initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 11

Numérotation du verset Apc. 11,1 
Et datus est mihi calamus
interl.|  Scriptura calamo scripta
marg.|  ET  DATUS  EST  CALAMUS. Cum iniunxisset predicationem adiutrices dat Scripturas per quas eam exerceat.
similis virge
interl.|  id est sceptro quia reges constituit admonens
et dictum est mihi : Surge,
interl.|  erige ad predicandum

et...mihi] dicens Weber
et metire
marg.|  METIRE. Id est ita secundum uniuscuiusque capacitatem predica, ut constituas Ecclesiam et in ea altare.
templum Dei et altare
interl.|  id est Christum
et adorantes in eo.
interl.|  id est constituas qualiter ibi adorent
Numérotation du verset Apc. 11,2 
Atrium
marg.|  ATRIUM. Id est falsos Christianos qui se Ecclesiam simulant sed factis abnegant.
autem quod est foris templum,
eice foras
interl.|  excommunicando ostende se sesse foris
et ne metieris illud,
interl.|  omnino subtrahe predicationem

illud] eum Weber
quoniam datum est gentibus
interl.|  id est conformes facti sunt gentilibus
et civitatem sanctam
interl.|  et ipsi gentiles
marg.|  CIVITATEM  SANCTAM. Id est Ecclesiam ad iuste vivendum congregatam et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duobus, id est tribus annis et dimidio quibus {t. 4 : Erfurt, f. 1202ra ; facsim., p. 563a} [Rusch, f. 1202ra ] regnabit Antichristus quasi dicat : sciatis omnes persecutiones que sunt in presenti et que fuerunt in preterito ab Antichristo procedere, sicut illas que erunt tempore suo.
Numérotation du verset Apc. 11,3 
et dabo duobus testibus meis
marg.|  ET  DABO  DUOBUS. Quasi dicat : cum minor est tribulatio non debetis cessare, quia tempore ipsius cum gravior fuerit faciam illos predicare.
marg.|  DUOBUS  TESTIBUS. De Elia et Enoch agitur, per quos predicatores alii intelliguntur.
et prophetabunt diebus mille
marg.|  DIEBUS  MILLE. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non compleuit dimidium annum predicationis sue.
ducentis sexaginta
interl.|  id est tribus annis et dimidio sicut ipse Christus predicavit
amicti saccis
interl.|  id est predicantes penitentiam et exemplo ostendentes

saccis] saccos Weber
Numérotation du verset Apc. 11,4 
Hii sunt due olive
interl.|  in Spiritu sancto inuncti
marg.|  HI  SUNT  DUE  OLIVE. Et ad exemplum horum debetis predicare, nam isti.

due] duo Weber
et duo candelabra in conspectu Dei
interl.|  quod Deo placeat accendentes

Dei] Domini Weber
terre stantes.
interl.|  dantes lumen aliis
Numérotation du verset Apc. 11,5 
Et si quis voluerit nocere eos,
interl.|  a proposito revocare

eos] ante voluerit Weber
ignis
interl.|  spiritalis sententia
exiet de ore illorum et devorabit
interl.|  damnabit
inimicos eorum, et si quis voluerit eos ledere
interl.|  corporali morte
sic oportet eum occidi.
interl.|  id est spiritali sententia
Numérotation du verset Apc. 11,6 
Hi habent potestatem claudendi celum,
interl.|  id est Scripturas que celant arcana

Hi] Hii Weber
ne pluat diebus prophetie ipsorum
interl.|  quia non predicabunt nisi congruo tempore
et potestatem habent super aquas
marg.|   SUPER AQUAS. I d est super doctrinas suas que sunt fidelibus aque irrigantes.
convertendi eas
interl.|  quantum ad hos quos reprobatos viderint
in sanguinem,
interl.|  id est peccatum
marg.|  IN  SANGUINEM . In peccatum, vel cum audita negligitur, vel cum audiri etiam contemnitur.
sanguinem] corr., sanguine Rusch
et percutere terram
interl.|  id est terrenos
omni plaga quotienscumque voluerint.
interl.|  memor esto plagarum Egypti
Numérotation du verset Apc. 11,7 
Et cum finierint testimonium suum,
interl.|  quod erit per tres annos et dimidium
bestia
interl.|  Antichristus
que ascendit
interl.|  ad regnum
de abysso,
interl.|  per tenebrosos
faciet adversus illos bellum
interl.|  disputationibus
et vincet illos et occidet illos.
interl.|  corporaliter

illos] eos Weber
Numérotation du verset Apc. 11,8 
Et corpora eorum iacebunt10  in plateis
interl.|  ut quicumque viderint timeant eis conformari

