initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Apc. 1,1 
interl.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1195rb ; facsim., p. 549b} [Rusch, f. 1195rb ] Prologum premittit, salutationem in utroque captat.
interl.| interl.|+ In primis ponit quasi prologum ad commendationem operis in quo attentum auditorem et benivolentem reddat et docilem quoquomodo ; deinde, facta salutatione, narrationem ingreditur. Accessus ad litteram: Apocalypsis Iesu Christi ac si dicat diligenter : attendite hanc revelationem quia a Deo data est.
Apocalypsis
interl.|  hec est revelatio

Iesu
interl.|  salvatoris

Christi
interl.|  regis
marg.|  APOCALYPSIS  IESU  CHRISTI. Preparat auditores benevolos et attentos sicut et ibi :   Iohannes septem Ecclesiis que sunt in Asia .


I. Christi] inv. As366
quam dedit illi
interl.|  Christo
interl.|  id est filio

Deus
interl.|   Deus Pater ut nihil debens
interl.|  id est Pater ut palam faciat
marg.|  QUAM  DEDIT etc. Secundum hominem accepit eam a Patre et Verbo sibi counito et Spiritu sancto.10 

Codd. : Do26 Rusch | Deus Pater ut] om. Do26
10  Codd. : Do26 Rusch | Secundum hominem – a.] inv. Do26
palam
interl.|  verbo et exemplo11 

11  Codd. : Do26 Rusch
facere
interl.|  ad palam faciendum12 

servis suis13 
interl.|  humilibus, non Iudeis sunt ve l philosophis14 
interl.|  non Iudeis, non philosophis15 
interl.|  ut patiantur tribulationes16 


13  suis] + ea As366
que oportet fieri
interl.|  de his17 
marg.|  QUE  OPORTET. Quasi : et inevitabile est quin fiant et utile ut fiant.18 

17  Codd. : Do26 Rusch
18  Codd. : Do26 Rusch | est] om. Do26 | et] vel Do26
cito
interl.|  vel in brevi
interl.|  brevis labor, festinata gloria.19 
interl.|   Oportet ut patiantur tribulationes   cito .
marg.|   cito dicit ut se parent ne sit grave pati,   cito finiendi sunt labores et premia danda.
marg.|   que oportet fieri cito scilicet tribulationes venturas et   cito transituras etiam premia subsecutura20 
marg.|  Bene dicit cito quia omne tempus huius vite comparatum eternitati, momentaneum est. Unde idem Iohannes in epistola sua dicit : « Filioli novissima hora est ». 21 
interl.| interl.|+  cito dicit ut se preparent nec sit grave pati cum   cito sint finiendi labores et premia danda.22 

1Io. 2, 18.

19  Codd. : Do369 Rusch
et significavit,
interl.|  id est per signum ostendit23 
interl.| interl.|+ per figuras et quasi sigilla ut lateant malos24 
marg.|  ET  SIGNIFICAVIT. Deus Pater Filio et Filius Iohanni sub sigillo, id est sub scripto, ne locus sit furibus pervertendi, et ut gratius sit fidelibus si cum exercitio consequantur.25 

23  Codd. : Do26 Rusch | signum] signa Do26
25  Codd. : Do26 Rusch | Et significavit... scripto] significavit sub sigillo Do26 | et ut] ut Do26 | consequantur] + sicut per signa ostendit filius Iohanni Do26* (del. per va-cat)
mittens per angelum suum
interl.|  personam Christi habentem26 
interl.| interl.|+ aliquando loquentem in persona sua, ut cum se prohibet adorari, aliquando in persona Christi27 

26  Codd. : Do26 Rusch
servo suo Iohanni,
interl.|  non superbo sed humili28 
interl.|  Ecclesie29 
interl.| interl.|+ Iohannes interpretatur gratia Dei quia quicquid erat non sibi sed Dei gratia ascribebat.30 

28  Codd. : Do26 Rusch
Numérotation du verset Apc. 1,2 
qui testimonium perhibuit
marg.|  QUI  TESTIMONIUM  PERHIBUIT. Qui testatur verba ipsius Christi habita, tam de Verbo, id est divinitate, quam de humanitate   Iesu Christi .31 
interl.| interl.|+ Licet Iohannes nudum fecisset evangelium, tamen multa testimonia perhibuerat Filio Dei predicando32 

