initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Apc. 12,1 
interl.|  figuram significantem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1202va ; facsim., p. 564a} [Rusch, f. 1202va ] SIGNUM. Et ex his vidi istud procedere scilicet fidei gratiam, id est quoddam magnum significantem.
marg.|  Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum que fuerunt in secunda visione, et de iniuncto officio predicationis quod habuimus in tertia, ut istam quartam que de pugna Ecclesie et diaboli est, ex his duabus id est secunda et tertia ostendat pendere.
apparuit in celo :
interl.|  id est in Ecclesia

apparuit] paruit Weber
mulier
interl.|  id est Ecclesia
amicta sole,
interl.|  quia induit Christum qui eam illluminat
et luna sub pedibus eius,
interl.|  omnia terrena que non in eodem statu permanent
marg.|  LUNA  SUB  PEDIBUS  EIUS. Licet mundanis sustentetur, tamen non affectat.
et in capite eius
interl.|  in Christo vel in primordio Ecclesie
corona stellarum duodecim
marg.|  ET  IN  CAPITE  EIUS  CORONA. Id est duodecim apostoli quibus mundus credidit vel in quibus mundum vicit.
Numérotation du verset Apc. 12,2 
et in utero
interl.|  id est in virgine Maria
habens
interl.|  Verbum Dei
et clamabat
interl.|  predicabat

clamabat] clamat Weber
parturiens,
interl.|  id est cupiens alios generare
et cruciatur
marg.|  CRUCIATUR. Predicando adversa patitur, vel cruciatur a se ipsa, id est carnem suam macerat, ut predicatio sit idonea.
ut pariat.
interl.|  parit cum suos in lucem emittit
Numérotation du verset Apc. 12,3 
Et visum est aliud signum in celo,
interl.|  id est in Ecclesia expugnanda
et ecce draco magnus
interl.|  pro fortitudine magne potestatis
marg.|  DRACO  MAGNUS. Non de effectu, sed de potentia draconis loquitur.
rufus
interl.|  quia homicidia
habens capita septem
interl.|  id est universos principes per quos operatur
et cornua decem,
marg.|  ET  CORNUA etc. Id est regna, divitie, quibus principes decalogum legis impugnant.
et in capitibus suis septem diademata
interl.|  id est universe victorie de subversis
Numérotation du verset Apc. 12,4 
et cauda eius
marg.|  CAUDA. Id est deceptiones quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia.
trahebat
interl.|  de fide ad infidelitatem
tertiam partem
interl.|  omnes reprobos
stellarum celi,
marg.|   STELLARUM. I d est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina non vita.
et misit eas in terram.
interl.|  id est illos tractos amore terrenorum illexit
Et draco
interl.|  id est diabolus tali potestate confisus
stetit
interl.|  non horarie sed laborans
ante mulierem
interl.|  contra Ecclesiam
marg.|  STETIT  ANTE  MULIEREM. Que patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram.
marg.|  Per passionem credebat diabolus Ecclesiam sibi subiugatam.
que erat paritura, ut cum peperisset filium eius
interl.|  id est aliquem in fide generasset
devoraret.
interl.|  ad peccatum retraheret
marg.|  DEVORARET. Paratus erat draco ad devorandum, sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.
Numérotation du verset Apc. 12,5 
Et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga
interl.|  in potentia vel iustitia
marg.|  ET  PEPERIT. Carnali generatione Christus de Abraham et David processit. Vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.
ferrea,
interl.|  inflexibili
et raptus est filius eius
interl.|  caro divinitatis
ad Deum
interl.|  ad equalitatitem Dei
et ad thronum eius,
interl.|  ut cum Patre iudicet
Numérotation du verset Apc. 12,6 
et mulier
interl.|  per auxilium huius filii
fugit
interl.|  a voluptatibus mundi
in solitudinem
interl.|  mentis desertum spreto mundi tumultu vel iocunditate
ubi habebat locum paratum a Deo,
interl.|  deserens mundum confortatur a Deo

habebat] habet Weber
ut ibi
interl.|  Deus
pascat illam
interl.|  doctrina predicationis

pascat] pascant Weber
diebus mille ducentis sexaginta.
marg.|   DIEBUS MILLE. I d est toto tempore quo subsistit Ecclesia predicatione Christi tribus annis et dimidio facta.
Numérotation du verset Apc. 12,7 
Et factum est
interl.|  ecce aliud auxilium
prelium in celo : Michael
interl.|  maiores
et angeli eius
interl.|  minores
preliabantur cum dracone,
marg.|  PRELIABANTUR. Ecclesiam sustentantes, orando auxilium ferendo.
et draco pugnabat et angeli eius
Numérotation du verset Apc. 12,8 
et non valuerunt,
marg.|  NON  VALUERUNT. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.
neque locus inventus est eorum amplius in celo.
interl.|  id est in Ecclesia quantum ad bonos
Numérotation du verset Apc. 12,9 
Et proiectus est
interl.|  auxilio horum
draco ille magnus
interl.|  pro violentia
serpens
interl.|  pro calliditate
antiquus
interl.|  quasi dicat : a quo cavete omnes
qui vocatur Diabolus
interl.|  id est seorsum fluens a bonis ad malos
et Satanas
interl.|  id est adversarius
qui seducit universum orbem,
interl.|  id est reprobos
interl.|  cadens de fidelibus acrius impugnat amantes terrena

