initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. *Epistola Iohannis prima*>

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Io. 3,1 
Videte
interl.|  et si non intelligitis quod omnis iustica sit ex Deo per hoc probate
qualem caritatem
marg.|  QUALEM  CARITATEM. Quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam caritatem. Dedit enim ut hoc seculo nomine et actu nominaremur filii Dei et in futuro simus, possidendo hereditariam beatitudinem.
dedit
interl.|  gratis
nobis Pater,
interl.|  a indignis
marg.|  DEDIT  NOBIS  PATER. Ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut Dominum servi sed etiam ut Patrem filii. Unde dicitur : « Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri ».

Io. 1, 12.
ut filii Dei nominemur
interl.|  in hoc seculo
et simus.
interl.|  in futuro possidendo

simus] sumus Weber
Propter hoc mundus non novit nos,
interl.|  quod filii Dei dicimur amatores mundi non diligunt nos non percipiunt nostram dignitatem non nos venerantur sed affligunt
quia non novit eum.
interl.|  Patrem
Numérotation du verset 1Io. 3,2 
Carissimi, nunc filii Dei sumus,
interl.|  cum despecti sumus mundo
marg.|  FILII  DEI  SUMUS. Quasi diceret : esse et dici filios Dei que dignitas est ? Respondet :   Carissimi nunc filii Dei sumus . Nunc per miracula que facimus et per puritatem vite apparet quod sumus filii Dei, sed quiquid est in presenti parum est ad respectum futuri.
interl.|  » Non ascendit in cor hominis que preparavit Deus diligentibus se »

1Cor. 2, 9.

quod] quid Weber
Scimus quoniam cum apparuerit,
interl.|  in secundo adventu
similes ei erimus
interl.|  secundum corpus immortales et impassibiles sicut ipse Filius
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1189va ; facsim., p. 538a} [Rusch, f. 1189va ] SIMILES  ERIMUS. Cum immutabilis eterne divinitatis contemplatione perfruemur nos quoque immortales et eterni in illo erimus, non idem quod ipse sed similes quia creatura et ad similitudinem eius facti sumus.
quoniam videbimus eum sicut est.
interl.|  sola enim visio beatificat : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ».
marg.|  QUONIAM  VIDEBIMUS. Secundum quod « Verbum caro factum est » viderunt mali et in iudicio sunt visuri, sed quomodo 'Verbum in principio erat apud Patrem' videbunt soli iusti et tolletur impius ne videat gloriam Dei.

Mt. 5, 8.
Io. 1, 14.
Cf. Io. 1, 2 : « Hoc erat in principio apud Deum ».
Numérotation du verset 1Io. 3,3 
Et omnis qui habet spem hanc in eo,
interl.|  quod ad similitudinem Dei perventurus sit
sanctificat se,
marg.|  SANCTIFICAT  SE. Non aufert liberum arbitrium, dum dicit quod homo se sanctificat, nec tamen consentit Pelagianis qui dicunt hominem non indigere gratia sed sicut gloriam divine similitudinis pro modo nostro precipimur sperare, sic munditiam divine sanctitatis pro nostra capacitate iubemur imitari ut preeunte gratia, vitare mala laboremus dicentes Deo : “Adiutor meus es tu ne derelinquas me”.

Cf. Ps. 26, 9 : « Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus ».
sicut et ille sanctus est.
interl.|  in presenti sanctitatem Dei imitatur pie vivendo secularia desideria abnegando
interl.|  ”Sancti estote sicut et Pater vester”
interl.|  qui habet spem scilicet sanctificat se omnis qui facit etc.

Cf. Mt. 5, 48 : « Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est » ; Lv. 11, 44 : « Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram ».
Numérotation du verset 1Io. 3,4 
Omnis qui peccatum facit,
interl.|  voluntate et actu

peccatum facit] inv. Weber
et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas.
interl.|  nemo dicat ergo ego homo peccator sum sed iniquus non sum
interl.|  qui peccat contrarius nimirum equitati divine legis existit
marg.|  ET  PECCATUM  EST  INIQUITAS. Grece 'nomos' lex ; inde ‘anomia’, id est iniquitas que est contra legem vel sine lege ; inde dicit : P  eccatum est iniquitas . Quidquid peccamus contra legem Dei facimus. Unde : « Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre ». Non solum qui scriptam legem contemnunt, sed etiam qui innocentiam naturalis legis corrumpunt.

