initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. Epistola Iohannis prima**>

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Io. 4,1 
Carissimi, nolite omni spiritui credere,
interl.| interl.| spiritaliter loquenti ut eum eligatis ad imitandum quia quedam dona spiritus sunt communia tam bonis quam malis preter caritatem||
marg.| marg.| NOLITE  OMNI  SPIRITUI  CREDERE. Multi heretici, multi schismatici confitentur Iesum in carne venisse sed factis negant, non habendo caritatem. Caritate « Verbum caro factum est », qui non habet caritatem negat eum venisse in carne, et hic convincitur Spiritum ex Deo, non habere Spiritus Dei non sono lingue sed amando et faciendo dicit Iesum in carne venisse. Iesus venit ut colligat, hereticus spargit hic non habet Spiritum Dei.||

a Io. 1, 14.
sed probate spiritus si ex Deo sint,
interl.| interl.| si secundum Deum sunt spiritales si caritate nitantur quia “si mysteria omnia noverim caritatem autem non habuero” etc.||
interl.| interl.| ideo premunio vos quoniam etc.||

Cf. 1Cor. 13, 2 : « Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum ».
quoniam multi pseudo prophete
interl.| interl.| qui sub obtentu fidei errores predicant et malis exemplis corrumpunt||
interl.| interl.| caritatem non habentes||
marg.| marg.| QUONIAM  MULTI etc. Caritatem non habentes et unitatem Ecclesie pravo dogmate scindentes, nihilominus Spiritum sanctum in se contendunt esse subdit ut per fructus probentur si sunt pseudo vel veri prophete, quia non colliguntur de spinis uve neque de tribulis ficus'.||

Cf. Mt. 7, 16 : « Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus ? »
exierunt in mundum.
Numérotation du verset 1Io. 4,2 
In hoc cognoscitur Spiritus Dei,
interl.| interl.| quomodo probare possumus hoc signo noscitur Spiritus Dei, scilicet quod omnis spiritus||
omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse,
interl.| interl.| voce et operatione et ea caritate instruit auditores qua caritate Deus factus est homo||
marg.| marg.| OMNIS  SPIRITUS  QUI  CONFITETUR. Multi heretici qui unitatem Ecclesie separare pravo dogmate volebant, hunc versiculum ex epistola raserunt, ne per eum erroris convincerentur.||
ex Deo est,
interl.| interl.| et huic credendum||
Numérotation du verset 1Io. 4,3 
et omnis spiritus qui solvit Iesum
interl.| interl.| qui divinitatem vel animam vel carnem negat vel precepta negligit||
marg.| marg.| SOLVIT. Qui Deum ab homine distinguit, qui membra a Deo dividit, qui verba Dei male interpretatur, qui a Deo male vivendo recedit.||
ex Deo {t. 4 : Erfurt, f. 1190va ; facsim., p. 540a} [Rusch, f. 1190va ] non est, et hoc est Antichristus,
interl.| interl.| preambulus||

antichristus] antichristi Weber
quo audistis quoniam venit
interl.| interl.| imminente Dei iudicio||

quo] quod Weber
et nunc
interl.| interl.| habitans in mentibus eorum qui Christo verbo vel opere repugnant nam iam operatur mysterium iniquitatis||
iam in mundo est.
interl.| interl.| amatoribus mundi||
Numérotation du verset 1Io. 4,4 
Vos ex Deo estis filioli,
interl.| interl.| illi non sunt ex Deo sed vos||
et vicistis
interl.| interl.| confitendo Iesum venisse in carne habendo caritatem||
eum
interl.| interl.| Antichristum||