31  Codd. : Do26 Rusch | Iesu Christi] om. Do26
Verbo Dei
interl.| interl.|+ id est divinitati33 
interl.|  id est divinitate, cum dixit : «In principio erat Verbum ».34 
interl.| interl.|+ Filius Dei Verbum dicitur quia sicut per verba patet intellectus, ita ex operibus factis personam Deus pater innotuit.35 
marg.|  VERBO  DEI. Filius vocatur 'Verbum Dei' quia per eum manifestatus est in mundo Pater.

Io. 1, 1.

35  Codd. : Do369 ; om. Rusch | personam] coniec., per suam Do369
et testimonium Iesu Christi36 
interl.| interl.|+ scilicet carnem | 37 
interl.|  secundum humanam naturam38 


36  Christi Rusch Weber ] Christo Do369
in his39 
interl.| interl.|+ scilicet de his40 


39  his As366 Do369 Rusch ] om. Weber
quecumque vidit
interl.| interl.|+ vel carnaliter vel spiritualiter41 
marg.|  IN  HIS  QUECUMQUE  VIDIT. In his que42  corporaliter vidit ut passum, vel sola mente ut fuisse cum Patre ante omnia.43 

43  Codd. : Do26 Rusch
42  In his... que] Quecumque vidit vel Do26
Numérotation du verset Apc. 1,3 
beatus qui legit
interl.|  ut litterati44 
marg.|  BEATUS  QUI  LEGIT. Christus dedit mihi, beatus autem qui a me acceperit.

44  Codd. : Do26 Rusch
et qui audit45 
interl.|  ut laici et addiscentes46 

46  Codd. : Do26 Do369 Rusch | et addiscentes] + qui pl'es Do26, om. Do369

45  audit Rusch ] audiunt Do26 Weber
verba prophetie huius47 
interl.|  libri
marg.|  BEATUS  QUI  LEGIT  ET  AUDIT etc. Quia hec Apocalypsis est Iesu Christi etc.
marg.|   QUI LEGIT. Id est qui narrat aliis que audivit, quia plures ab uno legente possunt audire. Vel audient, et in hoc notat auditores, quia plures.
marg.|  Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant, et mente recondunt ut opere compleant, et opere implent ut vitam eternam possideant.

47  huius] om. Weber
et
interl.|  lector et auditor
servat48  ea que in ea scripta sunt.
interl.|  autem
marg.|  SERVAT  EA. Ita dico si servat : 'Non enim auditores legis sed factores iusti sunt'.
marg.|  SERVAT  EA. Qui fidem Christi et Ecclesie non violat, et timet minata et querit promissa, vere beatus, quia nec longa mora laboris et premia vicina.

Cf. Rm. 2, 13 : « Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ».

48  servat] servant Weber
Tempus enim prope est.
interl.| interl.|+ scilicet iudicii49 

Numérotation du verset Apc. 1,4 
Iohannes septem Ecclesiis
interl.|  remissio peccatorum
marg.|  SEPTEM  ECCLESIIS. Principaliter illis quibus magister erat constitutus, et per simile aliis.
marg.|  Deus dedit Christo, Christus Iohanni, Iohannes autem Ecclesiis, vel per septem 'universe Ecclesie', quia septem 'universitatem' significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur.
interl.| interl.|+  Septem Ecclesiis et universis quia in septem diebus universa facta sunt et per septem dies voluit universitas vite nostre. Vel, ad litteram, quia septem civitates erant in Asia quarum Ecclesiis ipse preerat.50 

que sunt in Asia gratia vobis
marg.|  IN  ASIA. Asia est elatio. Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum.
interl.| interl.|+ Asia interpretatur elatio et hec designat quia Ecclesie in elatione virtutum sunt.51 
marg.|  Asia est ista non magna, illa scilicet que dicitur 'tertia pars mundi', sed quedam provincia ubi erant septem civitates, et septem Ecclesie cum septem episcopis.
marg.|  Asia minor est pars maioris Asie, continens septem civitates quarum Ephesus est metropolis. In hac minori evangelizavit Paulus, sed postea in divisione apostolorum Iohannes eam obtinuit.
marg.|  Ephesus metropolitana sedes totius Asie in qua Iohannes prefuit.

