initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<77. *Epistola Petri prima*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Pt. 3,1 
Similiter et mulieres
interl.|  sicut servi dominis propter Deum
marg.|  SIMILITER  ET  MULIERES. Videtur quod mulieres eorum qui in tribulatione erant, contemnebant viros suos et etiam, ut aliis placerent, se pulchre ornabant ; hoc fieri prohibet.
subdite sint
interl.|  patientes cum sponsis vel ab ipsis sponsis
viris suis,
interl.|  non adulteris
ut etsi qui
interl.|  mariti
non credunt verbo,
interl.|  evangelii
per mulierem conversationem
interl.|  bene se habentium et humiliter patientium omnia
sine verbo
interl.|  predicationis
lucrifiant :
interl.|  convertantur ad fidem
marg.|  UT  SI  QUI  NON  CREDUNT etc. Ita bonas mulieres vult viris incredulis subdi, ut non solum nihil mali ad imperium eorum faciant, sed etiam in tam sancta conversatione persistant insuperabiles ut ipsis viris etiam exemplum sint caritatis castitatis et fidei.
Numérotation du verset 1Pt. 3,2 
considerantes
interl.|  tantummodo
in timore vestram conversationem sanctam.
interl.|  habitam in timore Dei conservato

Vestram conversationem sanctam] castam conversationem vestram Weber
Numérotation du verset 1Pt. 3,3 
Quare non sit extrinsecus auri,
marg.|  QUARE  NON  SIT  EXTRINSECUS. Quare cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, in incorruptibilitate spiritus, spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat qui talis spiritus etsi hominibus non patet tamen inconspectu Dei est dives.

Quare] Quarum Weber
capillatura, aut circumdatio
marg.|  AUT  CIRCUMDATIO. Sicut CYPRIANUS ait : Serico et purpura indute, Christum induere non possunt. Auro et margaritis et monilibus adornate ornamenta cordis et corporis perdiderunt. Quod si Petrus mulieres quoque admonet coercendas et ad Ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas que excusare cultus suos possunt per maritum, quanto magis id observare virginem fas est cui nulla ornatus sui competit venia, nec divertere possit in alterum mendacium culpe sed sola ipsa remaneat in crimine.
marg.|  Quia exterior homo vester corruptus est et beatitudinem integritatis que proprie est virginitatis, habere destitistis, imitamini incorruptionem spiritus {t. 4 : Erfurt, f. 1183vb ; facsim., p. 524b} [Rusch, f. 1183vb ] per abstinentiam, et quod corpore non potestis mente prestate. Has enim Christus divitias et hos vestre coniunctionis querit ornatus. Apud Pythagoram naturali scientie lege dictante eadem sententia invenitur. Vera ornamenta matronarum pudicitiam non vestes esse.
aut indumenti vestimentorum cultus,
Numérotation du verset 1Pt. 3,4 
sed qui absconditus cordis {t. 4 : Erfurt, f. 1183vb ; facsim., p. 524b} [Rusch, f. 1183vb ] est homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

Cordis est] inv. Weber
Numérotation du verset 1Pt. 3,5 
Sic enim aliquando
interl.|  etiam ante tempus gratie
et sancte mulieres, sperantes in Domino, ornabant se,
interl.|  non in ornatu vestium

Domino] Deo Weber
subiecte propriis viris.
Numérotation du verset 1Pt. 3,6 
Sicut Sara obediebat Abrahe,
interl.|  etiam in his que gravia videbantur
dominum eum vocans :
interl.|  ex reverentia
cuius estis filie benefacientes,
interl.|  honorando maritos
et non pertimentes ullam perturbationem.
interl.|  non inde perturbemini si aliquid mali infertur a maritis
Numérotation du verset 1Pt. 3,7 
Viri,
marg.|  VIRI. Sicut precepi uxoribus ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos et serviant illis. Similiter precipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres et custodite eas vos dico cum illis reddendo debitum cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei vos dico impartientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori et in vestibus et in aliis necessariis eis providentes, et si aliquando placet illis a coitu cessare. Impendite honorem quia infirmiores sunt. Impendite etiam tamquam coheredibus gratie in presenti date a Deo et vite dande in futuro, vel vite pro gratia dande.
similiter cohabitantes secundum conscientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem,
marg.|  IMPERTIENTES  HONOREM. Si abstinemus nos a coitu, honorem tribuimus si non abstinemus perspicuum est honori contrarium esse concubitum.