Ps. 118, 119.
Numérotation du verset 1Io. 3,5 
Et scitis quia ille apparuit
interl.|  primo adventu
marg.|  ET  SCITIS. Ne nos qui peccatis et iniquitatibus carere non possumus, de salute desperaremus subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum per gratiam facti sumus filii Dei et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur, quia ideo apparuit ut peccata tolleret de qua iniquitate nemo se excuset.

quia] quoniam Weber
ut peccata tolleret,
interl.|  » Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi »
marg.|  PECCATA  TOLLERET. Tollit dimittendo facta, adiuvando ne fiant, ducendo ad vitam ut fieri omnino non possint.

Io. 1, 29.
et peccatum in eo non est.
interl.|  et potuit quia peccatum in eo non est si esset in illo peccatum illi esset auferendum
Numérotation du verset 1Io. 3,6 
Omnis qui in eo manet non peccat,
interl.|  vere immunis ipse est a peccato quia etiam illi qui adherent ei ex hoc quod adherent vitant peccata
marg.|  OMNIS  QUI  IN  EO  MANET. Quasi : et quid prodest nobis quia sine peccato venit ? Responde :   Omnis qui in eo manet non peccat .
et omnis qui peccat non vidit
interl.|  fide

et] om. Weber
eum,
interl.|  in humanitate
marg.|  QUI  PECCAT  NON  VIDET  EUM. Et qui manet in eo non peccat. Et in hoc nemo vos seducat, dicendo quod vel iustitia sit ex homine vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis iustitia ex Deo et omne peccatum ex diabolo.
videt] sic Rusch
nec scivit
interl.|  alias : cognovit

scivit] cognovit Weber
eum.
interl.|  in deitate
interl.|  gustando suavitatem eius si enim gustet quam suavis Dominus non peccando a videnda eius gloria se removeret
Numérotation du verset 1Io. 3,7 
Filioli, nemo vos seducat.
interl.|  sed
Qui facit iustitiam iustus est, sicut et ille iustus est.
interl.|  per participationem
marg.|  QUI  FACIT  IUSTITIAM. Id est qui habet actum iustitie et intentionem iustus quidem est sed non ex se sed sicut ille est ab eadem radice procedit. Iustitia in illo principaliter in isto secundarie in illo naturaliter in isto per adoptionem. Quod est qui iustus est ab illo iustus est.
marg.|  SICUT  ET  ILLE  IUSTUS etc. Sicut non semper in equalitate dici solet verbi gratia ut multum interest inter faciem hominis et imaginem de speculo, quia hic corpus, ibi tantum imago et tamen hic et ibi oculi, et hic et ibi aures, ita nos habemus imaginem Dei, iustitiam Dei, sanctitatem Dei, sed non imaginem qua Filius est equalis Patri, non iustitiam Dei qua ille iustus est incommutabili perpetuitate. Non credendo {t. 4 : Erfurt, f. 1189vb ; facsim., p. 538b} [Rusch, f. 1189vb ] in eum quem non videmus ut aliquando videamus, non sanctitatem qua ille sanctus est eternitate nos sancti fide.
Numérotation du verset 1Io. 3,8 
Qui facit peccatum ex diabolo est,
interl.|  imitator eius
marg.|  EX  DIABOLO. Non carnis originem ducendo, sicut Manicheus voluit de cunctis hominibus, sed imitationem et suggestionem peccandi sumendo ab illo, sicut filii Abrahe dicuntur imitando fidem eius, et Iudei deserentes fidem Abrahe facti sunt non filii Abrahe sed diaboli.
quoniam ab initio
interl.|  sue creationis incipiens peccare peccat continue usque in presenti
diabolus peccat.
interl.|  in veritate non stetit
In hoc apparuit Filius Dei
interl.|  per carnem
ut dissolvat opera diaboli.
interl.|  quibus ligatur homo
interl.|  ita solvit quia omnis
marg.|  UT  DISSOLVAT. Id est destruat illam nativitatem quam a diabolo traximus Adam a Deo factus, sed peccando a diabolo natus tales genuit qualis fuit. Cum concupiscentia nati sumus antequam nostra debita addamus. De illa damnatione quia nascimur morimur. Sed natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam.
Numérotation du verset 1Io. 3,9 
ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet,
interl.|  per hoc vitat peccata quia Verbum, per quod generatur, manet.
interl.|  » Non potest arbor bona fructus malos facere ».
marg.|  PECCATUM  NON  FACIT. Non de omni peccato dicit. Si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus. Sed de violatione caritatis quam qui semen Dei, et Verbum Dei quo renatus est in se habet committere non potest, et ad hoc sequentia spectant vel de quolibet criminali potest accipi.
marg.|  QUONIAM  SEMEN  IPSIUS  EST . Verus filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est : « Diligite invicem ».

