initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. Epistola Iohannis prima**>

Capitulum 2

1
interl.| interl.| quibus debeo providere et vos mihi obedire||
hec scribo vobis
interl.| interl.| ut memoria teneatis||
ut non peccetis.
interl.| interl.| dicendo non peccavimus||
marg.| marg.| UT NON  PECCETIS. Ne malam securitatem assumatis audientes vos a Deo mundari sed utilem timorem habeatis.||
Sed et si quis peccaverit
marg.| marg.| SI QUIS  PECCAVERIT. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem maiora et apertiora caveatis ut non apprehendat vos temptatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit non desperet.||
advocatum
marg.| marg.| ADVOCATUM. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama et ipse audit et liberat.||
habemus
marg.| marg.| HABEMUS. Iohannes vir iustus contemperans se infirmis non dixit habetis sed habemus. Ponit se in numero peccatorum ut habeat advocatum.||
apud Patrem, Iesum Christum iustum,
marg.| marg.| IUSTUM. Iustus advocatus iniustas causas non suscipit, qui tamen iustos nos defendet in iudicio si nos accusamus iniustos.||
2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
interl.| interl.| propitians nos Deo predicatione et intercessione||
non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
interl.| interl.| qui modo in carne vivimus, sed pro omni Ecclesia noli dicere : « Ecce hic Christus, ecce illic Christus ». Ubique est Christus, ubique propitiatur||

Cf. Mt. 24, 23.
3
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum
interl.| interl.| hoc est nosse Deum quod amare||
marg.| marg.| ET IN HOC  SCIMUS  QUONIAM  COGNOVIMUS. Scire vel cognoscere non semper propter notitiam dicitur, sed propter experimentum et unionem alterius rei. Cognoscimus Deum quando unimur ei qui sic noscit mandata eius servat. In hoc scimus, id est notitiam habemus quoniam cognovimus uniti et adheren tes ei.||
si mandata eius
interl.| interl.| caritatem||
marg.| marg.| SI MANDATA  EIUS. Debemus fragilitatem nostram attendere debemus in peccatis advocatum querere, quod ut impetremus de custodiendis mandatis laboremus per que ad cognitionem ipsius venitur.||
observemus.
4
Qui dicit se nosse eum
interl.| interl.| qui mandata servat ille scit nam qui non servat nescit||
marg.| marg.| QUI  DICIT SE  NOSSE etc. Non est magnum unum Deum nosse cum et demones credant et contremiscant.||
et mandata eius non custodit,
interl.| interl.| «Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos ».| ||

Io. 15, 12.
mendax est et in eo
interl.| interl.| vel : in hoc||

et in eo] in hoc Weber
veritas
interl.| interl.| Christi qui dicit : « Ego sum via veritas et vita »||

Io. 14, 16.
non est.
5
Qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est.
interl.| interl.| quasi dicat : ille noscit eum||
Et in hoc scimus
interl.| interl.| et si mandata eius servamus||

Et] om. Weber
quoniam in ipso sumus.
interl.| interl.| vivimus vera vita non morimur||
6
Qui dicit se in ipso manere,
interl.| interl.| vere observanda sunt mandata quia post baptismum dicimus nos in ipso manere et qui dicit se||

ipso] illo Weber
debet sicut ille
interl.| interl.| in via iustitie et caritatis et patientie||
interl.| interl.| qui pro inimicis oravit||
ambulavit
interl.| interl.| qui dicit : “Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me".||

