|
<83. *Apocalypsis*>Capitulum 13
Numérotation du verset
Apc. 13,1
Et vidi de mari1
interl.|
id est de collectione malorum
1 mari] mare
Weber
bestiam ascendentem
interl.|
quod principium vel per alios malos se extollentem
marg.|
BESTIAM. Bestia vel specialiter Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum, vel integer Antichristus caput et corpus.
habentem capita
interl.|
id est principes
marg.|
CAPITA. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit.
septem,
interl.|
universos malos
et cornua decem,
interl.|
id est eos per quos principes impugnant decalogum
et super cornua eius decem diademata
interl.|
quia non est aliquod preceptum quod per principes non infringatur et de quo ipsi non coronentur
et super capita eius
interl.|
id est principes
nomina blasphemie.
interl.|
quia dicunt Christum non Deum sed magum fuisse
marg.|
NOMINA
BLASPHEMIE. Variis heresibus erat plena, vel variis simulationibus occultans vitia.
Numérotation du verset
Apc. 13,2
Et bestia2
quam vidi similis erat pardo, et pedes eius
interl.|
missi a principibus
2
bestia] bestiam
Weber
sicut pedes3
ursi
interl.|
maiores in sermone
3
pedes]
om. Weber
et os eius sicut os leonis.
interl.|
quia devorant et fetent
Et dedit illi draco
interl.|
aliud per quod nocent
virtutem suam
interl.|
faciendi miracula
et potestatem magnam.
interl.|
seducendi multos
Numérotation du verset
Apc. 13,3
Et vidi4
unum
interl.|
Antichristum
4
vidi]
om. Weber
de capitibus suis quasi occisum in mortem
interl.|
fingentem se tamquam mortuum
marg.|
QUASI
OCCISUM. Simulabit se Antichristus mortuum et per triduum latens post apparebit dicens se suscitatum.
et plaga mortis eius
interl.|
simulatorie
curata est.
interl.|
per ascensionem
marg.|
ET
PLAGA
MORTIS
CURATA
EST. Arte magica ascendet in aera ferentibus eum demonibus. Et sic curabitur
plaga mortis
eius, quia qui prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.
Et admirata est universa terra post bestiam.
interl.|
imitans bestiales
interl.|
id est Antichristum
Numérotation du verset
Apc. 13,4
Et adoraverunt draconem,
interl.|
id est diabolum
quia dedit potestatem bestie
interl.|
resurgendi ut videbatur
et adoraverunt bestiam
interl.|
Antichristum
dicentes : Quis
interl.|
cum resurrexit
similis bestie ? Et quis poterit pugnare cum ea ?
interl.|
voluntati eius resistere
Numérotation du verset
Apc. 13,5
Et datum est ei
interl.|
permissione Dei
os loquens magna
interl.|
magniloquio se extollens
et blasphemias5
interl.|
quia dicet se filium Dei
5
blasphemias] blasphemie
Weber
et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.
interl.|
id est operari per menses
Numérotation du verset
Apc. 13,6
Et aperuit os suum
marg.|
ET
APERUIT
OS
SUUM. In tantam fiduciam prorupit, ut quod ante occulte, iam tunc publice audeat blasphemare.
in blasphemias
interl.|
negando Deum esse
ad Deum,
interl.|
id est contra Deum vel usque ad Deum
blasphemare nomen eius et tabernaculum eius
interl.|
id est omnes illos qui ab illis maioribus proteguntur
et eos qui in celo habitant.
marg.|
ET TABERNACULUM EIUS. I
d est omnem institutionem eius per quam laudabilis apparet.
Et datum
interl.|
permissum
est illi bellum facere cum sanctis et vincere
interl.|
corporaliter
illos.
interl.|
vel 'eos'
Et data est ei potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
Numérotation du verset
Apc. 13,8
et adoraverunt eam6
omnes qui inhabitant terram,
interl.|
id est dediti terrenis
6
adoraverunt eam] adorabunt eum
Weber
quorum non sunt scripta nomina
interl.|
id est reprobi tantum
in libro vite agni
interl.|
qui liber est agnus ipse enim idem est agnus et liber
{t. 4 : Erfurt, f. 1203rb ; facsim., p. 565b}
[Rusch, f. 1203rb ] qui occisus est ab origine mundi.
marg.|
OCCISUS. In suis ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus, id est in agno mystice quem Abel obtulit. Vel in ipso Abel a fratre occiso prefiguratus est.