conscientiam] scientiam Weber Impertientes] impartientes Weber
tamquam et coheredibus gratie vite,
interl.|  ideo ita modeste vos habete cum uxoribus ut non impediantur orationes vestre si enim discordes essetis orationes vestre non placerent
ut non impediantur orationes vestre.
marg.|  UT  NON  IMPEDIANTUR  ORATIONES  VESTRE. Impediri orationes officio coniugali commemorat, quia quotienscumque uxori debitum reddo, orare non possum. Quod si iuxta apostoli sermonem sine intermissione orandum est. Numquam ergo mihi coniugio serviendum est, ne ab oratione cui semper instare iubeor ulla prepediat hora.
prepediat] coni ., prepediar Rusch
Numérotation du verset 1Pt. 3,8 
In fide autem omnes
marg.|  IN  FIDE  AUTEM  OMNES. Diversas personas, diversas condiciones, diversos sexus docui, iam nunc omnes conmuniter admoneo in causa dominice fidei, unum cor et unam animam habeatis.

fide] fine Weber
unanimes in oratione estote,
interl.|  ut nec cogitatione discrepetis

in oratione estote] om. Weber
compatientes,
interl.|  ut alter alterius onus et infortunium suum putet
fraternitatis amatores,
interl.|  ne destruatis fraternitatem ne per hoc a fide liberius recedatis
misericordes,
interl.|  condonando peccata, impendendo eleemosynas, et de his ne superbiatis
modesti, humiles,
interl.|  omnia cum modo facientes
Numérotation du verset 1Pt. 3,9 
non reddentes
interl.|  quod secundum iustitiam seculi iuste videtur posse fieri
marg.|  NON  REDDENTES. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem.
malum pro malo,
interl.|  in actu
nec maledictum pro maledicto,
interl.|  in verbis
sed e contrario benedicentes. Quia in hoc vocati estis,
marg.|  QUIA  IN  HOC  VOCATI  ESTIS. Quia prohibuerat malum pro malo reddere sed potius maledicentibus benedicere iusserat, recte prophetico testimonio astruit fraterna inspectione et bonos semper et malos videri, ut meminerimus et patientiam nostram qua patimur malos nostram benevolentiam, qua persequentibus bona optamus, eterno premio remunerandam et persecutores digno plectendos supplicio, si vero penituerint nos quoque pro ipsorum salute quam precabamur coronam accepturos.
ut benedictionem
marg.|  UT  BENEDICTIONEM. Dicente iudice. Venite benedicti Patris mei paratum regnum. Vel benedictio {t. 4 : Erfurt, f. 1183ra ; facsim., p. 525a} [Rusch, f. 1183ra ] qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat hoc in presenti meditari et agere satagat conditorem et fratrem benedicat et se dignum fraterna benedictione reddat.
hereditate possideatis.
Numérotation du verset 1Pt. 3,10 
Qui enim vult vitam diligere,
interl.|  qui vult ostendere se benedictionem habere
et videre dies10  bonos,
interl.|  cum in hoc seculo dies mali

10  videre dies] inv. Weber
coerceat linguam suam
interl.|  interius non remurmuret
interl.|  exterius ne proferat aliquid dolosum
Numérotation du verset 1Pt. 3,11 
Declinet autem11  a malo,
interl.|  si etiam occasio exterius datur ut peccet

11  autem] om. Weber
et faciat bonum, inquirat
interl.|  ut rem absconditam
pacem,
interl.|  cum Deo, cum fratre
et sequatur eam,
interl.|  ut rem fugitivam
Numérotation du verset 1Pt. 3,12 
quia oculi Domini
interl.|  respectus misericordie
super iustos, et aures eius in preces eorum,
interl.|  propter celerem effectum
vultus autem Domini
interl.|  iudicium vel manifestatio
super facientes mala.
interl.|  vel primo loco vel reddendo aliis
Numérotation du verset 1Pt. 3,13 
Et quis est qui vobis noceat, si boni emulatores fueritis ?
marg.|  ET  QUIS  EST etc. Ideo debetis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona si persistere volueritis, immo prosunt dum nocere volunt.
marg.|  ET  QUIS. Si verba contumeliosa si rerum damna, si inferunt tormenta non nocent, sed patientiam vestram exercent. Si quis autem his victus deficit, non ille qui malum intulit, sed ipse qui malum non pertulit nocuit. Temptatur omnis domus et ea que super petram et ea que supra arenam fundatur, sed uni firmitas fundamenti coronam perseverantie tribuit. Alteram fragilis structura stravit.

Cf. Mt. 7, 24-26.
Numérotation du verset 1Pt. 3,14 
Sed et si quid patimini
interl.|  non solum non nocet quod a malis irrogatur sed etiam prodest quia patientiam exercet
propter iustitiam,
interl.|  tenendam vel assequendam
beati. Timorem autem
marg.|  TIMOREM  AUTEM. In futuro eritis beati in presenti autem ne timueritis timorem eorum, id est illa que in eis possunt videri timenda ut regia potestas et huius modi.
eorum ne timueritis,
interl.|  recedendo a fide et dilectione
ut et12  non conturbemini.