Corpus antiphonalium officii, n° 4506. Cf. Mt. 16, 24 « Tunc Iesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me » ; Lc. 9, 23 : « Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me ».
et ipse ambulare.
interl.| interl.| de virtute in virtutem||
interl.| interl.| pro modo suo||
7
Carissimi,
interl.| interl.| et attendenda sunt hec mandata quia non mandatum||
non mandatum novum
interl.| interl.| et inauditum||
scribo vobis, sed mandatum vetus
interl.| interl.| usitatum ab Abel et sanctis patribus, non quia ad veterem hominem pertineat||
marg.| marg.| NON  MANDATUM  NOVUM  SED  VETUS. Eadem caritas mandatum vetus est quia ab initio commendata. Eadem novum mandatum, quia tenebris eiectis desiderium nove lucis infundit.||
interl.| interl.| fidei vestre||
Mandatum vetus est verbum quod audistis.
interl.| interl.| hoc et verbum istud quod audistis a me et ab aliis predicatoribus est illud vetus mandatum ideo vetus quia audistis||
8
Iterum
interl.| interl.| et hoc mandatum debetis tenere quia non tantum semel predico et commendo sed quia multum utile video, iterum et iterum illud quasi novum replico||
mandatum novum
interl.| interl.| quod innovat||
scribo vobis, quod verum est
interl.| interl.| non umbratile||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1188va ; facsim., p. 536a} [Rusch, f. 1188va ] QUOD  VERUM  EST. Secundum quod promisi per observationem mandatorum Dei ad ipsius cognitionem et dilectionem perveniri. Et in ipso Christo impletum, quia obedivit Patri usque ad mortem et ideo est glorificatus. et in vobis. Quorum quidam iam per hoc cum Deo gloriantur. Et vere est novum quia tenebre iam transierunt. Tenebre ad veterem hominem pertinent, lux vero ad novum hominem.||

verum est] inv. Weber
et in ipso et in vobis, quia
interl.| interl.| in hoc apparet esse novum et etiam verum quia||

quia] quoniam Weber
tenebre transierunt
interl.| interl.| «Nox precessit dies aut appropinquavit » ||
marg.| marg.| TENEBRE. Idem corpus passibile et miserie carnis in Christo transierunt et verum lumen immortalitatis iam lucet in eo quo illuminat etiam alios qui fuerunt vetus homo et tenebre, nunc autem lux in Domino.||

Rm. 13, 12.

transierunt] transeunt Weber
et verum lumen iam lucet.
interl.| interl.| liquide omnibus loquitur veritas sed non omnes liquide audiunt||

verum lumen] inv. Weber
9
Qui dicit se in luce esse,
interl.| interl.| christiane fidei vel bone operationis||
marg.| marg.| QUI  DICIT SE IN  LUCE. Determinat quod mandatum accipiat, id est caritatem et qualiter caritas ipsa habenda sit, scilicet dilectio Dei et proximi.||
et fratrem suum odit,
interl.| interl.| quem Deus precipit diligi||
in tenebris est
interl.| interl.| id est deputatus tenebris inferni||
interl.| interl.| trabem est in oculo habens ||
interl.| interl.| in peccatis in quibus natus erat||

Cf. Mt. 7, 3 : « Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? » ; Mt. 7, 5 ; Lc. 6, 41-42.
usque adhuc.
interl.| interl.| etiam postquam per baptismum ad Deum accessit||
interl.| interl.| sed||
10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet
interl.| interl.| bonorum operum quia tunc ei bona opera et lux fidei prosunt.||
marg.| marg.| QUI  DILIGIT  FRATREM. Est in lumine scientie et operationis sed qui odit est in tenebris ignorantie et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium et nescit, id est non providet quo eat ad quam penam recipiendus sit. Vel nescit quo eat, id est ignorat viam quam convertatur ad melius et hoc non ideo quin via aperta sit sed quia tenebre occecaverunt oculos eius. Qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate, ita prepeditur ut etiam si bonum videat non tamen exequatur. Qui diligit fratrem tolerat omnia propter unitatem caritatis, etiam si fratri adhibet correctionem non irascitur non ignominiosa infert. « Pax enim multa diligentibus legem tuam », id est caritatem « et non est illis scandalum ».||

Ps. 118, 165.
et scandalum in eo non est.
interl.| interl.| unde turbatur oculus||
11
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris
interl.| interl.| ignorantie||
est, et in tenebris ambulat
interl.| interl.| de vitio in vitium||
et nescit quo eat
interl.| interl.| quia reatum suum non intelligit||
quoniam tenebre occecaverunt
interl.| interl.| ira turbat oculum, odium excecat||
oculos eius.
interl.| interl.| invisibiles quibus Deus videtur||
12
Scribo vobis, filioli,
interl.| interl.| obedientes Patri vel nuper geniti||
interl.| interl.| parvuli non etate sed scientia||
marg.| marg.| SCRIBO  VOBIS,  FILIOLI. Preponit causam que posset eos abstrahere ab amore mundi, quia baptizatis in nomine Christi et invocantibus nomen Christi dimittuntur peccata. Ergo Christo magis adherendum est quam mundo.||
marg.| marg.| FILIOLI. Hoc etiam modo potest haberi caritas si diligitis Deum et mundum et omnia que sunt eius, ne cogitetis et hec scribo vobis ut rem utilem. Omnibus scribo quibusdam ut filiis, quibusdam ut patribus, aliis ut iuvenibus.||
marg.| marg.| FILIOLI. P atres, adolescentes, iuvenes. Ideo filii quia remittuntur peccata, ideo patres quia cognovistis antiqua, ideo iuvenes quia fortes quia vicistis.||
quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
interl.| interl.| non Pauli, non Donati||
13
Scribo vobis, patres,
interl.| interl.| non etate sed sapientia||
interl.| interl.| venerandi senes quibus iam debet amor mundi frigescere||
interl.| interl.| quorum est meminisse antiqua et iunioribus pandere||
quia cognovistis eum qui ab initio est.
interl.| interl.| scitis Christum cum Patre et Spiritu sancto semper fuisse et hoc aliis nuntiatis||

