initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<81. Epistola Iohannis tertia**>

Capitulum 1

Numérotation du verset 3Io. 1,1 
Senior
interl.| interl.| ego||
Gaio carissimo quem ego diligo in veritate.
interl.| interl.| non temporalium bonorum gratia sed propter eterna||
marg.| marg.| GAIO. Gaius fide Christi suscepta bonus in actibus predicatores et auditores verbi Dei suscipiebat et de facultatibus ministrabat sicut in epistola declaratur. Commendat autem hospitalitatem et ne ab ea desistat exemplo et instinctu Diotrepis invitat Diotrepes enim asserebat inutilem esse hospitalitatem. Videtur Gaius fuisse Corinthius, unde Paulus : « Gratias ago Domino meo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium » Et alibi : «Salutat vos Gaius hospes meus et totius Ecclesie ».||

1Cor. 1, 14.
Rm. 16, 23.
Numérotation du verset 3Io. 1,2 
Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi
interl.| interl.| hoc a Domino crebris precibus exopto ut quod bene agis bene perficias||
marg.| marg.| DE OMNIBUS  ORATIONEM  FACIO etc. Sicut nunc abundat tibi, et bona voluntas largiendi indigentibus et facultas operum, ita semper virtutibus plenam Domino adiuvante vitam ducere possis.||
valere
interl.| interl.| corpore et animo

valere] et praem. Weber
sicut prospere agit
interl.| interl.| proficit in eleemosynarum operibus||
interl.| interl.| ut sicut anima valeas et corpore||
anima tua.
interl.| interl.| interna mentis intentio||
Numérotation du verset 3Io. 1,3 
Gavisus valde sum venientibus
interl.| interl.| a te||
marg.| marg.| GAVISUS  VALDE. Indecens esset si deficiente fide modo dolerem de quo hactenus gaudebam, et ideo non tantum propter salutem tuam sed etiam propter meam auctoritatem insiste hospitalitati.||

valde sum] inv. Weber
fratribus
interl.| interl.| peregrinis||
et testimonium perhibentibus veritati tue
interl.| interl.| vere caritati que non cessat ab opere||
interl.| interl.| tam studiose {t. 4 : Erfurt, f. 1192vb ; facsim., p. 544b} [Rusch, f. 1192vb ] reddunt testimonium quam studiosus tu es ad bene operandum.||
Numérotation du verset 3Io. 1,4 
Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos
interl.| interl.| secundum fidem||
marg.| marg.| MAIOREM  HORUM. Ideo gavisus sum quia horum fratrum venientium {t. 4 : Erfurt, f. 1192vb ; facsim., p. 544b} [Rusch, f. 1192vb ] non habeo maiorem gratiam, id est quando fratres veniunt ad me in nullo facto vel verbo eorum magis gaudeo, quam de hoc quod annuntiant filios meos quos predicando vel baptizando genui veritatem recte fidei et bone operationis observare.||
in veritate
interl.| interl.| vera fide||
ambulantes.
Numérotation du verset 3Io. 1,5 
Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
interl.| interl.| a quibus nihil expectas temporale||
marg.| marg.| CARISSIME  FIDELITER. Ideo non debes deficere ab hospitalitate et eleemosynis, quidquid enim operaris in fratres fideliter, id est sicut fidelis, id est sicut decet fidelem facis non pro vana gloria. Sed fidem tuam operibus ostendis.||
Numérotation du verset 3Io. 1,6 
qui testimonium reddiderunt
interl.| interl.| quos non noscis||
caritati tue
interl.| interl.| operibus misericordie||
in conspectu Ecclesie
interl.| interl.| et ita exemplo tuo alii incitantur ad hospitalitatem||
quos benefaciens
interl.| interl.| dum apud te sunt||

benefaciens] bene facies Weber
deducis
interl.| interl.| ad alia loca ad que volunt ire||

deducis] deducens Weber
digne Deo.
interl.| interl.| in ministris Deum honoras||
Numérotation du verset 3Io. 1,7 
Pro nomine enim eius profecti sunt
interl.| interl.| alienati a rebus propriis||
marg.| marg.| PRO  NOMINE  ENIM  EIUS. Qui vere sunt honorandi, non enim pro suis sceleribus expulsi sunt a patria, sed sponte profecti sunt pro nomine Christi ampliando et pro nomine eius patiendo.||