Mt. 7, 18.
Io. 13, 34.
sic Rusch
et non potest peccare,
interl.|  » Iniquitatem odio habui » etc.
interl.|  nec tantum non peccat sed nec potest peccare quamdiu Verbum retinet

Ps. 118, 163.
quoniam ex Deo natus est.
interl.|  in quo peccatum non est
Numérotation du verset 1Io. 3,10 
In hoc manifesti sunt filii Dei
interl.|  quod non peccant
interl.|  » A fructibus eorum cognoscetis eos ».
marg.|  IN  HOC  MANIFESTI  SUNT. Dilectio est certum signum quo discernuntur filii Dei et filii diaboli. Alia sunt communia bonis et malis. In hoc fonte non communicat alienus. Quidquid vis habe, hoc solum nisi habeas nihil tibi prodest. Alia non habeas, hoc habe implesti legem, quia : « Plenitudo legis caritas ».

Mt. 7, 16.
Rm. 13, 10.
et filii diaboli.
interl.|  in hoc quod peccant
Omnis qui non est iustus,
interl.|  quia quod ex Deo est non peccat ergo quod peccat ex Deo non est
interl.|  non rependens Deo quod debet
non est de
interl.|  vel : ex
Deo et qui non diligit fratrem suum,
interl.|  non est ex Deo
interl.|  vere est habenda dilectio
Numérotation du verset 1Io. 3,11 
quoniam hec est annuntiatio
interl.|  » Hoc est preceptum meum ut diligatis invicem »

Io. 15, 12.
quam audistis, ab initio ut diligatis alterutrum.

diligatis] diligamus Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,12 
Non sicut Caim
interl.|  existentes
qui10  ex maligno
interl.|  diabolo qui invidit Deo et cecidit, invidit homini et deiecit

10  qui] om. Weber
erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ?
interl.|  vide unde processit homicidium
Quoniam opera eius maligna erant,
interl.|  quia invidebat fratri
marg.|  QUONIAM  OPERA  EIUS  MALIGNA  ERANT. Ubi est invidia non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit nisi invidiam et odium fratris. Opera Abel iusta non dicit nisi caritatem hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas vel facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat creatura Creatori, sed non bene dividebat quando credebat placere munera que offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit et placuit.
fratris autem eius bona11 
interl.|  iusta per caritatem

11  bona] iusta Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,13 
Nolite mirari, fratres,
interl.|  dilectionem habete nec propter mundi odium vel persecutiones dilectionem dimittite quia temptationibus probamini
marg.|  NOLITE  MIRARI. Non miror si amator mundi fratrem odit separatum ab amore mundi, et celestibus intentum desideriis. Religio peccatori est abominatio.
si odit vos mundus.
interl.|  mundi amatores
interl.|  propter mundum non debet minui dilectio
interl.|  quia
Numérotation du verset 1Io. 3,14 
Nos scimus quia12  translati sumus de morte
interl.|  eterna
marg.|  NOS  SCIMUS etc. Nemo de virtutibus se extollat, nemo suarum virium paupertatem metuat qui fratrem diligit, apertum dat iudicium, quia ad sortem iustorum pertineat.