eum] eos Weber
quoniam maior est qui in vobis est
interl.| interl.| sed non virtute liberi arbitrii sed quia maior est Deus ad protegendum quam diabolus ad impugnandum||
interl.| interl.| docet habere spem et caritatem||
quam qui in mundo.
Numérotation du verset 1Io. 4,5 
Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit.
interl.| interl.| sed spiritalium corda non possunt avertere||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1190va ; facsim., p. 540a} [Rusch, f. 1190va ] IPSI DE  MUNDO. Hi spiritus non sunt diligendi non sunt audiendi, quia etsi Christi nomen invocant et signo Christi se notant, tamen sunt de illorum numero qui mundana cupiunt, qui celestia ignorant.||
marg.| marg.| IDEO DE  MUNDO  LOQUUNTUR. Ratione mundane sapientie probantes non posse Deum hominem mortuum suscitare, hominem mortalem in celis habere mansionem et alia huiusmodi.||
Numérotation du verset 1Io. 4,6 
Nos ex Deo sumus.
interl.| interl.| quia caritatem habemus||
Qui novit Deum
interl.| interl.| per caritatem||
audit nos,
interl.| interl.| predicatores veritatis||
qui non est ex Deo
interl.| interl.| qui caritatem non habet||
non audit nos :
interl.| interl.| carnalis non percipit ea que sunt Spiritus Dei||
in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris.
interl.| interl.| qui audit nos habet spiritum veritatis qui non audit habet spiritum erroris||
interl.| interl.| et quia ex Deo sumus non ex mundo ergo||
Numérotation du verset 1Io. 4,7 
Carissimi, diligamus invicem
interl.| interl.| verbo et opere||
marg.| marg.| CARISSIMI,  DILIGAMUS  INVICEM. Commendavit caritatem multis modis iam ad eius singularem laudem accedit in quo eum maxime debemus audire, scilicet qui diligit ex Deo natus est et Deum novit quia Deus caritas est. Dixerat :  CARITAS EX  DEO  EST, hic superaddit :  deus caritas est.||
marg.| marg.| Augustinus Hipponensis AUGUSTINUS. Caritas est affectus animi ad diligendum Deum propter Deum et proximum propter Deum.||
marg.| marg.|  ITEM ALIBI. Tu autem, Domine, neque affectus animi neque animus es, sed Dominus Deus animi tu es. Qui facit contra caritatem contra Deum facit, facile quanquam videatur cuivis facere contra hominem, sed contra Deum facere quis non timet ?||
quoniam caritas ex Deo est.
marg.| marg.| CARITAS EX  DEO  EST. Filius Deus est ex Deo, Spiritus sanctus Deus est ex Deo, et non tres dii sed unus Deus : Pater, Filius et Spiritus Sanctus et ille diligit in quo habitat Spiritus sanctus. Ergo dilectio est Deus, sed Deus qui ex Deo et ita vere dicitur et dilectio ex Deo et Deus dilectio est. Cum dicitur  ex Deo, aut Filius intelligitur aut Spiritus sanctus. Cum Apostolus dicat : “Caritas diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis”, intelligimus dilectionem Spiritum sanctum esse, hic est fons in quo non communicat alienus cum in omnibus aliis sacramentis Ecclesie communicet. Ad hunc fontem bibendum nos hortatur dicens : diligamus invicem.||

Cf. Rm. 5, 5 : « Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis ».
Et omnis qui diligit fratrem suum
interl.| interl.| vel Deum||

fratrem suum] om. Weber
ex Deo natus est
interl.| interl.| quia permanet apud Deum||
et cognoscit Deum.
interl.| interl.| et hic et in futuro plenius||
Numérotation du verset 1Io. 4,8 
Qui non diligit non novit Deum,
interl.| interl.| ad notitiam Dei no venitur nisi per caritatem quia : « In malivolam animam non introibit Spiritus sapientia».||

Sap. 1, 4.
quoniam Deus caritas est.
interl.| interl.| fraterna dilectio ducit ad notitiam Dei qui est summa dilectio||
marg.| marg.| QUONIAM  DEUS  CARITAS. Non differt in Deo ut 'iustus' et 'iustitia' dicatur ut 'diligens' et 'dilectio' dicatur, quia non transnominative a iustitia dicitur iustus vel diligens dilectione, quia iustitiam vel dilectionem habeat sed quia est iustitia vel dilectio.||
Numérotation du verset 1Io. 4,9 
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum
interl.| interl.| invisibilem in se||
marg.| marg.| IN HOC  APPARUIT  CARITAS. Probando quod Deus caritas est et quod nos diligit voluit inducere nos suo exemplo ut invicem diligeremus et ad notitiam eius veniremus. Sicut Deus non expectavit ut eum diligeremus, sic nos non expectemus ut alii nos diligant sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est quia misit Filium, dilectio Filii quia mortuus est.||
misit Deus
interl.| interl.| visibilem ex carne||
in hunc mundum
interl.| interl.| mori pro mundo||

