initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<80. Epistola Iohannis secunda**>

<Capitulum 1>

Numérotation du verset 2Io. 1,1 
Senior
interl.| interl.| Ego senior tam etate quam moribus vel sapientia scribo.||
electe domine
marg.| marg.| Proprium est senior electe cum quidam dubitent utrum he due epistole sint Iohannis apostoli. Per hoc autem quod sunt similes prime et in verbis et in simili assertione fidei et caritatis adversus hereticos, probantur esse apostoli non Iohannis presbyteri. Scribit autem ad quamdam Babyloniam que proprio nomine 'electa' vocabatur. Monens ipsam et natos eius ne propter hereticos discedant a proposito fidei. Per hanc electam significatur universalis mater Ecclesia.||
marg.| marg.| Per filios eius, minores ab Ecclesia geniti in fide. Scribit ergo universali Ecclesie, {t. 4 : Erfurt, f. 1192rb ; facsim., p. 543b} [Rusch, f. 1192rb ] non esse fidei perfectionem extra caritatem et hereticos detestatur qui dividunt Iesum Christum.||
et natis eius
interl.| interl.| tam natura quam fide||
quos ego diligo in veritate,
interl.| interl.| vero amore vel quia perseveratis in veritate||
et non ego solus
interl.| interl.| ut sit maior auctoritas||
marg.| marg.| NON  EGO  SOLUS. Scripturus contra hereticos qui a veritate exciderunt. Dicit omnium qui veritatem noverunt unam dilectionem in sanctos esse, ut similitudine catholicorum ab hereticorum deterreat societate. Omnes fideles in una veritate consentiunt, heretici in erroribus displicent.||
sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
interl.| interl.| qui Deum eligunt ad imitandum et solum Deum operibus caritatis querunt||
Numérotation du verset 2Io. 1,2 
propter veritatem que permanet in vobis
interl.| interl.| non ab aliam causam vos diligimus nisi propter veritatem fidei que inexpugnabilis perdurat||

vobis] nobis Weber
et vobiscum
interl.| interl.| vel no<biscum>||

vobiscum] nobiscum Weber
interl.| interl.| usque in finem vite vel durans in eternum||
Numérotation du verset 2Io. 1,3 
Sit vobiscum
interl.| interl.| perseverans||

vobiscum] nobiscum Weber
gratia,
interl.| interl.| remissio peccatorum||
misericordia,
interl.| interl.| si post baptismum in aliquo lapsi estis||
pax a Deo Patre
interl.| interl.| ne amplius Deum vel fratres offendatis||
et a Christo Iesu Filio Patris
interl.| interl.| qui coeternus et coequalis Patri, id est cum Patre potest et operatur||
marg.| marg.| IESU  CHRISTO  FILIO  PATRIS . Erant tunc temporis heretici qui negabant Dominum Iesum verum Dei Filium quos confutat.||
sic Rusch
in veritate
interl.| interl.| fidei quam in baptismo promisistis||
et caritate.
interl.| interl.| Dei et proximi||
Numérotation du verset 2Io. 1,4 
Gavisus sum valde,
interl.| interl.| in Domino de vestro bono principio||
marg.| marg.| GAVISUS  SUM  VALDE. Quasi : quod tenetis tenete nihil aliud ab hereticis recipite, quia in his que habetis gaudeo nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos omnia que circa vos fiunt cognosco.||
quoniam inveni de filiis tuis
interl.| interl.| aliquos fortasse non omnes||
ambulantes
interl.| interl.| quotidie proficiendo||
in veritate,
interl.| interl.| in vera fide||
marg.| marg.| AMBULANTES IN  VERITATE. Positus est Adam in paradiso ut operaretur et custodiret illud. Operatio effectus provectionem, custodia perfectionis ipsius statum atque constantiam designat.||
sicut
interl.| interl.| tam perfecte||
mandatum accepimus a Patre. Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi,
interl.| interl.| et per ea qua habes certificatur iam de cetero confidenter rogo ut rem debitam||
marg.| marg.| NON  TAMQUAM  MANDATUM  NOVUM etc. Arguit hereticos qui relictis que ab apostolis audierant nova, inducebant et per hoc fraterne caritatis federa dissipabant.||
sed quod habuimus ab initio
interl.| interl.| fidei vel a prioribus patribus||
ut diligamus alterutrum.
interl.| interl.| ut antiqua fides et delectio illibata permaneat||
Numérotation du verset 2Io. 1,6 
Et hec est caritas ut ambulemus
interl.| interl.| id est servemus mandata non exeamus ad aliquos errores non cessemus ab opere virtutum||
secundum mandata eius.
interl.| interl.| id est de ea caritate data||
Hoc enim mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis.
interl.| interl.| et necesse est ut perseveretis||

