initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<79. Epistola Iohannis prima**>

<79.1> Ex libro ‘De viris illustribus’, prefatio sancti Hieronymi in epistolas canonicas Iohannis

prol.| {t. 4 : Erfurt, f. 1187va ; facsim., p. 534a} [Rusch, f. 1187va ] Iohannes apostolus quem Iesus dilexit plurimum, filius Zebedei , frater Iacobi apostoli, quem Herodes post passionem Domini decollaverat, novissimus omnium scripsit evangelium. Rogatus ab Asie episcopis adversus Cherinthum aliosque hereticos et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam nonfuisse. Unde etiam compulsus est divinam eius nativitatem edicere. Sed et aliam causam huius Scripture ferunt quod, cum legisset Matthei, Marci et Luce volumina, probaverit quidem textum historie et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni in quo passus est post carcerem Iohannis, historiam texuisse. Pretermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam Iohannes clauderetur in carcerem, gesta narravit, sicut manifestum esse potest his qui quattuor evangeliorum volumina legerint. Que res diaphoniam que videbatur Iohannis esse, cum ceteris tulit. Scripsit autem unam epistolam cuius exordium hoc10  est11   : « Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre tractaverunt de Verbo vite », que ab universis ecclesiasticis et eruditissimus viris comprobatur12  . Relique autem due, quarum principium est13   : « Senior electe Domine et natis eius », et sequens14   : « Senior Caio carissimo, quem ego in veritate diligo » etc. Iohannis presbyteri asseruntur, cuius et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur ; et nonnulli putant duas memorias eiusdem Iohannis evangeliste esse.

1 Codd. : Rusch Ed1896 | 2 Zebedei] et praem. Ed1896 | 3 decollaverat] decollavit Ed1896 | 4 quo] + et Ed1896 | 5 potest] poterit Ed1896 | 6 qui] + diligenter Ed1896 | 7 diaphoniam] et διαφωνίαν Ed1896 | 8 tulit] tolit Ed1896 | 9 autem] + et Ed1896 | 10 hoc] om. Ed1896 | 11 1Io. | 12 comprobatur] probatur Ed1896 | 13 2Io. | 14 3Io. |
prol.| Super qua re, cum per ordinem ad Papiam auditorem eius ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundam post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Pathmos insulam relegatus, scripsis Apocalypsim, quam interpretantur Iustinus martyr et Ireneus. Interfacto autem Domitiano, et actis eius ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe rediit15  Ephesum, ibique usque ad Traianum principem perseverans, totas Asie fundavit et rexit Ecclesias. Confectusque {t. 4 : Erfurt, f. 1187vb ; facsim., p. 534b} [Rusch, f. 1187vb ] senio16  , sexagesimo octavo anno17  , post passionem Domini mortuus, et18  iuxta eandem urbem sepultus est.19 
marg.| marg.| SUPER  QUARE  CUM  PER  ORDINEM AD  PAPIAM etc. De quo sic loquitur Hieronymus HIERONYMUS. Papias, Iohannis auditor, Hieropolitanus episcopus in Asia, quinque tantum scripsit volumina que prenotavit « Explanationum sermonum Domini ». In quibus, cum se in prefatione asserat non varias opiniones sequi sed apostolos habere auctore, ait :"Considerabam quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Iacobus, quid Iohannes, quid Mattheus. Vel quid alius quilibet discipulorum Domini ? Quid etiam Aristion et senior Iohannes discipuli Christi loquebantur ? Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt quantum viva vox et usque hodie in suis auctoribus personans". Ex quo apparet in ipso catalogo nominem alium esse Iohannem qui inter apostolos ponitur, alium esse seniorem Iohannem quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus propter priorem opinionem quam a plerisque retulimus traditam in duas posteriores epistolas Iohannis non apostoli esse sed presbyteri.||

Papias Hierapolitanus, Explanatio sermonum Domini / Λογἱων κυριακῶν ἐξηγήσεις [CPG_1047] ut ref. Eusebius Caesariensis secundum translationem quam fecit Rufinus, Historia ecclesiastica [ CPL 0198 K (A) ], 3, 39, 4-6, ed. Th. Mommsen, 1903-1908, Corpus Berolinense, vol. 9,1 ; 9,2), p. 287.12-289.6 : « 4. quod si quando advenisset aliquis ex his, qui secuti sunt apostolos, ab ipso sedulo expiscabar, quid Andreas, quid Petrus dixerit, quid autem Philippus vel Thomas, quid vero Iacobus, quid Iohannes aut quid Matthaeus vel alius quis ex discipulis Domini, quae ve Aristion vel Iohannes presbyter ceterique discipuli dicebant ? Nec enim tantum mihi librorum lectiones prodesse credebam, quantum vivae vocis praesentis que magisterium'. 5. Sed mihi dignum videtur intendere, quod secundo nomen Iohannis enumerat, et eum quidem, cuius primo meminit, Petro et Iacobo ac Matthaeo ceteris que apostolis sociat, quem sine dubio ipsum evangelistam esse et apostolum constat. alium vero Iohannem distinctione quadam facta extra apostolorum numerum conlocat, praeferens ei Aristionem quendam, 6. et evidenter eum presbyterum nominat, ut per haec comprobetur verum esse illud, quod quidam Asiani scribunt, quod duo sint apud Ephesum sepulchra et utrumque Iohannis appelletur. quibus si diligentius intendamus, fortassis secundus hic erit Iohannes, si ille non creditur primus, sub cuius nomine Revelatio habetur, quae appellatur Iohannis ». [MM2016]

15  principe rediit] redit Ed1896 | 16  Confectusque senio] et confectus senio et Ed1896 | 17  anno] om. Ed1896 | 18  et] om. Ed1896 | 19  Hieronymus, De viris illustribus, c. 9, ed. E. Richardson, 1896, p. 12.29-13.28. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Io. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber79.xml&chapitre=79_Prol.1)