12  quia] quoniam Weber
in vitam, quoniam
interl.|  per hoc
diligimus fratres.
interl.|  sed
Qui non diligit
interl.|  fratrem
manet
interl.|  non tantum venturus est in eternam mortem sed iam manet
in morte,
interl.|  anime
marg.|  MANET  IN  MORTE. Vita carnis anima, vita anime Deus. Corporis mors amittere spiritum, anime mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.
Numérotation du verset 1Io. 3,15 
omnis qui odit
interl.|  diligere debemus non odisse quia qui odit
fratrem suum homicida est.
marg.|  QUI  ODIT  FRATREM  HOMICIDA. Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam et sic quantum ad se occidit eum in anima. {t. 4 : Erfurt, f. 1190ra ; facsim., p. 539a} [Rusch, f. 1190ra ] Si quis contemnat odium fratris num contemnet in corde suo homicidium ? Non movet manus ad occidendum et homicida iam tenetur, vivit ille et iste interfector iudicatur.
Et scitis quoniam omnis homicida
interl.|  qui vel ferro percutit vel odio insequitur
{t. 4 : Erfurt, f. 1190ra ; facsim., p. 539a} [Rusch, f. 1190ra ] non habet vitam eternam in semetipso13  manentem.
interl.|  et si per fidem hic inter sanctos vivere cernitur.
marg.|  NON  HABET  VITAM  ETERNAM. In perpetuo cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur ut discordet a fratribus.

13  semetipso] se Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,16 
In hoc cognovimus caritatem Dei14  , quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
interl.|  multis modis habendam esse caritatem probavi ut vero ad finem veniam ex caritate debemus animam pro fratribus ponere sicut Christus animam posuit pro omnibus nobis.
marg.|  IN  HOC  COGNOVIMUS  CARITATEM  DEI. Prepositis multis rationibus de habenda caritate, tandem supponit de caritatis perfectione sub exemplo passionis dominice. Hanc Petrus monetur habere cum Domino interroganti profiteretur se amare cui dicitur : «Cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis». In quibus verbis ut animam pro ovibus poneret docebatu : “Maiorem enim caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis”.

Io. 21, 19.
Cf. Io. 15, 13 : « Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis ».

14  Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,17 
Qui habuerit substantiam huius15  mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem16 
interl.|  victus vel vestitus
marg.|  Qui habuerit substantiam mundi. Si vel ex temporis opportunitate vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere debemus saltem res nostras pro fratribus deponere et hoc est nutrimentum caritatis. Qui didicit rem suam dare quandoque poterit seipsum deponere.

15  huius] om. Weber 16  necessitatem patientem] necesse habere Weber
et clauserit viscera sua ab eo
interl.|  ut non compatiatur miserie illius vel nihil det etiam si compatiatur
interl.|  si superflua non potes dare fratri animam tuam potes ponere pro fratre
quomodo caritas Dei manet in eo ?
Numérotation du verset 1Io. 3,18 
Filioli mei17  ,
marg.|  FILIOLI. Quia non est perfecta caritas in illo qui non ponit animam pro fratribus. Vel qui saltem non dat pecuniam ergo ut perfectam caritatem habeatis filioli eiusdem Patris non diligamus etc.

17  mei] om. Weber
non diligamus verbo neque18  lingua sed opere et veritate,
interl.|  contra verbo et lingua
marg.|  NON  DILIGAMUS  VERBO  NEC  LINGUA. In verbo pura locutio non opus. In lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam sepe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare.
marg.|  DILIGAMUS  OPERE  ET  VERITATE. Quia si etiam fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia maior est corde nostro et novit quo zelo fiant omnia.
marg.|  ET  VERITATE. Ut simplici intentione beneficia prestemus non propter iactantiam, vel propter aliquid temporale commodum sed respectu solius Dei.