enim] om. Weber
Numérotation du verset 2Io. 1,7 
Quoniam multi seductores
interl.| interl.| prius Christiani nominis confessores||
marg.| marg.| QUONIAM  MULTI  SEDUCTORES. Hoc de hereticis potest accipi qui confitentur Iesum incarnatum. Sed vel veram eius carnem, vel veram divinitatem, vel verum eius Patrem Deum aut aliquid tale negant, vel potest de Iudeis accipi qui Iesum nondum ad salutem mundi venisse denegant sed expectant venturum Antichristum.||
exierunt
interl.| interl.| de nostro consortio||
in mundum
interl.| interl.| ad amorem et doctrinam mundi||
qui non confitentur
interl.| interl.| nec doctrina nec vita||
Iesum Christum
interl.| interl.| magistrum et normam sanctitatis||
venientem in carne, hic est seductor et Antichristus.
interl.| interl.| a quibus cavete nam hi tales sic et qui eis consentiunt||
interl.| interl.| et ideo||
Numérotation du verset 2Io. 1,8 
Videte vosmetipsos ne perdatis que operati estis,
interl.| interl.| deficiendo illam mercedem quam operando meruistis||
marg.| marg.| VIDETE  VOSMETIPSOS etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam.||
sed
interl.| interl.| nitimini||
ut mercedem plenam accipiatis.
interl.| interl.| in futuro vel hic gratiam||
marg.| marg.| MERCEDEM etc. Deum plenum cum iocunditate capiatis perseverando in doctrina vobis tradita et non consentiendo eorum errori.||
Numérotation du verset 2Io. 1,9 
Omnes
interl.| interl.| qui simulant se alios preire sapientia et doctrina et ex superbia discedunt ab humili predicatione Christi||

omnes] omnis Weber
qui recedunt et non permanent
interl.| interl.| per aliquam seductionem vel timorem||
marg.| marg.| ET NON  PERMANENT. Si quis separat se a divina doctrina ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum per actualem et contemplativam vitam fit alicuius Deus qui est creator omnium.||

recedunt et non permanent] precedit et non manet Weber
in doctrina Christi, Deum non habent Qui permanet {t. 4 : Erfurt, f. 1192va ; facsim., p. 544a} [Rusch, f. 1192va ] in doctrina
interl.| interl.| sed si perseveraverit usque in finem salvus erit||
marg.| marg.| QUI  PERMANET. Manet in evangelica doctrina qui secundum eam sapit et agit. Separat se ab illa qui aliter sapit et agit.||

habent] habet Weber
hic et Filium et Patrem habet.
interl.| interl.| unus enim verus Deus sunt Pater et Filius non est Filius posterior non est minor Patre||
Numérotation du verset 2Io. 1,10 
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
interl.| interl.| quandoquidem per hanc doctrinam et hic et in futuro Deus habetur et non per doctrinam illorum ergo : si quis||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1192va ; facsim., p. 544a} [Rusch, f. 1192va ] SI QUIS  VENIT AD  VOS. Cum Iohannes apud Ephesum, balneas lavandi gratia, intraret, et videret Cherintum, exivit dicens : Fugiamus hinc, ne balnee ipse corrumpant nos in quibus Cherinthus lavatur, veritatis inimicus. Fecit ergo quod docuit. Tanta enim apostoli atque eorum discipuli tunc in religione cautela utebantur, ut nec verbi quidem communionem cum aliquo eorum qui a veritate deviaverant habere paterentur.||
nolite recipere eum in domum nec 'ave' ei dixeritis.
interl.| interl.| non tantum non assentiatis sed nec ad horam recipiatis nedum hospitales esse vultis per mala eorum colloquia corrumpantur boni mores vestri||
marg.| marg.| NEC  AVE EI  DIXERITIS. Quia signum videtur consensus erroris hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis alii forsan per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis et sic crederent illis.||
Numérotation du verset 2Io. 1,11 
Qui enim dicit illi 'ave' communicat operibus illius malignis.
secundum quod vox est instituta communem se ostendit cum illo alioquin simulatio est qua in Christianis esse non debet||
Numérotation du verset 2Io. 1,12 
Plura habens vobis scribere,
interl.| interl.| de commonitione eiusdem rei vel forsitan etiam de aliis||
marg.| marg.| PLURA etc. Intelligite hanc admonitionem vobis fore per utilem, quia ad confirmationem illius decrevi etiam venire ad vos nec tamen ex toto interim potui silere.||
nolui per cartam et atramentum,
interl.| interl.| per Scripturam que non adeo vos commovebit quantum vita et presentia magistri||
spero enim me futurum apud vos
interl.| interl.| instruendos||
et os
interl.| interl.| meum||
ad os loqui,
interl.| interl.| vestrum instruendum vel ad os illorum perversorum obstruendum||
ut gaudium vestrum plenum sit.
interl.| interl.| illis confusis vestra fide confirmata||
Numérotation du verset 2Io. 1,13 
Salutant te filii sororis tue electe.
interl.| interl.| vel ad litteram vel forsitan filii alterius metropolis Ecclesie||
marg.| marg.| SALUTANT TE. Sicut adversariis veritatis ave prohibet dicere, ita econtra electos ex persona electorum salutat.||
Gratia tecum.
interl.| interl.| quod ego ex parte mea dico.||

Gratia tecum] explicit epistola Iohannis II Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Io. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber80.xml&chapitre=80_1)