicut presentes colloquendo docere. Sic et absentes per epistolam consolari, increpare, instruere, corrigere.
prol.| prol.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS IN MARTYROLOGIO. Iacobus Zebedei ab Herode Agrippa decollatus gladio interiit. Alphei autem filius in Persida defunctus. Tertius autem qui est frater Domini qui de pinna templi precipitatus interiit. Idem in expositione Isaie. Due olive, et tres, quattuor, et quinque, quattuordecim apostoli intelliguntur, id est duodecim qui a Domino electi sunt et tertius decimus Iacobus qui appellatur frater Domini. Paulus quoque apostolus vas electionis quartus decimus est.

Cf. Act. 9, 15 : « Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel ».
prol.| prol.
marg.|  Pro investigatione de quinque Mariis quas hagiographia sepe commemorat {t. 4 : Erfurt, f. 1176va ; facsim., p. 512a} [Rusch, f. 1176va ] notandum tres fuerunt sorores : Maria scilicet mater Domini, et Maria mater Iacobi Alphei et Ioseph, et Maria mater filiorum Zebedei, scilicet maioris Iacobi et Iohannis evangeliste. Maria mater Domini fuit filia Ioachim et Anne quam Cleophas, frater Ioseph, accepit uxorem, Ioachim defuncto, et generavit ex ea filiam quam vocavit Mariam deditque eam cuidam nomine Alpheo. Unde ille Iacobus minor qui cognominatus est iustus et frater Domini dictus, dicitur Iacobus Alphei, id est filius Alphei a patre. Desponsavit etiam Cleophas filiastram suam, scilicet Mariam virginem matrem Domini Ioseph fratri suo cuius virginitatis custos et solacium partus extitit et nutritor. Maria autem, uxor Zebedei et filia ipsius Anne et cuiusdam Salome, fuit qui post Cleopham habuit eam, unde legitur in evangelio Maria Iacobi et Salome. Maria Magdalene soror Lazari et Marthe fuit que Domini pedes lacrimis suis lavit et capillis suis extersit. Qua propter ei ipse peccatorum veram ablutionem et spiritalem unctionem retribuit de qua Dominus septem demones eiecit. Quinta vocatur Egyptiaca cuius prosapia ad presens non inquiritur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Iac. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber76.xml&chapitre=76_Prol.2)