et pax
interl.|  quies a vitiis
marg.|  GRATIA  ET  PAX. Preparat auditores in salutatione benevolos, et attentos, sicut et in prologo.
ab eo
interl.|  id est a Christo
qui est et qui erat et qui venturus est
marg.|  ET A  SEPTEM  SPIRITIBUS. Spiritus idem sonat quod caritas, unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona que sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari.
interl.|  a septiformi Spiritu qui quidem unus natura gratiarum distributione multiplex
marg.|  QUI  EST  QUI  ERAT etc. Eternaliter quamvis natus ex tempore, iam immutabilis per humanitatem, et olim corruptibilis, talis venturus est, etsi modo non apparet talis.
marg.|  Personam Patris tacet, quia de Deo creatore nemo male intellexerat, ponit {t. 4 : Erfurt, f. 1195va ; facsim., p. 550a} [Rusch, f. 1195va ] personam Filii et Spiritus sancti, de quibus omnes nascuntur in Ecclesiis hereses.
qui in conspectu throni eius sunt
interl.|  ut illuminet eos in quibus sedet Deus
marg.|  THRONI. Sunt angeli eius et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et iudicat, ne in futuro iudicet.
Numérotation du verset Apc. 1,5 
et a52  Iesu Christo
interl.|  plura dicturus repetit de Christo secundum humanitatem

52  a] ab Weber
qui est testis fidelis,
interl.|  qui se esse Deum nec pro imminente morte negavit
primogenitus
interl.|  vel testis fidelis
marg.|  PRIMOGENITUS etc. Dicit propter desperantes de morte Christi, ut illi qui dixerunt : 'Nos putabamus quod ipse esset redempturus Israel'.

Lc. 24, 21 : « Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia, tertia dies est hodie quod hec facta sunt ».
mortuorum
interl.|  operum nostrorum in die iudicii quando dicet :"Vidistis me esurientem et sitientem" et « Venite benedicti Patris mei » etc.
marg.|  MORTUORUM. Qui vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis, vel prius mortificantium se, quia peccatum non fecit.

Mt. 25, 34.
Cf. Mt. 25, 34-40 : « Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi : esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me : nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ? aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ? Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis ».
et princeps regum terre.
interl.|  regentium terrenitatem
marg.|  PRINCEPS  REGUM  TERRE. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum, permittens impios servire.
Qui dilexit nos
interl.|  specialiter predicatores
marg.|  QUI  DILEXIT  NOS. Commendat personam Filii qui hanc revelationem per angelum fecerat Iohanni, quasi dicat : credite huic revelationi, et patenti adhortationi quam Christus manifestavit qui pro nobis passus est et resurrexit.
et lavit nos
interl.|  quia sola dilectione lavit nos
a peccatis nostris
interl.|  originalibus vel actualibus
marg.|  A PECCATIS  NOSTRIS. Originalibus vel actualibus, non suis sed nostris, quia non peccavit.
in sanguine suo,
interl.|  non vituli, non arietis sicut in veteri lege
Numérotation du verset Apc. 1,6 
et fecit nos53  regnum
marg.|  REGNUM. Potentes vitiis resistere, et pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.

53  nos] nostrum Weber
et54  sacerdotes
interl.|  secundum quod homo

54  et] om. Weber
Deo et Patri suo.
interl.|  secundum quod Deus
Ipsi gloria
interl.|  ideo ut laudetur
et imperium
interl.|  ut ei obediatis
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Apc. 1,7 
Ecce venit cum nubibus
marg.|  ECCE  VENIT. Et vere debetis glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis qui nubes fuerunt, compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo. Vel sicut in nube ascendit, in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus quod bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excecatio quod et significatum est per nubem, qua educti sunt filii Israel de Egypto.
et videbit eum omnis oculus
interl.|  tam bonus quam malus
marg.|  ET  VIDEBIT  EUM  OMNIS  OCULUS. Alia translatio habet videbit omnis terra talem, quasi dicat : talem videbunt qualem impii venturum non credebant.
marg.|  OMNIS  OCULUS. Boni ut letentur, mali ut confundantur videbunt.
et qui eum pupugerunt
interl.|  ut magis crucientur
et tunc55  plangent se super eum omnes tribus terre,
interl.|  omnes terreni et vitiis dediti
marg.|  PLANGENT. Seu collident super eum impotentes eius imperio resistere ad similitudinem lapidis et fictilium, vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento quam quod repellentur a tali consortio.

