initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. Epistola Iohannis prima**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Io. 1,1 
Quod fuit ab initio,
interl.| id est ab initiali, id est a Patre
interl.| « In principio erat Verbum et Verbum » etc.
marg.| marg. AB  INITIO. Fuit ab initio Dei Filius sed eundem in carne viderunt et audierunt discipuli.
marg.| marg. QUOD  FUIT  AB  INITIO. In vero esse deitatis, quod audivimus per legem et prophetas, quod vidimus sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vite non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione perscrutantes Scripturas perhibentes testimonium de ipso verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis quod perfecte conspexerit aliquando non potest explicare verbis.

a Io. 1, 1.
quod audivimus,
interl.| « Et Verbum caro factum est »

Io. 1, 14.
quod vidimus oculis nostris,
interl.| cum hominibus conversantem
interl.| « Et vidimus gloriam eius ».

Io. 1, 14.
quod perspeximus,
interl.| vitam scilicet eius et mores et etiam spiritalibus oculis divinam virtutem eius in monte cognovimus.
et manus nostre contrectaverunt
interl.|  verum corpus non phantasma
marg.| marg. ET  MANUS. Magna familiaritate ei coniuncti veram carnem habere palpando probavimus, et ante et post resurrectionem quibus dicitur : « Palpate et videte ».

Lc. 24, 38.

contrectaverunt] temptaverunt Weber
de verbo vite
interl.|  vivificante in anima et in corpore
Numérotation du verset 1Io. 1,2 
et vita manifestata est,
interl.|  panis angelorum assumptione carnis hominibus innotuit miraculis claruit surrexit et alios secum surgere fecit per hec vita manifestata est
et vidimus,
marg.|  ET  VIDIMUS. Manifestatam quod non infideles et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus.
et testamur, et annuntiamus vobis
marg.|  ANNUNTIAMUS  VOBIS. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus minus ergo felices quam illi.
vitam eternam
interl.|  esse cum fidelibus
que erat apud Patrem
interl.|  in eterna divinitate
et apparuit nobis.
interl.|  ex tempore in humanitate
3
Quod vidimus
interl.|  repetit
interl.|  in carne
et audivimus
interl.|  verba ex ore eius
annuntiamus
interl.|  quasi : debetis credere illis qui viderunt et audierunt
et vobis,
interl.|  qui non vidistis
ut et vos societatem
marg.|  UT  ET  VOS  SOCIETATEM. Quicumque vult socius Dei fieri prius debet societati Ecclesie adunari. Hec minus habent qui per apostolos quam qui per se ipsum crediderunt. Unde dicitur : « Beati qui non viderunt et crediderunt ». Et iterum : « Non pro his rogo tantum sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me ».

Io. 20, 29.
Io. 17, 20.
habeatis nobiscum,
interl.|  non pro aliquo temporali questu sed ut bene vivendo bene credendo patienter omnia ferendo
et societas nostra
interl.|  et per nostram societatem transeatis ad Dei societatem
sit cum Patre et Filio eius Iesu Christo.
interl.|  ut simus heredes Dei coheredes Christi

et] + cum Weber
4
Et hec scribimus vobis
interl.|  non transitorie nuntiamus sed memorie commendamus
ut gaudeatis
interl.|  in hoc seculo in unitate Ecclesie et in futuro in angelorum societate

ut gaudeatis] om. Weber
et gaudium
interl.|  ut multos ad eandem societatem ducamus

et] ut Weber
vestrum
interl.|  vel nostrum

vestrum] nostrum Weber
5
Et hec est annuntiatio quam audivimus ab eo,
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1188ra ; facsim., p. 535a} [Rusch, f. 1188ra ] ET  HEC  EST  ANNUNTIATIO. Quare Verbum caro factum est ? Quid novi attulit mundo ? Cur venit pati ? Non frustra fuit vide, quid voluit docere, quia Deus lux est. Hac sententia divine puritatis excellentiam monstrat, quam imitari iubemur. Hinc Manichei confutantur, qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam.
et annuntiamus
interl.|  credendam
vobis : quoniam Deus lux est
interl.|  quia pellit tenebras peccatorum
marg.|  ANNUNTIAMUS  VOBIS  QUONIAM  DEUS  LUX  EST. Applicuimus nos ad lucem, et lux nobis irradiavit. Tenebre eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.
marg.|  DEUS  LUX  EST. Qui ergo vult habere societatem cum luce, pellat tenebras peccatorum, quia tenebre cum luce societatem habere non possunt. Unde sequitur   : Si dixerimus , hoc est cur « Verbum caro factum est » ? Ut hoc annuntiaret mundo.

