|
<83. *Apocalypsis*><83.1> Prologus in Apocalypsim Iohannisprol.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1194rb ; facsim., p. 547b}
[Rusch, f. 1194rb ] Iohannes apostolus et evangelista a1
Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est2
, ut in cena super pectus eius recumberet et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi ad3
custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Iesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exilium4
, illic ab eodem Apocalypsis preostensa describitur, ut sicut in principio canonis id est libri Geneseos, incorruptibile principium prenotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicentisa
: « Ego sum alpha et omega, initium et finis ». Hic est Iohannes qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepultura sua locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cuius tamen Scripture dispositio vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et querentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur.5
b
a Apc. 21, 6. b
Isidorus Hispalensis (pseudo),
Prol. Apc., PL 114, 709; Repertorium biblicum
, n° 834. marg.|
Legimus in Ecclesiastica historia beatum Ioannem a Domitiano impiissimo Cesare in Pathmos insula6
relegatum, exilio deportatum, metallo damnatum ob insuperabilem Evangelii predicationem, ut ibi forsitan secaret marmora7
, vel terram foderet, aut his similibus preceptis deserviret imperialibus, sicut legimus factum in passionibus sanctorum martyrum. Ubi quanto magis putanbatur8
vinciri custodia humana, tanto magis metas humanitatis transcendens, meruit videre celestia. Et cui certa negabantur spatia terrarum excedere, secreta sunt concessa penetrare celestia. Et quanto magis destitutus est solatio humano, tanto magis9
ei affuit divinum. Ibique meruit hanc prophetiam de statu presentis et future Ecclesie videre10
, que inter reliquos [937D] Novi Testamenti libros prophetia nominatur, sicut in sequentibus dicitur: Beatus qui legit verba prophetie huius. Sed11
distantia est inter hanc prophetiam [938C] et eam que revelata est ante adventum Domini, quanta distantia est inter servum et dominum, inter legem et Evangelium, inter Deum et hominem: quia quod illi a longe cernebant12
venturum, hoc iste ex maxima parte13
factum et in presenti faciendum ostendit. Nam sicut beatus Ioannes Baptista idcirco maior habetur omnibus prophetis, quia quem illi predixerunt, iste digito demonstravit, ita et hec prophetia maior est omnibus quia ea que antiqua prophetia revelanda predixit14
, hec revelata ostendit. In hac autem revelatione nihil historicum est accipiendum, quod ipsa verba, si subtiliter inspiciuntur, docere probantur. Neque enim hoc fieri potest, ut pauca e multis dicamus, quod viderit15
veraciter equos in visione, quorum ascensores haberent [938D] loricas igneas16
hyacinthinas et sulphureas. Tria namque genera visionum patres nostri intelligenda dixerunt: primum scilicet corporale, sicut [939A] videmus per oculos corporis celum et terram, solem et lunam, ceteraque huiusmodi. Secundum spiritale, quod fit in exstasi, id est in excessu mentis, sive vigilantibus, sive dormientibus viris, quando non res corporales, sed similitudines rerum corporalium intuentes, futura ibi presagant mysteria. Quod genus visionis commune est iustis et reprobis, sicut Nabuchodonosor vidit lapidem precisum de monte sine manibus, et sicut Pharao septem boves crassos septemque spicas plenas, et cetera. Sed uterque quod viderat, non intellexit, nisi et illi Daniel, et isti Ioseph mysterium visionis revelasset. Nec mirum si reprobi17
in his obscuritatibus solutione indigeant, cum etiam Daniel non intelligens quid significarent quatuor venti qui pugnabant in mari [939B] magno, accesserit ad unum de astantibus, et quesierit ab eo de his omnibus. Tertium genus est intellectuale, quod non fit per corporales res, neque [940A] per similitudines, sed ipsa veritas in mente manifestatur videntibus, quod proprie electorum est. Tali modo locuti sunt prophete, quia ea que dicebant, videbant et intelligebant. Unde et videntes appellabantur, iuxta quod libri Regum historia manifestat, dicens: Qui enim propheta dicitur hodie, olim appellabatur videns. Unde prophetie que ab ipsis prophetis videbantur, visiones dicuntur; unde est: Visio Isaie, Visio Amos et ceterorum. Et quia ista intellectualis est, idcirco utique subtilior aliis habetur. Hoc genere visionis locutus est Ioannes, divinitus sibi dum in mente tanta ostensa sunt sacramenta. Facta est autem hec ipsa revelatio per angelum, sed ipse angelus figuram Christi tenuit, qui loquebatur per illum, sicut et ille qui olim [940B] Moysi loquebatur. Unde idem Moyses aliquando dicit Deum ad se locutum fuisse, aliquando vero angelum.18
c
c
Haimo, In Apc., PL 117, 937C-940B 6
insula
Do369
] insulam
PL117
|
7
secaret marmora
Do369
] secreta marmorum
PL117
|
8
putabantur
Do369
] putabatur
PL117
|
9
solatio... magis] humano solatio tanto
PL117
|
10
hanc... Ecclesie – videre]
inv. PL117
|
11
Sed] + tanta
PL117
|
12
a longe – cernebant]
inv. P117
|
13
ex maxima parte] + iam ex parte maxima
PL117
|
14
prophetia - revelanda predixit]
inv. PL117
|
15
viderit
PL117
]
om. Do269
|
16
igneas] + et
PL117
|
17
Ab hinc nondum contuli Do369
|
18
Do369, f. 2 (glossa marginalis et interl.) ; om. Rusch
|
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_) |