eius] om. Weber
nihil accipientes
interl.| interl.| ut anxietate famis cogerentur negare fidem||
a gentibus.
interl.| interl.| suis contribulibus||
Numérotation du verset 3Io. 1,8 
Nos ergo debemus suscipere
interl.| interl.| qui possumus supplere indigentiam eorum||
marg.| marg.| NOS  ERGO  DEBEMUS. Iohannes omnia dimiserat et se divitibus connumerat ut alacriores reddat et promptiores ad commiseredum pauperibus.||
huiusmodi
interl.| interl.| id est domesticos fidei||
ut cooperatores
interl.| interl.| qui non sufficimus predicare||
simus veritatis.
interl.| interl.| predicande fidei||
Numérotation du verset 3Io. 1,9 
Scripsissem forsitan Ecclesie sed is qui amat
interl.| interl.| appetit||
marg.| marg.| SCRIPSISSEM  FORSITAN etc. Perseverare debes in eleemosyna, quia utilitatem tantam in ea intelligo, quod non solum tibi sed etiam toti Ecclesie scripsissem de commendatione eleemosyne, sed hac necessitate dimisi, quia  Diotrepes non curat nostram auctoritatem.  Diotrepes heresiarcha illius temporis nova docendo principatum sibi usurpabat.  Diotrepes 'speciose insulsus' sive 'decor insinuans' interpretatur ut perfidiam cordis etiam nomine signet.||
marg.| marg.| ECCLESIE. Illi Ecclesie que forsitan, id est dubitative, est Ecclesia et ut per observatorem eleemosyne mereretur perfecta fieri Ecclesia scripsissem.||
primatum gerere
interl.| interl.| dominari||
in eis Diotrepes non recipit nos.
interl.| interl.| nostram auctoritatem||
interl.| interl.| nostram epistolam||
Numérotation du verset 3Io. 1,10 
Propter hoc si venero
interl.| interl.| quia depravat nos et nostra scripta||
commoneam
interl.| interl.| patefaciam||
marg.| marg.| COMMONEAM. id est in omnium notitiam manifestius arguendo producam quorum exemplar nusquam habet, sed facit ea et nova invenit garriens falsis rationibus utens in nos confutandos et sic ad vos a fide retrahendos.||
marg.| marg.| Nota sicut linguas detrahentium nostro vitio non debemus excitare ne pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus equanimiter tolerare, ut meritum nobis crescat aliquando etiam compescere, ne dum de nobis disseminant eorum qui audire bona poterant corda corrumpant.||
eius opera que facit verbis malignis garriens in nos
interl.| interl.| mendacia et errores asserentibus||
et quasi non ei ista
interl.| interl.| quod mihi detrahit quod hospitalitatem dissuadet||
non sufficiant,
interl.| interl.| ad damnationem||

non] om. Weber
nec ipse suscipit
interl.| interl.| quod predicat agit||
fratres
interl.| interl.| indigentes||
et eos qui suscipiunt prohibet,
interl.| interl.| ne impendant curam humanitatis||

suscipiunt] cupiunt Weber
et de Ecclesia
interl.| interl.| tam suscipientes quam susceptos||
eicit.
interl.| interl.| non de consortio fidelium sed de loco ubi conveniunt||
Numérotation du verset 3Io. 1,11 
Carissime,
interl.| interl.| quidquid ille dicat tu||
noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui
interl.| interl.| quia||
benefacit ex Deo est, qui autem malefacit non videt Deum.

autem] om. Weber videt] vidit Weber
Numérotation du verset 3Io. 1,12 
Demetrio testimonium
interl.| interl.| quod suscipiat||
marg.| marg.| DEMETRIO  TESTIMONIUM. Quod bonum illum velit imitari aperit, ut imitetur Demetrium {t. 4 : Erfurt, f. 1193ra ; facsim., p. 545a} [Rusch, f. 1193ra ] ut simili laude omnium possit et ipse dignus existere.||
redditur ab omnibus,
interl.| interl.| ad eum venientibus et recedentibus||
et ab ipsa veritate
interl.| interl.| a Deo||
Sed10  et nos11  testimonium
interl.| interl.| ad commendationem hospitalitatis||

10  sed] om. Weber 11  nos] + autem Weber
perhibemus
interl.| interl.| illi||
et nosti
interl.| interl.| per alia testimonia mea qua probasti vera||
quoniam testimonium nostrum verum est.
Numérotation du verset 3Io. 1,13 
Multa habui scribere tibi, Domine12  ,
interl.| interl.| de commendatione eleemosyne et de aliis etiam||

12  Domine] om. Weber
{t. 4 : Erfurt, f. 1193ra ; facsim., p. 545a} [Rusch, f. 1193ra ] sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
Numérotation du verset 3Io. 1,14 
Spero autem protinus te videre et os ad os loquemur.
marg.| marg.| meum loqui ad os tuum vel ad os Diotrepis obstruendum||
Numérotation du verset 3Io. 1,15 
Pax tibi.
interl.| interl.| ab illo Diotrepe et ab omnibus malis sit tibi pax||
marg.| marg.| PAX  TIBI. Amicis gratiam pacis et salutis mandat, ut veritatis inimicos a salute monstret extraneos.||
Salutant te amici. Saluta tu13 
interl.| interl.| quasi : quod te doceo doce alios||

13  tu] om. Weber
amicos nominatim14  .
interl.| interl.| vel per nomen||

14  nominatim] per nomen Weber, + EXPLICIT EPISTOLA IOHANNIS III Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (3Io. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber81.xml&chapitre=81_1)