55  tunc] om. Weber
etiam amen.
interl.|  et amen
interl.|  quod omni lingua firmandum
marg.|  ETIAM  AMEN. Per hec duo adverbia, quorum unum est grecum, scilicet   'etiam' , significantur gentes ; per   amen, quod est hebreum : Iudei, qui omnes Deum videbunt in iudicio.
Numérotation du verset Apc. 1,8 
Ego sum alpha et omega, principium et finis dicit Dominus Deus,
interl.|  Dominus dico
marg.|  EGO  SUM. Vere veniet, et quia ipse promittit se venturum, vel premissa salutatione reddit attentos, quasi dicat : ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis.
marg.|  ALPHA  PRINCIPIUM. Ante quem nullus vel a quo omnia ceperunt.
marg.|  OMEGA  FINIS. Post quem nullus vel in quo omnia terminabuntur.
qui est et qui erat et qui venturus est omnipotens.
interl.|  more prophetarum hoc dicit
Numérotation du verset Apc. 1,9 
Ego Iohannes
interl.|  a persona
marg.|  EGO  IOHANNES. Finita salutatione progreditur ad narrationem imponendo quattuor : personam, locum, causam ipsius loci, tempus, que valent ad commendationem ipsius revelationis.
marg.|  EGO  IOHANNES. Quasi dicat : scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis ut sitis participes regni ipsius.
frater vester
interl.|  humilitas magistri
et socius56 
interl.|  vel particeps

56  socius] particeps Weber
in tribulatione et regno et patientia {t. 4 : Erfurt, f. 1195vb ; facsim., p. 550b} [Rusch, f. 1195vb ] in Christo57  Iesu
interl.|  in exemplo Christi
marg.|  FRATER  SOCIUS etc. In Christo. In fidei unitate et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum.

57  Christo] om. Weber
fui in insula que appellatur Pathmos,
interl.|  locus
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1195vb ; facsim., p. 550b} [Rusch, f. 1195vb ] PATHMOS, id est fretum, scilicet tribulatio in qua magis celestia a fidelibus aperiuntur.
marg.|  Ecclesia comparatur insule, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum affligitur.
propter verbum Dei et testimonium Iesu Christi58 
interl.|  causa
marg.|  PROPTER  VERBUM  ET  TESTIMONIUM etc. Id est propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.

58  Christi] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 1,10 
fui in spiritu
interl.|  “in excessu mentis”

Cf. Ps. 30, 23 ; Act. 11, 5.
dominica59 
interl.|  in spe resurrectionis future per resurrectionem Christi

59  dominica] in praem. Weber
die.
interl.|  tempus
marg.|  IN  DOMINICA  DIE. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei angelum in meridie vidit, Loth in perditionem sodome vespere, Adam post meridiem, Salomon non reservaturus sapientiam nocte suscepit.
Et audivi
interl.|  cognovi
post me vocem magnam
interl.|  quia de futuris vel de magnis manifestationem
marg.|  AUDIVI  POST  ME  VOCEM. Post se audit, quia dum de presentibus, eductus in anteriora vere contemplationis se extenderet, et alios respicere admonitus est. Vel post se audit, quia a lege et prophetis predictum est hoc, idem intelligit.
tamquam tube
interl.|  qua incitatur ad bellum
Numérotation du verset Apc. 1,11 
dicentis
interl.|  vel dicentem
mihi60   : Quod vides,
interl.|  quod visurus es vel iam vides