12  ut] et Weber
Numérotation du verset 1Pt. 3,15 
Dominum autem13 
marg.|  DOMINUM  AUTEM. Sanctitatem Christi quam sit incomprehensibilis glorie intimo cordis affectu intuemini et sic ipsum Christum sanctificate in vobis ut non a memoria non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat deficit ad insidias hostis.

13  autem] + Christum Weber
sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti
marg.|  OMNI  POSCENTI. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias non negemus. Unde Paulus : ‘In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt scientes quomodo oporteat singulis responderi’. Foris enim existentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe que in vobis est. Qui ergo Ecclesiastico preest magisterio doceat patientes obstruat resultantes.

Cf. Col. 4, 5-6 : « In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes, sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere ».
vos rationem
marg.|  RATIONEM. Duobus modis de spe nostra et fide rationem debemus reddere ut querentibus fideliter vel infideliter rectas causas spei et fidei intimemus et ipsam fidem et spem inter pressuras illibatam teneamus ostendentes per patientiam qua rationabiliter eam conservandam didicimus pro cuius amore nec adversa pati nec mortem subire formidamus.
de ea, que in vobis est spe.
Numérotation du verset 1Pt. 3,16 
Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam,
interl.|  et non tantum doctrinam sed etiam in doctrina modestiam habeatis que est mater omnium virtutum
interl.|  vel secundum modestiam et timorem ut quod exterius ostenditis intus habeatis
marg.|  SED  CUM  MODESTIA  ET  TIMORE  CONSCIENTIAM etc. In ipsa doctrine scientia qualitatem docendi monet observari ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur.
ut in eo quod detrahunt de14  vobis
interl.|  qui fidem et spem celestium quam videre non possunt in verbis irrident per vestra bona opera confundantur que bona esse negare non possunt.
marg.|  UT  IN  EO  QUOD  DETRAHUNT. Vel curate benefacientes, ut qui vestre bone conversationi detrahunt, veniente tempore retributionis confundantur videntes vos cum Christo coronari, se cum diabolo damnari.

14  de] om. Weber
tamquam de malefactoribus15  ,
interl.|  in plerisque <codicibus> vacat

15  tamquam de malefactoribus] om. Weber
confundantur, qui calumniantur
interl.|  quasi de hoc confundantur quod calumniantur.
vestram bonam in Christo conversationem.
Numérotation du verset 1Pt. 3,17 
marg.|  MELIUS  EST. Ita debetis calumniatores pati et confundere, quia tutius est vobis pati pro benefactis quam pro malefactis. Hic illos arguit qui cum pro culpis arguuntur a fratribus vel etiam penis coercentur patienter tolerant, sed si absque culpa aliquid eis infertur a fratribus mox prorumpunt in iracundiam et qui hactenus videbantur innoxii per impatientiam et murmurationem reddunt se noxios. Utilius fuit Tobie percuti cecitate sine culpa {t. 4 : Erfurt, f. 1184rb ; facsim., p. 525b} [Rusch, f. 1184rb ] ut probaretur eius patientia, quam Elyme mago qui pro perfidia percussus a creditorum dementatione removetur et eterne ultioni preparatur.
enim benefacientes si velit16  voluntas Dei
interl.|  que maior est preparat retributionem

16  velit - voluntas Dei] inv. Weber
pati, quam malefacientes.
Numérotation du verset 1Pt. 3,18 
Quia et Christus
marg.|  QUIA  ET  CHRISTUS. Qui ergo iustus patitur, Christum imitatur qui flagellis corripitur latronem imitatur qui cum Christo in cruce cognito paradisum intravit, qui nec flagellis corrigitur sinistrum latronem imitatur qui propter peccata ascendit in crucem et post crucem ivit in Tartara.
semel pro peccatis nostris mortuus est,
interl.|  sic nos semel morimur, id est temporali morte pro qua reddetur merces eterna
iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo,
interl.|  offert nos Christus Deo Patri, id est vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit, cum per mortificationem carnis pro illo gaudemus immolari, vel offert nos Deo cum absolutos carne, nos in eternum regnum introducit
marg.|  OFFERRET  DEO. Quia etiam tunc si qui ad predicationem Domini quam per vitam fidelium pretendebat credere voluissent et ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus imminente diluvio confundebantur.
mortificatos17  quidem carne,
interl.|  offert nos Christus Deo Patri, id est vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit cum per morificationem carnis pro illo gaudemus immolari vel offert nos Deo cum absolutos carne nos ineternum regnum introducit.