quia] quoniam Weber
Scribo vobis, adolescentes,
marg.| marg.| ADOLESCENTES. Adolescentie tempus propter incentiva carnis lubricum, sed propter robur etatis habile certamini, et hi temptamenta voluptatum verbi Dei amore vicerunt et persecutiones contempserunt.||
quoniam vicistis malignum.
14
interl.| interl.| humiles spiritu||
marg.| marg.| INFANTES. Humiles spiritu qui quo magis humiliantur sub potenti manu Dei eo sublimius norunt arcana divinitatis, unde : « Revelasti ea parvulis ».||

Mt. 11, 25.

scribo] scripsi Weber
quoniam cognovistis Patrem. Scribo10  vobis, patres, quia cognovistis eum qui ab initio.
interl.| interl.| commendat et repetit : mementote vos esse patres si obliviscimini eum qua ab initio est perditis paternitatem||

10  scribo] scripsi Weber
Scribo11  vobis, iuvenes12  ,
interl.| interl.| qui in virtute animi et amore verbi Dei incentiva carnis vicistis et diabolo viriliter restitistis||
marg.| marg.| SCRIBO  VOBIS  IUVENES. Considerate etiam, atque etiam quia iuvenes estis, pugnate ut vincatis vincite, ut coronemini humiles estote, ne impugna cadatis.||

11  scribo] scripsi Weber 12  iuvenes] adulescentes Weber
quoniam13  fortes estis
interl.| interl.| non ex vobis sed quia verbum Dei||

13  quoniam] quia Weber
et verbum Dei
interl.| interl.| Filius Dei predicatio filii Dei||
in vobis manet et vicistis malignum.
interl.| interl.| et turpe esset vinci ab illo quem vicistis||
interl.| interl.| vobis omnibus hoc scribo||
marg.| marg.| ET VICISTIS. Trahebantur tunc temporis ex consuetudine ad lupanar, sed isti viriliter resistendo vincebant.||
15
Nolite diligere mundum
interl.| interl.| abundantiam mundi vel pulchritudinem eius||
marg.| marg.| NOLITE  DILIGERE  MUNDUM. Utimini mundo ad necessitatem, sed non diligite ad superfluitatem et carnis curam, ne feceritis in desideriis.||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1188vb ; facsim., p. 536b} [Rusch, f. 1188vb ] NOLITE  DILIGERE  MUNDUM. Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Radicati in caritate super hanc radicem nihil edificetis nisi quod convenit caritati, quia “non potestis duobus dominis servire”. Sicut dilectio Dei fons omnium virtutum, ita dilectio mundi omnium vitiorum unde sequitur : Quoniam omne quod est in mundo.||

Cf. Mt. 6, 24 : « Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammone ».
neque ea que in mundo sunt.
interl.| interl.| ut aurum et argentum et omnem fluxum divitiarum||
interl.| interl.| quia||
Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo,
interl.| interl.| sicut per odium proximi ita per amorem mundi extinguitur amor Dei||
16
quoniam omne quod est in mundo
marg.| marg.| QUONIAM  OMNE  QUOD  EST IN  MUNDO. Omnes dilectores mundi nihil habent nisi hec tria quibus omnia vitiorum genera comprehenduntur. Concupiscentia carnis est desiderium omnium que ad voluptatem et delicias corporis pertinent ut cibus, potus, concubitus et huismodi. Concupiscentia oculorum est omnis curiositas que fit in discendis artibus magicis, in contemplandis spectaculis, in supervacuis acquirendis rebus temporalibus, in dinoscendis carpendisque vitiis proximorum. Superbia vite cum quis se iactat in honoribus magnas familias expetit. Per hec tria victus est Adam quia cibum vetitum concupivit, voluit esse sciens bonum et malum, voluit esse sicut Deus. Hec tria vicit Christus, quia non est captus amore panis corporalis, non descendit de pinna quod esset temptare Deum, noluit extolli super regna mundi.||