60  mihi] om. Weber
scribe in libro
interl.|  in mente reconde vel ad litteram
marg.|  QUOD  VIDES  SCRIBE etc. Communis admonitio fit Iohanni que monuit communiter mittere Ecclesiis Asie, et per eas intelligende sunt omnes alie Ecclesie, hec communis admonitio fit usque ibi, et angelo Ephesi etc. Sive similis et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Iohannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit.
et mitte septem Ecclesiis Asie61 
interl.|  scilicet ad

61  Asie] om. Weber
Ephesum
interl.|  vel Epheso et Smyrne etc.
marg.|  EPHESUS. 'Voluntas mea' interpretatur vel 'lapsus profundus' vel 'consilium'.
et Smyrnam
interl.|  'canticum'
et Pergamum
interl.|  'divisio cornuum'
et Thyatiram62 
interl.|  'illuminata'

62  Thyatiram Weber ] Thiatiram Rusch
et Sardis
interl.|  'principium pulchritudinis'
et Philadelphiam
interl.|  'servans' vel 'salvans'
et Laodiciam.
interl.|  tribus amabilis
Numérotation du verset Apc. 1,12 
Et
interl.|  ideo
conversus sum
interl.|  id est memoriam habui de subditis
interl.|  CONVERSUS SUM. Et ideo quia audivi vocem C onversus sum etc.
ut viderem
interl.|  ut intelligerem
vocem que loquebatur mecum. Et conversus
interl.|  quia conversus sum
vidi septem candelabra
marg.|  SEPTEM  CANDELABRA. Id est septem Ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi.
Numérotation du verset Apc. 1,13 
et in medio
interl.|  id est in communi quia omnibus se offert Deus, id est presto est subvenire
aurea,
marg.|  AUREA. Sicut aurum per ignem probatum percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata temptationum ictibus in longanimitatem extensa consummetur.
marg.|  Si habeat vocem in ore et non in opere candelabrum quidem est sed non aureum.
septem candelabrorum similem Filio hominis
interl.|  caput in se ostendit quod a suis exigit
marg.|   SIMILEM FILIO HOMINIS. Id est angelum in persona Christi qui iam non filius hominis sed similis, quia iam non moritur. Vel filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudinem carnis peccati apparuit.
marg.|  Christus in quo omnia necessaria ad regimen Ecclesie.
vestitum podere
marg.|   Podere , id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert representans se Deo Patri. Vel poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica que est talaris, quia usque ad finem mundi duratura.
et precinctum ad mamillas zonam auream.
interl.|  cingulo caritatis quia dilectionem servat
marg.|  PRECINCTUM  AD  MAMMILLAS. Daniel cinctum renes vidit in veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur, hic mammillas, quia in novo Testamento etiam cogitationes iudicantur.
Numérotation du verset Apc. 1,14 
Caput autem eius et capilli erant candidi
marg.|  CAPILLI  ERANT. Id est sancti extenuati, et adherentes ipsi capiti, vel cogitationes eius.
tamquam lana alba
interl.|  id est vestimentum contra frigus et vitia
marg.|  TAMQUAM  LANA. Vel sicut lana alba apta est ad quoscumque colores suscipiendos, sic sancti ad tribulationes.
et63  tamquam nix.
interl.|  immortalitas cum gloria gloriosior est omni creatura
marg.|  NIX. Nix 'candor immortalitatis', quia candidior omni creatura.