et] om. Weber
et angeli eius cum illo missi sunt.
Numérotation du verset Apc. 12,10 
Et audivi vocem magnam
interl.|  id est exultationem
marg.|  ET  AUDIVI  VOCEM. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine {t. 4 : Erfurt, f. 1202vb ; facsim., p. 564b} [Rusch, f. 1202vb ] occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subiungit exultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos, vel sanctas animas audiunt exultare.
in celo
interl.|  in angelis vel animabus sanctis
dicentem : Nunc facta est
interl.|  a tempore Christi quod non est in natura hominis
salus,
interl.|  remissio peccatorum in baptismo
et virtus, et regnum Dei nostri,
interl.|  et regit suos de virtute in virtutem dirigens
et potestas Christi eius,
interl.|  et hec omnia per Christum operatus est
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos
marg.|  ACCUSABAT. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere.
ante conspectum Dei nostri
interl.|  quia Deum nihil latet per quod maxime terret
die ac nocte.
interl.|  continue
marg.|  DIE  AC  NOCTE. Vel in prosperis delectando vel in adversis contristando.
Numérotation du verset Apc. 12,11 
Et ipsi vicerunt
interl.|  liberum arbitrium apponentes
illum
interl.|  id est suggestionem eius
propter sanguinem agni
interl.|  quem imitantur
et propter verbum
interl.|  quia non tacent ubi necesse est
testimonii sui
interl.|  id est fidei quam testatus est Christus
et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
interl.|  id est non sic foverunt carnem suam ut anime perirent

animas suas] animam suam Weber
Numérotation du verset Apc. 12,12 
Propterea letamini celi
interl.|  angeli vel sancti
et qui habitatis in eis.
interl.|  in maioribus habitant minores sancti vel omnes in angelis
Ve terre et mari
interl.|  id est in vitia fluentibus et in eodem vitio stabilibus
quia descendit
marg.|  DESCENDIT. De celo vel de minoribus sanctis in quibus iam non habet locum temptatio.
diabolus ad vos
interl.|  occidendum
habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
interl.|  unde ferventius grassatur
marg.|  SCIENS  QUOD  MODICUM  TEMPUS  HABET. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui.
Numérotation du verset Apc. 12,13 
Et postquam vidit draco
marg.|  ET  POSTQUAM  VIDIT. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione = aggreditur expugnare.
quod proiectus est in terra, persecutus est mulierem que peperit masculum,

terra] terram Weber
Numérotation du verset Apc. 12,14 
et date sunt mulieri
marg.|  ET  DATE  SUNT etc. Que etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem Filio a quo habebat contra occultam impugnationem.
due ale aquile magne
interl.|  duo testamenta vel due dilectiones vel due vite
marg.|   aquile qui per conversationem vite celum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum.
habent] corr., habet Rusch
ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium et temporis
interl.|  id est per tres annos et dimidium
marg.|  PER  TEMPUS  ET  TEMPORA etc. Si accipitur illius Ecclesie status que erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, pro predicatione Elie et Enoch. Si generalis Ecclesie accipitur dicitur per tempus et tempora, et dimidium temporis aliter pro predicatione Christi facta tribus annis et dimidio qua Christi predicatione pascitur Ecclesia quotidie.

et] om. Weber
a facie serpentis.
interl.|  a presenti impugnatione
Numérotation du verset Apc. 12,15 
Et
interl.|  et quamvis ita parata esset
misit serpens ex ore suo
interl.|  ex inspiratione
post mulierem,
interl.|  quia ad eam non attingit
aquam tamquam flumen,
interl.|  tribulationem inundantem
ut eam faceret trahi a flumine.
interl.|  in peccatum
Numérotation du verset Apc. 12,16 
Et adiuvit terra
interl.|  vel sancti orando
marg.|  ET  ADIUVIT  TERRA. Scilicet Christus Ecclesie sue dedit vires patiendi.
mulierem et aperuit
marg.|   ET APERUIT. I d est preparavit et idoneam se fecit ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis quod in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit.
terra
interl.|  sancti stabiles ut terra
os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo.
marg.|   ABSORBUIT FLUMEN. I d est omnes penas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.
Numérotation du verset Apc. 12,17 
Et iratus est draco
marg.|  IRATUS  DRACO etc. Quia licet non possit devincere, non tamen desistit {t. 4 : Erfurt, f. 1202vb ; facsim., p. 564b} [Rusch, f. 1202vb ] invidere et locum invadendi querere.
in mulierem et abiit facere prelium cum reliquis de semine eius
interl.|  cum minoribus de eadem Ecclesia
qui custodiunt
interl.|  opera complent
interl.|  qui cum credunt non timent proferre
testimonium Iesu. Et sedit10 
interl.|  alias : stetit

10  sedit] stetit Weber
super arenam maris.
marg.|  ET  SEDIT  SUPER  ARENAM. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est infructuosos moram fecit in quibus apparent signa vestigii.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_12)