Cf. Gn. 3, 5 : « Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum ».
Cf. Mt. 4, 1-11 : « Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi Iesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Iesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei ».
concupiscentia carnis est14  ,
interl.| interl.| cum per tactum vel gustum caro delectatur||
marg.| marg.| CONCUPISCENTIA. Que concupiscentia et superbia non est ex Patre, pugna vitiorum non ex Deo est Patre et conditore, sed ex mundi amore quem Deo preferimus. Fecit Deus homines rectos, ipsi se miscuerunt infinitis questionibus. Deus intentator malorum est, sed unusquisque temptatur a propria concupiscentia.||

14  est] post oculorum Weber
et concupiscentia oculorum,
interl.| interl.| quando visu delectatur ut in pulchris vestibus et auro et talibus||
et superbia vite,
interl.| interl.| omnis ambitio seculi||
que non est ex Patre sed ex mundo est.
interl.| interl.| non est ex Deo creante et paterne nobis providente sed ex eo quod nos applicamus ad mundum||
interl.| interl.| Patri debemus adherere non mundo quia||
17
Et mundus transibit15 
interl.| interl.| in novam formam||

15  transibit] transit Weber
et concupiscentia eius.
interl.| interl.| quia in illa die peribunt omnes cogitationes eorum||
Qui autem facit voluntatem Dei
interl.| interl.| non qui tantum « dicit Domine, Domine » ||
marg.| marg.| QUI  AUTEM  FACIT  VOLUNTATEM. Hoc etiam modo potest haberi caritas, si nullo instinctu hereticorum devicti estis a fide et ceteris que sunt Dei. Et ut eam teneatis permaneant in vobis que audistis ab initio proponit causas :  Filioli quia  novissima hora.||

Cf. Mt. 7, 21 : « Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum celorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in celis est, ipse intrabit in regnum celorum ».
manet in eternum.
interl.| interl.| quia eterna quesivit||
Numérotation du verset 1Io. 2,18 
Filioli, novissima hora est
interl.| interl.| prope est finis unicuique||
marg.| marg.| FILIOLI  MEI  NOVISSIMA. Et propter hec debetis persistere quia multi Antichristi qui vos volunt seducere sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et errore audistis venturum Antichristum cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus. Venit salvator in carne et secutura est pestis Antichristi que preconia salutis impugnet que vineam quam Christus excolit, exstirpet et huius nequissimi capitis iam multa menbra premissa sunt a quibus cavendum est, quia iam imminet finis seculi vel novissima hora, id est similis novissime. Similis est hec persecutio illi future.||
et sicut audistis quia Antichristus venit,
interl.| interl.| Deo et Ecclesie eius contrarius||
nunc Antichristi multi facti sunt.
interl.| interl.| et quia multi Antichristi sunt||
marg.| marg.| NUNC  ANTICHRISTI  MULTI. Antichristi omnes heretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus, omnes Christo contrarii qui venturo suo capiti testimonium reddunt quia mysterium iniquitatis iam operatur.||
marg.| marg.| ANTICHRISTI. Quia baptizati et chrismate uncti per que melius possunt decipere, sunt Christo et Ecclesie eius contrarii.||
interl.| interl.| absque dilatione veniet dies iudicii||

16  quia] quoniam Weber
19
Ex nobis prodierunt sed ex nobis non erant17 
interl.| interl.| ab unitate catholica recedentes||
interl.| interl.| inde probatur quod non erant ex nobis||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1189ra ; facsim., p. 537a} [Rusch, f. 1189ra ] EX NOBIS  PRODIERUNT etc. Sed licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad iudaismum vel paganismum redierunt, ne putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum, quia si ex nobis exierunt tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii qui non est Christo contrarius in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore quando evomuntur relevatur corpus, sic quando exeunt mali relevatur Ecclesia.||