63  et] om. Weber
interl.|  id est fideles in Ecclesia qui ex utraque parte videre debent
marg.|  OCULI. Id est dona Spiritus sancti qui sunt Christi habentis et dantis. Sunt Ecclesie accipientis, que illuminant et faciunt ardere. Vel   oculi sunt ipsi spiritales {t. 4 : Erfurt, f. 1196ra ; facsim., p. 551a} [Rusch, f. 1196ra ] in Ecclesia vel divina precepta.
Numérotation du verset Apc. 1,15 
et pedes eius similes auricalco sicut in camino
interl.|  non cuilibet sed
marg.|  ET  PEDES. Id est ultimi fideles qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut auricalcum quod sepe incenditur et meliorem accipit colorem.
ardenti.
marg.|  IN  CAMINO  ARDENTI. In alia translatione habetur : 'auricalco Libani', per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura.
Et vox illius
marg.|  ET  VOX. Id est predicatio eius obtinet vim aque, quia mundat vel quam vocem receperunt iam multi populi, qui comparantur aque propter fluxum, tanto magis constare debetis. Vel   vox datrix   multarum aquarum , id est gratiarum ; unde   vox sequitur.
tamquam vox aquarum multarum
Numérotation du verset Apc. 1,16 
et habebat in dextera sua stellas septem
marg.|  STELLAS. Stelle : episcopi qui debent aliis lucere verbo et exemplo vite, qui, etsi peccaverunt, stelle vocantur, secundum quod instituti sunt, quos habet in dextera, id est in potioribus donis, que per dexteram significantur.
et de ore eius
marg.|  DE  ORE. Id est de insinuatione exivit predicatio, que utrumque secat : in Veteri Testamento carnalia opera, in Novo concupiscentias.
marg.|  Unde : « Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis ».

Mt. 10, 20.
gladius utraque parte acutus exiebat.
interl.|  per predicatores vel Scripturas
et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
interl.|  iusti similes ipsi lucebunt id est fient similes illi
marg.|  SICUT  SOL  LUCET  IN  VIRTUTE, id est in meridie sine nubibus. Vel sicut ipse Christus in resurrectione. Vel quando fixus erit in eternum.
Numérotation du verset Apc. 1,17 
Et cum
interl.|  quia
vidissem eum
marg.|  ET  CUM  VIDISSEM. Ecce Iohannes qui stare videbatur, viso Domino, cecidit tamquam mortuus, quia unusquisque vir sanctus quanto se ad contemplandum divinitatem altius erexerit, tanto apud se introrsum inferius cadit, quia in comparatione Dei eius magnitudo quam persuasit facile despicitur. Hinc est quod Abraham, viso Domino, se pulverem et cinerem cognovit. Item Iob : « Auditu auris audivi te » etc.

Cf. Gn. 18, 27 : « Respondensque Abraham, ait : Quia semel cepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis ».
Iob. 42, 5.
cecidi ad pedes eius
marg.|  CECIDI. Qui proieci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium.
tamquam mortuus
marg.|  TAMQUAM  MORTUUS.   Mortuus mundo, vivus Deo, vel nihil terrenitatis cupiens.
et posuit dexteram suam super me
interl.|  id est super vires humanitatis mee
marg.|  DEXTERAM  SUAM. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum.
dicens : Noli timere. Ego sum primus et novissimus,
Numérotation du verset Apc. 1,18 
et vivus
interl.|  eternaliter
marg.|  NOLI  TIMERE. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.
et fui
interl.|  secundum carnem
mortuus,
interl.|  propter vos
et ecce sum vivens in secula seculorum.
marg.|  SUM  VIVENS. Sed non ideo terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar.
Et habeo
marg.|  ET  HABEO. Et ideo non patiar vos temptari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra eius.
claves mortis et inferni.
marg.|  Qui clavem alicuius domus habet quem vult intromittit, et quem vult ab ingressu domus repellit. Claves igitur   mortis et inferni possidet, quia quos vult a damnatione perpetue mortis liberat, quos vult autem eodem damnationis periculo iuste remanere sinit.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1196rb ; facsim., p. 551b} [Rusch, f. 1196rb ] MORTIS  ET  INFERNI. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis ministri eius infernus in quibus habet locum.
Numérotation du verset Apc. 1,19 
Scribe ergo que vidisti
interl.|  sicut passionem et resurrectionem
et que sunt
interl.|  presentes tribulationes et presens auxilium
et que oportet fieri post hec.
marg.|  QUE  OPORTET etc. In ultimis fidelibus per quorum exemplum isti multum debent animari.
Sacramentum
interl.|  vel mysterium
marg.|   Sacramentum scilicet mysterium, ubi aliud videtur et aliud intelligitur.
septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stelle angeli sunt. Septem Ecclesiarum et candelabra septem septem Ecclesie sunt.
interl.|  Hec prima visio est de correptione Ecclesiarum.
marg.|  Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_1)