hunc] om. Weber
ut vivamus
interl.| interl.| prius mortui||
per eum.
interl.| interl.| resuscitatum||
Numérotation du verset 1Io. 4,10 
interl.| interl.| in hac missione||
est caritas,
interl.| interl.| manifestata||
non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos,
interl.| interl.| amavit iniquos sed non iniquitatem||
marg.| marg.| NON  QUASI  NOS etc. Non prius dileximus ut quasi merito nostre dilectionis ipse diligeret nos, sed et ipse prior dilexit nos ut, preeunte gratia eius, {t. 4 : Erfurt, f. 1190vb ; facsim., p. 540b} [Rusch, f. 1190vb ] nos eum diligamus.||
et misit Filium suum propitiationem
interl.| interl.| experimentum dilectionis||
marg.| marg.| PROPITIATIONEM. Alia translatio 'litatorem', id est sacrificatorem pro peccatis nostris.||
pro peccatis nostris.
interl.| interl.| destruendis||
Numérotation du verset 1Io. 4,11 
Carissimi,
interl.| interl.| estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione||
si sic Deus dilexit nos
interl.| interl.| sed non iniquitatem||
et nos debemus alterutrum diligere.
marg.| marg.| ET NOS  DEBEMUS  ALTERUTRUM  DILIGERE. Dilige et quod vis fac, sive taceas dilectione tace, sive clamas dilectione clama, de hac radice non potest nisi bonum exire.||
Numérotation du verset 1Io. 4,12 
Deum nemo vidit unquam,
interl.| interl.| «Non enim videbit me homo et vivet » ||
interl.| interl.| sed tamen||
marg.| marg.| DEUM  NEMO  VIDIT  UNQUAM. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus. Sed et si aliquando hoc molo videndi visus est non sicut iste nature videntur sed voluntate visus est specie qua voluit apparens latente natura et incommutabiliter in se permanente. Eo autem modo quo videtur sicut est nunc fortasse videtur ab angelis, a nobis tunc videbitur cum equales angelis erimus. Sed nec tunc videbitur sicut ista visibilia que corporali visione cernuntur sed “Unigenitus qui est in sinu Patris ipse narrabit” quod non ad oculos sed ad mentium visionem pertinet. Sicut ergo si solem istum videre vellemus oculum corporis purgaremus, sic volentes videre Deum oculum mentis purgemus. Sed quia hec visio in futuro speratur quid agendum est ? Quo solacio untendum ? dum adhuc peregrinamur in corpore diligamus invicem et sic Deus in nobis manet.||

Ex. 33, 20.
Cf. Io. 1, 18 : « Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit ».
si diligamus invicem
interl.| interl.| sincera et disciplinabili caritate non remissa et desidiosa mansuetudine||
Deus in nobis manet,
interl.| interl.| inspirando bona||
et caritas eius in nobis perfecta est.
interl.| interl.| habitando in te Deus faciet te perfectum||
marg.| marg.| ET CARITAS  EIUS etc. Incipe diligere cepit Deus in te esse, cresce in dilectione et amplius habitando in te Deus faciet te perfectum ut diligas et inimicum sicut et ipse inimicos dilexit.||
Numérotation du verset 1Io. 4,13 
In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis,
interl.| interl.| si diligimus manet in nobis quod tali experimento probamus quoniam de Spiritu suo dedit nobis||
marg.| marg.| IN HOC  COGNOSCIMUS. Unde sciemus si habeamus Spiritum Dei ? Interroga viscera tua, si sint plena caritate habes Spiritum Dei, quia : « Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis ».||
marg.| marg.| QUONIAM IN EO  MANEMUS ET  IPSE IN  NOBIS. Deus in nobis manet et nos in Deo et nemo de salute desperet, quia etsi morbi scelerum nos deprimunt, omnipotens est medicus qui salvet. Gaudeamus in spe ut veniamus ad rem.||