17  ex nobis non erant] non erant ex nobis Weber
Nam si fuissent ex nobis
interl.| interl.| predestinatione et electione Domini||
permansissent utique nobiscum,
interl.| interl.| qui enim usque in finem perseveraverit hic salus erit||
sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
marg.| marg.| SED UT  MANIFESTI. Multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobiscum sacramenta Christi, sed temptatio probat, quia non sunt ex nobis quia quando illis temptatio venerit quasi occasione venti volant foras quia grana non erant. Omnes tunc volabunt cum area dominica cepit ventilari in die iudicii. Ideo permittente Deo quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.||
Numérotation du verset 1Io. 2,20 
Sed vos unctionem habetis a Sancto
interl.| interl.| vos debetis permanere quia habetis baptismum vel Spiritum sanctum per quem omnis dolor ignorantie et peccati pellitur||
marg.| marg.| SED  VOS  UNCTIONEM. Cum de hereticis loqueretur repente ad suos conversus dicit eos habere unctionem a sancto ut e contrario ostendat quod heretici et omnes Antichristi sint gratie spiritalis munere privati, nec pertinent ad eum qui sanctus vocatur a prophetis.||
et novistis
interl.| interl.| qui sint boni qui mali nec est opus ut doceamini quia unctio vos docet||
omnia.
interl.| interl.| que tenenda sunt de fide||
interl.| interl.| vere novistis omnia nam||
marg.| marg.| NOVISTIS  OMNIA. Nostis veritatem fidei et vite docti per unctionem Spiritus nec opus habetis doceri, nisi ut persistatis in eo quod cepistis.||
Numérotation du verset 1Io. 2,21 
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem,
interl.| interl.| Si ignoraretis que tenenda essent de fide possem vobis quasi parvulis lac ministrare sed quia perfecti estis in scientia sicut perfectis scribo||
sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
interl.| interl.| et hec etiam scientibus nullum mendacium ex veritate et qui mentitur non est ex Christo||
interl.| interl.| sed specialiter||
marg.| marg.| ET QUONIAM  OMNE  MENDACIUM. Dixerat omne mendacium non est ex veritate. Sed quia multa sunt genera mendaciorum inter se disparia nunc singulare ponit mendacium negationis Christi in cuius comparatione cetera aut parva aut nulla videantur. Hoc proprium est Iudeorum ut dicant Iesus non est Christus, sed et omnium qui Christi mandatis obtemperare contemnunt.||
Numérotation du verset 1Io. 2,22 
Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus18 
interl.| interl.| proprium nomen||

18  Iesus] + non Weber
est Christus ?
interl.| interl.| messias in lege promissus||
Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium.
marg.| marg.| HIC  EST  ANTICHRISTI. Ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus Antichristum, scilicet quicumque negat Christum.||
Numérotation du verset 1Io. 2,23 
Omnis qui negat Filium
interl.| interl.| Iesum esse||
marg.| marg.| QUI  NEGAT  FILIUM. Frustra confitetur Deum Patrem qui negat Filium qui ex Deo procedit.||
marg.| marg.| OMNIS  QUI  NEGAT  FILIUM. Ne quis dicat Christum non colo, sed Deum Patrem colo addit omnis.||
nec Patrem habet,
interl.| interl.| nec Filium nec ipsum Patrem habet placatum||
qui confitetur
interl.| interl.| corde, voce et opere||
Filium
interl.| interl.| Iesum esse Christum||
et Patrem habet.
interl.| interl.| placatum||
interl.| interl.| propitium||
interl.| interl.| ergo||
Numérotation du verset 1Io. 2,24 
Vos quod audistis
interl.| interl.| per predicatores||
ab initio,
interl.| interl.| conversationis vestre||
marg.| marg.| QUOD  AUDISTIS AB  INITIO etc. « Si quis dixerit : ecce hic Christus, ecce {t. 4 : Erfurt, f. 1189rb ; facsim., p. 537b} [Rusch, f. 1189rb ] illic ne credideritis » quod ab apostolis audistis tenete.||

Mc. 13, 21.
in vobis permaneat
interl.| interl.| per observationem memoriter teneatis||
quia19  si in vobis permanserit quod ab initio audistis, et vos in Filio et Patre manebitis.
interl.| interl.| hic per fidem in futuro per spem||
marg.| marg.| ET VOS IN  FILIO ET  PATRE. Ita eritis membra Patris et Filii ut a memoria et protectione Patris et Filii non excidatis et hoc debetis appetere ut sitis in Patre et Filio, quia inde mercedem consequimini.||
marg.| marg.| IN FILIO. Filium primo ponit quia : « Nemo venit ad Patrem nisi per Filium ».||

Io. 14, 9.