Io. 1, 14.
et tenebre
interl.|  id est ignorantia vel nequitia
in eo non sunt ulle.
6
Si dixerimus
interl.|  ergo
marg.|  SI  DIXERIMUS. Hactenus commendatio epistole, hic ostendit qualiter caritas sit habenda.
quoniam societatem habemus cum illo
interl.|  per fidem et caritatem que Deo sociant

illo] eo Weber
et in tenebris
interl.|  in peccatis
ambulamus,
interl.|  peccatum peccato addentes
mentimur
interl.|  in nobis
interl.|  ore et opere
marg.|  ET  IN  TENEBRIS  AMBULAMUS  MENTIMUR. Persistentes in peccatis et alios obscurantes non computantur in membris eius. Unde : 'Que conventio Christi ad Belial ? Que societas luci ad tenebras ?'

Cf. 2Cor. 6, 14-15 : « Nolite iugum ducere cum infidelibus. Que enim participatio iustitie cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ? Que autem conventio Christi ad Belial ? aut que pars fideli cum infideli ? »
et veritatem non facimus
interl.|  dum alios ad idem mendacium exemplo nostro inducimus

veritatem non facimus] inv. Weber
7
Si autem in luce ambulemus
marg.|  SI  AMBULAMUS  IN  LUCE. Ita sumus mundi, sed tamen non debemus putare nos quamdiu vivimus omnio posse a peccatis mundari.
sicut et ipse in luce est,
interl.|  si eadem causa dicimur lux qua Christus dictus est lux id est exemplo eius illuminantes alios
marg.|  SICUT  ET  IPSE  IN  LUCE  EST. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit homo in luce ambulat quia virtutum operibus ad meliora proficit.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Deus lux est quam non capit locus, vox quam non capit tempus, odor quem non spargit flatus, cibus quem non minuit edacitas, amplexus quem non divellit satietas.

in luce est] inv. Weber
societatem habemus ad invicem,
interl.|  per caritatem
et
interl.|  et hoc merito
sanguis Iesu Filii eius emundat nos ab omni peccato.
interl.|  sacramentum dominice passionis omnia peccata originalia et actualia laxavit

emundat] mundat Weber
8
Si dixerimus
interl.|  elati de nostra aliqua iustitia
marg.|  SI  DIXERIMUS etc. Illi etiam non habent caritatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos.
quoniam peccatum non habemus,
marg.|  HABEMUS. Non ait non habuimus ne forte de preteritis dictum videretur.
ipsi nos seducimus
interl.|  ad maiora peccata
et veritas in nobis non est.
interl.|  quia Deus ab elatis se subtrahit
interl.|  sed
9
Si confiteamur peccata nostra,
interl.|  ex humilitate
marg.|  SI  CONFITEAMUR. Quia sine peccato in hac vita esse non possumus, prima salutis spes est ipsa confessio, plus ex humilitate quam ex necessitate, deinde dilectio qua diligimus eum cui humiliamur, et caritas operit multitudinem peccatorum. Superbia extinguit caritatem caritas extinguit peccata, ergo roboret humilitas caritatem, humilitas ducat ad confessionem.
fidelis et iustus est10 
interl.|  Deus qui promisit gratiam humilibus fidelis est exequendo et iustus quia vere confessioni iuste dimittit

10  est] post fidelis Weber
ut remittat nobis
interl.|  ut reis
peccata nostra11 
interl.|  sine quibus non vivitur

11  nostra] om. Weber
et emundet nos
interl.|  post dissolutionem carnis
interl.|  in eterna vita
ab omni iniquitate.
interl.|  ut nec peccare velimus nec possimus
marg.|  REMITTAT  PECCATA  EMUNDET  AB  INIQUITATE. Vel peccata maiora iniquitatem minora mendacem faciemus. Solus Deus ex se verax homo ex Deo verax ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis {t. 4 : Erfurt, f. 1188rb ; facsim., p. 535b} [Rusch, f. 1188rb ] peccatis. Nec iusti esse desistunt, quia otius opitulante Deo resurgunt.
10
Si dixerimus
interl.|  si confiteamur mundamur sed si nos ipsos honorare volumus
quia12  non peccavimus
interl.|  quasi : non egemus absolvi

12  quia] quoniam Weber
mendacem faciemus13  eum
interl.|  Iob
interl.|  qui dicit nec infans unius diei sine peccato est

13  faciemus] facimus Weber
et verbum eius non est in nobis.
interl.|  Christus per quem remissio non manet in superbis. Vel verbum quod dixit : quanto maior es humilia te in omnibus.
marg.|  ET  VERBUM. Augustinus HipponensisAUGUSTINUS.  IN  QUINDECIMO < LIBRO> DE TRINITATE. Voces quas proferimus signa sunt rerum quas cogitamus. Proinde verbum quod foris sonat signum est verbi quod intus lucet, cui magis 'verbi' competit nomen. Illud quod profertur ore carnis vox verbi est, verbumque et ipsum dicitur propter ilud a quo ut foris appareat assumptum est. Ita enim verbum nostrum vox quodammodo corporis fit, assumendo eam formam in qua ipsum manifestetur sensibus hominum, sicut Verbum Dei caro factum est, assumendo eam in qua ipsum manifestetur sensibus hominum. Et sicut verbum nostrum fit vox nec mutatur in vocem, ita « Verbum Dei caro factum est », nec mutatur in carnem.

Io. 1, 14.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_1)