18  neque] nec Weber
in hoc cognoscimus
interl.|  cum opera pietatis in veritate facimus patet quod ex Deo qui est veritas sumus cum eius perfectionem pro modo nostro imitamur
quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadebimus19  corda nostra.
interl.|  ad meliora excogitanda
marg.|  IN  HOC  COGNOVIMUS  QUONIAM  EX  VERITATE  SUMUS. In hoc quod veritatem diligimus scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri eius conspectum et in hac etiam suademus corda nostra ad meliora opera excogitanda.
marg.|  ET  IN  CONSPECTU  EIUS  SUADEBIMUS  CORDA  NOSTRA. Id est tales cogitationes corda nostra habere suademus que divinis sint digne conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt ad fidem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat si posset Deo occultaret. Qui vero bona hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent quod est indicium {t. 4 : Erfurt, f. 1190rb ; facsim., p. 539b} [Rusch, f. 1190rb ] magne perfectionis, cum sua opera vel cogitatus a Deo gaudet videri, quia : « Qui facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo facta sunt ».

Io. 3, 21.

19  suadebimus] suadeamus Weber
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum20  ,
marg.|  QUONIAM  SI  REPREHENDERIT. Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes quod Deo eas volumus ostendere, quia etiam si conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo latere non possemus, quia maior est corde nostro et novit omnia. Valet ergo dilectio que nos commendat illi quem latere non possumus.

20  nostrum] om. Weber
maior est Deus corde nostro et novit omnia. Carissimi, si cor non reprehenderit nos,
interl.|  in dilectione sed certi sumus quod puram dilectionem fratrum habemus salutem fratrum querentes non aliud emolumentum. Item si non reprehenderit in oratione dominica dum dicimus : « Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ».

Mt. 6, 12.
fiduciam habemus ad Deum, et quidquid21  petierimus,
interl.|  ex radice caritatis
marg.|  ET  QUIDQUID  PETIERIMUS. Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed siquis adeo perversus ut celestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod e contrario sapientia terribiliter intonat : “Qui avertit aurem suam ut non audiat legem oratio eius erit execrabilis”.

Prv. 28, 9 : « Qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis ».

21  quidquid] quodcumque Weber
accipiemus ab eo,
interl.|  et si aliquando non ad voluntatem semper tamen ad salutem
quoniam mandata
interl.|  caritatis
eius custodimus,
interl.|  animo
et ea
interl.|  opera caritatis
que sunt placita coram eo
interl.|  in abscondito ubi ipse videt
interl.|  quasi : aliquis quereret quod est illud mandatum, fides et dilectio
marg.|  ET  HOC  EST  MANDATUM. Mandatum singulari modo preponit et duo subiungit quia hec nequeunt separari.
ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi,
interl.|  quia non est aliud nomen in quo oporteat salvos fieri
et diligamus alterutrum,
interl.|  ”Hoc est mandatum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” amate vos ad hoc ad quod vos diligo, id est ut ad beatitudinem pertingatis.

Cf. Io. 15, 12 : « Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos ».
sicut dedit mandatum nobis.
interl.|  ita puro amore non sicut latrones vel quilibet scelerati se diligunt sed non caste
interl.|  amant se invicem mali scilicet amor ille tartareus est et peior quam discordia
Et qui servat mandata eius,
interl.|  non amas regem cuius contemnis legem
marg.|  ET  QUI. Qua mercede hec mandata fidei et dilectionis ferventur exequitur.
in illo manet
interl.|  Deo ut in domo ut in tuto refugio
marg.|  IN  ILLO  MANET etc. Primis temporibus crescentis Ecclesie cadebat Spiritus super credentes et loquebantur linguis et faciebant miracula. Sed nunc non eget Ecclesia exterioribus signis. Omnis qui habet fidem et caritatem testatur in se Spiritum manere.
et ipse in eo,
interl.|  ut in mundo vase et in presenti et in futuro
et in hoc scimus quoniam manet in nobis,
interl.|  si servamus caritatem manet in nobis et si dubitamus an in nobis habitet manifestis signis hoc possumus ostendere quia dedit nobis genera linguarum gratiam sanitatum et cetera charismata
de Spiritu
interl.|  sancto
quem nobis dedit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_3)