19  quia] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 2,25 
interl.| interl.| qui non mentitur||
marg.| marg.| HEC  EST  REPROMISSIO. Memoria promisse mercedis perseverantem te faciat in opere.||
pollicitus est nobis
interl.| interl.| per se et per suos predicatores||
vitam eternam.
interl.| interl.| non aurum nec aliquid terrenum||
Numérotation du verset 1Io. 2,26 
Hec scripsi vobis
interl.| interl.| quasi : attenti sitis ad hec que dico quia propter illos malos vitandos scripsi hec||
de his20  qui vos seducunt21 
interl.| interl.| vel perversis dogmatibus, vel per alias illecebras, vel per adversa seculi a vita eterna vos retrahunt||

20  his] eis Weber 21  vos seducunt] inv. Weber
Numérotation du verset 1Io. 2,27 
Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis.
interl.| interl.| et ut doctrinam quam exterius facio bene teneatis curate ut Spiritus sancti gratia quam in baptismo consecuti estis integram in corpore et corde servetis||
Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos,
interl.| interl.| et sic fit ut docente vos interius spiritu minus indigeatis extrinsecus hominum institutione doceri||
marg.| marg.| DOCEAT  VOS. Nemo docenti tribuat quod ex ore docentis intelligit, nisi intus qui doceat sit lingua doctoris exterius in vacuum laborat, nec tamen doctor taceat quod potest agat.||
sed sicut unctio eius docet vos de omnibus,
interl.| interl.| que tenenda sunt||
interl.| interl.| quod predico qui aliter predicant falsi sunt nec invenietis vitam eternam nisi sequamini caritatem fidei quam per me audistis||
marg.| marg.| SED  SICUT  UNCTIO  EIUS. Id est Spiritus sanctus cuius sacramentum est in unctione visibili. Vel  unctio : caritas que « diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis», que ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.||

Cf. Rm. 5, 3-5 : « Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
et verum est
interl.| interl.| et ideo quia Verum est ||
et non est mendacium.
interl.| interl.| non est mutabile ut vetus lex||
marg.| marg.| ET VERUM  EST ET  NON. Alia translatio : et verax est, scilicet unctio et non est mendax.||
Et sicut docuit vos
interl.| interl.| unctio||
manete in eo.
Numérotation du verset 1Io. 2,28 
Et nunc, filioli, manete in eo
interl.| interl.| hoc commodum habituri||
marg.| marg.| MANETE IN EO. et nunc filioli manete. Crebra interatione, inculcat ut mentibus artius infigat.||
marg.| marg.| MANETE IN EO. Et si quid boni habetis illi totum et non vobis imputate, mala vobis et diabolo imputate.||
marg.| marg.| FILIOLI  MANETE IN EO. Qui inter persecutores in Domino manet non confusus, spem habet in eius adventu, sed qui hic erubescit confundetur in eius adventu cuius precepta neglexit.||
ut cum apparuerit,
interl.| interl.| ad premium bonorum et malorum damnationem||
habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
interl.| interl.| pro eo neglecto vel negato||
Numérotation du verset 1Io. 2,29 
Si scitis
interl.| interl.| si hoc constat||
quoniam iustus est,
interl.| interl.| principaliter auctor et natura totius iustitie||
scitote
interl.| interl.| et hoc||
quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso
interl.| interl.| ministrante||
marg.| marg.| OMNIS  QUI  FACIT  IUSTITIAM. Iustitia perfecta vix est in angelis vel in sanctis viris qui semper manent in contemplatione Dei. In nobis iustitia incipit ex fide. Initium iustitie confessio peccatorum. Perficietur iustitia quando non erit lucta cum carne sed triumphus de hoste.||
natus est.
interl.| interl.| de malo in bonum||
marg.| marg.| EX IPSO  NATUS  EST. Iam nati sumus ex iusto iustitiam iusti Patris sequi oportet.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_2)