17  mortificatos] mortificatus Weber
vivificatus autem spiritu.
interl.|  sancto vel nostro
Numérotation du verset 1Pt. 3,19 
In quo et his qui in carcere erant,
interl.|  tenebrarum et infidelitatis vel in carcere id est in carnalibus desideriis vivens
marg.|  IN  CARCERE. Qui habent sensum obscuratum tenebris. Merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi et in hoc interiori carcere mentis operibus iniustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras proiiciantur eterne damnationis. Habent et iusti hic carcerem, sed tribulationum reprobi vero vitiorum.
spiritibus veniens predicavit,
interl.|  per Noe
marg.|  SPIRITU  VENIENS  PREDICAVIT. Qui nostris temporibus carne veniens iter vite mundo predicavit, ipse etiam ante diluvium eis qui tunc increduli erant vixerant que carnaliter, spiritu veniens predicavit, per spiritum enim sanctum erat in Noe et in ceteris bonis per quorum bonam conversationem aliis malis predicabat ut converterentur ad bona.
Numérotation du verset 1Pt. 3,20 
qui increduli fuerant aliquando,
interl.|  non credebant Deo per Noe comminanti.
quando exspectabant Dei patientiam
marg.|  QUANDO  EXPECTABANT  DEI  PATIENTIAM. Cum patientia Dei invitaret illos ad penitentiam, parcens illis per centum annos quibus Noe edificabat arcam per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo ipsi non utebantur patientia Dei ad penitentiam sed expectabant eam quasi esset duratura semper.
in diebus Noe,
marg.|  NOE. Qui interpretatur requies significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum.
cum fabricaretur arca
marg.|  CUM  FABRICARETUR  ARCA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum, sicut pereunte mundo pauci salvantur per aquam, sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia : ‘Angusta est via que ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam’.

Cf. Mt. 7, 14 : « Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ».
in qua pauci,
interl.|  crediderunt Deo
id est octo anime, salve facte sunt per aquam.
interl.|  per illos qui submersi sunt in diluvio significatur mortificatio carnis per illos qui salvati sunt significatur vivificatio spiritus
interl.|  qui spem octave habebant
Numérotation du verset 1Pt. 3,21 
Quod et vos nunc
marg.|  QUOD  ET  VOS  NUNC. Baptisma facit salvos baptisma dico similis forme, id est per omnia assimulatum illi arce quia quidquid ibi carnaliter hic spiritaliter geritur. Quod aqua diluvii nullos salvavit extra arcam positos sed occidit, significabat omnem hereticum licet habentem baptismi sacramentum non aliis sed ipsis aquis ad inferna mergendum quibus arca sublevatur ad celum.
similis forme salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium,
marg.|  NON  CARNIS  DEPOSITIO  SORDIUM. Non dico illum baptisma salvare ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius quod heretici habuerunt sed ubi est interrogatio pure conscientie, id est ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi, quia tale baptisma salvat aliud {t. 4 : Erfurt, f. 1183va ; facsim., p. 526a} [Rusch, f. 1183va ] occidit. Interrogatio facta et tendens in Deum ut per bonam conscientiam unum efficietur cum Deo.
sed conscientie bone interrogatio in Deum,
interl.|  non sufficit habere baptizando bonam conscientiam nisi ad interrogationem Ecclesie fidem suam ostendat
per resurrectionem Iesu Christi a {t. 4 : Erfurt, f. 1183va ; facsim., p. 526a} [Rusch, f. 1183va ] mortuis18  .
interl.|  et hoc per resurrectionem ut sicut Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris ita et nos purgati a vitiis per aquam regenerationis in novitate vite ambulemus.

18  A mortuis] om. Weber
Numérotation du verset 1Pt. 3,22 
Qui est in dextera Dei,
interl.|  qui potest quia est in dextera etc.
deglutiens mortem
marg.|  DEGLUTIENS  MORTEM. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat. Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret et manente specie veri corporis abesset labes prisce fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur. Unde addit :   Ut et nos vite eterne heredes efficeremur .
ut vite eterne heredes efficeremur, profectus
interl.|  et post destructam mortem
marg.|  PROFECTUS. Sicut Christus resurgens ascendit in celum, et sedet ad dexteram Dei sic etiam nobis per baptisma viam salutis et regni celestis patrie introitum signavit.
in celum subiectis sibi angelis,
interl.|  angeli primus
marg.|  SUBIECTIS  SIBI  ANGELIS. Semper angelos subiectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subiectionis meminit ut assumptam humanitatem, ita in resurrectione sublimatam monstraret quod omni angelice dignitatis potientie preferatur. Unde : « Omnia subiecisti sub pedibus eius ».

Ps. 8, 8 et Hbr. 2, 8.
et potestatibus,
interl.|  potestates secundus
et virtutibus.
interl.|  virtutes tertius ordo




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Pt. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber77.xml&chapitre=77_3)