10  iacebunt] om. Weber
civitatis
interl.|  Hierusalem
magne
interl.|  olim in virtutibus nunc in malitia
que vocatur spiritaliter
interl.|  id est muta quia nemo predicabit spiritaliter
Sodoma et Egyptus,
marg.|  EGYPTUS. Id est tenebrosa sine cognitione Dei.
ubi et Dominus
interl.|  Christus
illorum11 
interl.|  Elie et Enoch

11  illorum] eorum Weber
crucifixus est.
interl.|  contradicendo veritati
Numérotation du verset Apc. 11,9 
Et videbunt
interl.|  quidam oculis quidam fama
de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinent12  poni in monumentis.
interl.|  ne memoria eorum habeatur

12  sinent] sinunt Weber
Numérotation du verset Apc. 11,10 
Et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iocundabuntur,
interl.|  iustorum afflictio impiorum est epulatio
et munera
marg.|  ET  MUNERA. Dona ad litteram, vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.
mittent invicem, quoniam hi duo prophete cruciaverunt eos
interl.|  contradicendo iniquitati
qui inhabitant13 
interl.|  vel habitabant

13  habitant] inhabitant Weber
super terram.
Numérotation du verset Apc. 11,11 
Et post tres dies14  et dimidium
interl.|  id est annos tres et dimidium scilicet post mortem Antichristi
marg.|  ET  POST  TRES  DIES. Ostensa tribulatione eorum, per quorum exemplum istum inuitabat, ad predicandum, et si necesse fuerit ad compatiendum ostendit et ipsorum coronas, ut similiter istum Iohannem scilicet vel quemlibet alium de corona sua pro modo suo certum faciat.

14  tres dies] inv. Weber
spiritus vite
interl.|  omnia eternaliter vivificans
a Deo intravit
interl.|  vidi intraturum
in eos. Et steterunt super pedes suos,
interl.|  iam immortales et impassibiles
marg.|   SUPER PEDES. I d est super se ipsos, qui prius fuerunt non indigentes aliquo quo nitantur sed erunt firmi.
et timor magnus
interl.|  id est pena infernalis vel reverentia Dei
cecidit
interl.|  vel 'contigit'
super eos
interl.|  ut pondus opprimens
qui viderunt eos.
interl.|  vel 'alios'
Numérotation du verset Apc. 11,12 
Et audierunt
interl.|  ita glorificatos
vocem magnam
interl.|  id est magne potestatis
marg.|  VOCEM  MAGNAM. Que illos refrigeret, et inimicos terreat.
interl.|  a Christo vel archangelo
dicentem
interl.|  id est hec operantem
illis : Ascendite huc.
interl.|  id est ad consortium sanctorum
Et ascenderunt in celum in nube et viderunt illos inimici eorum.
Numérotation du verset Apc. 11,13 
Et in illa hora factus est terremotus magnus,
interl.|  id est in ipso tempore glorificationis horum vel in illa hora cum Elias et Enoch occisi sunt
marg.|   TERREMOTUS . Id est terreni moti sunt ut puniantur in inferno. Vel ad destructionem Ecclesie occisis magistris.
et decima pars civitatis
marg.|   ET DECIMA PARS. I d est homo qui ad hoc constitutus videtur, ut decimus ordo restauretur.
cecidit
interl.|  in penas de Ecclesia
et occisi sunt in terremotu nomina
marg.|  OCCISI  SUNT  NOMINA. Omnino destructa in inferno, vel postea non resipuerunt.
hominum
interl.|  quos Deus prescivit ad mortem ut non terreantur quoquo modo fideles
septem millia,
interl.|  omnes perfecti in malitia
et reliqui
interl.|  quando illi ceciderunt in penas vel in peccatum
in timore sunt missi,
interl.|  id est in reverentiam Dei vel timent ne cadant
et dederunt gloriam Deo celi.
interl.|   GLORIAM. I d est laudes,   Deo de iustorum salvatione et malorum damnatione.
interl.|  nihil sibi attribuentes
Numérotation du verset Apc. 11,14 
Ve secundum abiit. Et15  ecce ve tertium veniet cito.