Rm. 5, 5.

cognoscimus] intelligimus Weber
quoniam de Spiritu sancto suo dedit nobis.
interl.| interl.| subtiliter de divinitate sua facit scire et loqui||

sancto] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 4,14 
Et nos vidimus
interl.| interl.| Per hoc probamus quod de Spiritu sancto dedit quia vidimus, id est per inspirantem Spiritum fide novimus et per testificantem Spiritum testificamur quod non hi qui Spiritum Sanctum non acceperunt||
et testificamur
interl.| interl.| quia “in mundo erat et mundus eum non cognovit”.| ||

Cf. Io. 1, 10 : « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit ».
quoniam Pater misit Filium suum
interl.| interl.| ad cognitionem hominum||

suum] om. Weber
salvatorem mundi.
interl.| interl.| non modo salvatorem sed et iudicem||
Numérotation du verset 1Io. 4,15 
Quisque confessus fuerit
interl.| interl.| nos per Spiritum datum credimus et testificamur et exemplo nostro quisquis per eundem Spiritum confessus vera confessione cordis ut nec hereticorum fraudibus, nec persecutorum tormentis, nec carnalium fratrum exemplis, nec propria fragilitate titubet||
marg.| marg.| QUISQUIS  CONFESSUS  FUERIT. Supra dixerat si diligamus Deus manet in nobis, hic dicit : qui confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei in Deo manet et Deus in eo. Insinuans quod quisquis habet dilectionem in fratres ille vere testatur Iesum esse Dei Filium. Quare enim causarum effectus conveniunt et ipse cause conveniunt.||
quoniam Iesus est Filius Dei,
interl.| interl.| «Nemo dicit Dominus Iesus nisi in Spiritu » etc. ||

Rm. 12, 3.
Deus in eo manet et ipse in Deo.
marg.| marg.| DEUS IN EO  MANET ET  IPSE etc. Vicissim in se habitant qui continet et qui continetur habitas in Deo sed ut continearis habitat in te Deus, sed ut contineat ne cadas quomodo cadet quem continet Deus ?||
Numérotation du verset 1Io. 4,16 
Et nos cognovimus
interl.| interl.| christiana fide ac si viderimus||
marg.| marg.| ET NOS  COGNOVIMUS. Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum et cognovimus qua causa hoc fecit non quia indigeret non quia aliquid {t. 4 : Erfurt, f. 1191ra ; facsim., p. 541a} [Rusch, f. 1191ra ] deberet sed sola caritate, cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet adoptavit illi qui cum illo possiderent vitam eternam.||
et credidimus caritati
interl.| interl.| que neminem fallit||
{t. 4 : Erfurt, f. 1191ra ; facsim., p. 541a} [Rusch, f. 1191ra ] quam habet Deus in nobis. Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo.
marg.| marg.| DEUS  CARITAS  EST etc. Idem superius dixerat, ecce iterum dicit ut amplius commendet et ut alium effectum caritatis adiungat. Supradixit per caritatem factum esse primum adventum Filii Dei in mundum ad salutem mundi, hic per eandem caritatem annuntiat salutem fidelium in secundo adventu in die iudicii. Dum dilectionem commendat, dilectionem Dei nec penitus tacet, nec frequenter nominat dilectionem inimici omnino tacet fraterne caritatis frequentissime meminit. Cur hoc ? Cum dicat non esse magnum si diligamus eos qui nos diligunt nisi etiam ad inimicos dilectio pertingat ? Sed qui usque ad dilectionem inimicorum pervenit non transibit fratres. Oportet enim ut (sicut ignis) prius occupet proxima et sic in longinquiora descendat. Qui optat de inimico ut frater fiat fratrem diligit. Non enim amat in illo quod est, sed quod vult esse sicut faber amat lignum de silva recisum de quo aliquid est facturus, non amat quod est sed quod facturus. Non minus ergo monuit de caritate. In mutua dilectione est perfectio caritatis divine.||
Numérotation du verset 1Io. 4,17 
In hoc perfecta est caritas nobiscum,
interl.| interl.| per hoc ostendimur perfecte Deum diligere si adventum iudicii eius non timemus qui timet non est perfectus in caritate||
marg.| marg.| IN HOC  PERFECTA  EST. Hoc signo potest probare quicumque quantum profecerit in caritate. Interroga cor tuum et respondebit tibi. Credit aliquis diem iudicii sed quia non est perfectus in caritate cepit timere, sed si perfectus esset fiduciam haberet et si desideraret non timeret. Quando convertitur aliquis ad penitentiam incipit timere sed processu bone conversationis discit non timere, sed optare ut veniat sicut Paulus : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ».||