15  Et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 11,15 
Et septimus angelus
interl.|  ordine narrationis et temporis
tuba cecinit, et facte sunt voces magne in celo dicentes : Factum est regnum huius mundi,
marg.|  FACTUM  EST. Qui prius vilis erat et abiectus iam regnat, coronans bonos, malos condemnans.
Domini nostri et Christi eius,
interl.|  id est Patris et Filii
et regnabit
marg.|   ET REGNABIT. I d est permanebit regnum ipsius in se scilicet non ut quidam heretici putant sanctos post diffinitum tempus in mundi vitam redituros.
in secula seculorum. Amen16  .

16  Amen] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 11,16 
Et viginti quattuor seniores
marg.|  VIGINTI  QUATTUOR  SENIORES. Non tantum minores ita glorificant Deum, sed etiam maiores.
qui in conspectu Dei
interl.|  id est considerantes quod Deo placeat
sedent
interl.|  id est iudicant quod est in presenti
in sedibus suis,
interl.|  id est sibi commissis
ceciderunt
interl.|  id est tunc humiliabunt se
in facies suas
interl.|  id est in corda sua
marg.|  CECIDERUNT  IN  FACIES. In faciem cadit qui in hac vita culpam agnoscit, eamque penitendo deflet. Retro cadit qui in hac vita repente decidit et ad que supplicia ducatur nescit.
et adoraverunt Deum
interl.|  eo scilicet quod hic conservasset eos
Numérotation du verset Apc. 11,17 
dicentes : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens,
interl.|  ideo quia salvasti nos et inimicos damnasti
qui es
interl.|  immutabilis
et qui eras,
interl.|  olim cum despiciebaris
et qui venturus es17  ,
interl.|  resurgendo spirutum tuis dando, Ecclesiam congregando

17  et...es] om. Weber
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
interl.|  tuos a diabolo defendisti
Numérotation du verset Apc. 11,18 
Et
interl.|  et pro tuo regno
irate sunt gentes et advenit
interl.|  contra illos
ira tua et tempus mortuorum iudicare18  ,
interl.|  et advenit opportunitas tam bonorum quam malorum

18  iudicare] iudicari Weber
et reddere
interl.|  advenit tempus
mercedem servis tuis
interl.|  ut dividantur boni a malis vel iudicare ut iudices
prophetis et sanctis,
interl.|  providentibus sibi et aliis
et timentibus nomen tuum
interl.|  in fide confirmatis
pusillis et magnis,
interl.|  et non tam maioribus sed quibuscumque fidelibus
et
interl.|  et advenit tempus
exterminandi eos qui corruperunt terram.
marg.|   QUI CORRUPERUNT TERRAM. I d est se ipsos per malam operationem et alios per malum exemplum.
Numérotation du verset Apc. 11,19 
interl.|  hic in plerisque <codicibus> duodecimum capitulum inchoatur
Et apertum est templum
marg.|  ET  APERTUM  EST. In hac quarta visione habet materiam, materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesie que a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit eam superare, per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione.
marg.|  De pugna Ecclesie pendet, de revelatione mulieris et pendet ex tertia visione que est de iniuncto officio predicandi.
marg.|   APERTUM EST TEMPLUM. I d est datus est Spiritus sanctus per quem mysteria Ecclesie, que per secundum tabernaculum figurabatur, revelata sunt fidelibus.
Dei in celo,
interl.|  id est Ecclesia
et visa est arca testamenti
marg.|  ARCA. Christus arca “in quo omnes thesauri sapientie absconditi” qui complevit vetus Testamentum et instituit novum.

Cf. Col. 2, 3 : « In quo sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi ».
eius in templo eius,
interl.|  id est in Ecclesia que est in celo per bonam vitam
et facta sunt
interl.|  et data intelligentia
fulgura
interl.|  miracula
et voces
interl.|  exhortationes
et terremotus et grando magna.
interl.|  quidam ad fidem quidam ad iram
marg.|  ET  GRANDO  MAGNA. Quia quibusdam visa est predicatio intolerabilis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_11)