sententia ex Phil. 1, 23 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
ut fiduciam habeamus in die iudicii,
interl.| interl.| non timentes apparere iudici||
quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo.
interl.| interl.| per hoc habemus fiduciam, quia imitamur perfectionem dilectionis eius in mundo amando etiam inimicos sicut ille « pluit super iustos et iniustos » in celo.||
marg.| marg.| SICUT  ILLE ET  NOS. Ut expositum est sicut non semper ad equalitatem sed ad quamdam similitudinem dicitur sicut aures habeo sic et imago, si “ad imaginem Dei facti sumus” quare non sicut Deus sumus ?||

Cf. Mt. 5, 44-45 : « Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos : ut sitis filii Patris vestri, qui in celis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super iustos et iniustos ».
Cf. Gn. 1, 26 : « Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos ».
Numérotation du verset 1Io. 4,18 
Timor non est in caritate,
interl.| interl.| que pro merito iustitie fiduciam habet sed et presentes tribulationes facit non timeri caritas.||
marg.| marg.| TIMOR  NON  EST. Per hoc in elligitur perfecta caritas, quia in tali caritate que ad imitationem divine bonitatis etiam inimicis benefacit non est timor.||
sed perfecta caritas foras mittit timorem,
interl.| interl.| servilem||
marg.| marg.| FORAS  MITTIT  TIMOREM. Illum de quo dicitur : « Initum sapientie timor Domini » quo timet quisque incipiens opera iustitie, ne veniat districtus iudex et se minus castigatum damnet, perfecta caritas perfectam facit iustitiam nec habet unde timeat sed desiderat.||
marg.| marg.| Aliud est timere Deum ne mittat in gehennam qui timor nondum castus cessabit, aliud timere Deum ne te deserat qui timor castus permanet in seculum seculi quia desiderat adventum sponsi.||

Ps. 110, 10.
quoniam timor penam habet,
interl.| interl.| quia torquet cor conscientia peccatorum cum nondum facta est iustificatio||
qui autem timet non est perfectus in caritate.
interl.| interl.| ut perfecti simus diligamus||
Numérotation du verset 1Io. 4,19 
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
interl.| interl.| nulla necessitate sed ut de inimicis amicos etc.||
marg.| marg.| QUONIAM  DEUS  PRIOR. Dilectio Dei dedit nobis ut diligeremus eum. Unde dicitur : « Non vos me elegistis sed ego elegi vos ».||

Io. 15, 16.

Deum] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 4,20 
Si quis dixerit
interl.| interl.| quia multi verbotenus dicunt diligo subditur : si quis||
quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt10  , Deum quem non vidit quomodo potest diligere ?
interl.| interl.| quia res incognita amari non potest||
marg.| marg.| DEUM  QUEM  NON  VIDET. Ideo non videt Deum quia non habet dilectionem, ideo non habet dilectionem quia non diligit fratrem, quia si haberet dilectionem videret Deum. Ergo, purgato oculo, per dilectionem tendamus ad contuendam {t. 4 : Erfurt, f. 1191rb ; facsim., p. 541b} [Rusch, f. 1191rb ] incommutabilem Dei substantiam.||

10  videt] vidit Weber
Numérotation du verset 1Io. 4,21 
Et hoc mandatum habemus a Deo11  eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum.
interl.| interl.| quia si fratrem non diligit nec Deum diligit cuius natos non diligit||
marg.| marg.| ET HOC  MANDATUM. Ne quis audeat dicere diligere possum Deum etiam si non diligam fratrem addit :  et hoc mandatum etc., quasi : quomodo diligis eum cuius negligis mandatum ?||

11  a Deo] ab eo Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_4)