Numérotation du verset
Apc. 13,9
Si quis
interl.|
quasi dicat : cavete omnes
habet aurem
interl.|
intellectum
audiendi7
audiat.
interl.|
intelligat
7
audiendi]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 13,10
Qui in captivitatem duxerit8
interl.|
in penas infernales
8
duxerit]
om. Weber
in captivitatem vadet9
marg.|
QUI
IN
CAPTIVITATEM. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus vel ipse diabolus.
9
vadet] vadit
Weber
qui in gladio occiderit oportet
interl.|
Vel
oportebit
marg.|
QUI
IN
GLADIO
OCCIDERIT etc. Antichristus et sui occidunt gladio materiali, et persuasionis et peribunt gladio eterni iudicii.
eum gladio occidi. Hic est patientia
interl.|
id est in respectu penarum et remunerationis
marg.|
HIC EST PATIENTIA.
Id est patientiam et fidem tenebunt, quia - illo destructo - sciunt se remunerandos.
marg.|
Respiciendo penam malorum et remunerationem bonorum patientes fiunt et fidem tenent.
et fides sanctorum.
Numérotation du verset
Apc. 13,11
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1203rb ; facsim., p. 565b}
[Rusch, f. 1203rb ]
ET
VIDI. Descripta tribulatione que erit per Antichristum et suos participes, subiungit aliam que fiet per suos apostolos, quos ipse per totum mundum sparget.
Et vidi
interl.|
priore minorem
aliam bestiam
interl.|
pseudo apostolos
ascendentem
interl.|
in superbiam vel perditionem proficientem
de terra,
interl.|
per amantes terrena
et habebat cornua duo similia agni
interl.|
quia si quid boni in eis videbitur simulatio erit
marg.|
CORNUA
DUO. Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam et veram doctrinam et miracula que Christus habuit et suis dedit. Vel duo testamenta sibi usurpabunt.
et loquebatur sicut draco.
marg.|
ET
LOQUEBATUR
SICUT. Id est pseudoapostoli ita loquentur sicut diabolus in Antichristo erat locutus.
Numérotation du verset
Apc. 13,12
Et potestatem prioris bestie omnem
marg.|
ET
POTESTATEM
OMNEM. Quia in omnibus caput suum sibi preponebant, scilicet Antichristum.
faciebat in conspectu eius,
interl.|
id est omnes modos decipiendi quibus Antichristus decepit
et fecit10
terram
marg.|
TERRAM. I
d est terrenos et in amore terre perseverantes. Vel terra secundum corpus,
habitantes in ea
secundum animam.
10
fecit] facit
Weber
et inhabitantes in ea11
, adorare bestiam primam
interl.|
Antichristum
11
ea] eam
Weber
cuius curata est plaga mortis.
marg.|
ADORARE BESTIAM PRIMAM CUIUS CURATA EST PLAGA
, quia et hi simulata resurrectione predicationis sue iaciunt fundamentum sicut et apostoli Christi fecerunt.
Numérotation du verset
Apc. 13,13
Et fecit signa magna
interl.|
ad confirmationem predicationis
ut etiam ignem
marg.|
Ignem
. Id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis.
marg.|
Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, sic et illi dabunt spiritum malignum in specie ignis.
faceret de celo descendere in terram in conspectu hominum.
marg.|
IN
CONSPECTU
HOMINUM. Ut omnes videre possint cum apostoli in conclavi acceperunt.
Numérotation du verset
Apc. 13,14
Et seduxit12
habitantes in terra13
propter signa que data sunt illi facere
interl.|
permissione Dei
12
seduxit] seducit
Weber
13
in terra] terram
Weber
in conspectu bestie
interl.|
in invocatione nominis Antichristi
dicens
interl.|
precipiens
habitantibus in terra ut facerent14
imaginem
interl.|
se conformes illi
interl.|
vel ad litteram, id est aliquam statuam
14
facerent] faciant
Weber
bestie que habet plagam gladii
interl.|
mortis
et vixit.
interl.|
resurrexit
Numérotation du verset
Apc. 13,15
Et datum est illi
interl.|
a diabolo promissione Dei
ut daret spiritum imagini bestie
interl.|
conformibus Antichristi
et ut15
loquatur
interl.|
diversis linguis
15
et ut]
inv. Weber
imago bestie,
interl.|
id est conformes eius
marg.|
UT
LOQUATUR
IMAGO. Qui magica arte faciet statuam loqui et futura predicere.
et faciat
interl.|
per principes seculi
ut16
quicumque non adoraverit17
imaginem bestie
interl.|
id est conformates se ei vel ad litteram
16
ut]
om. Weber
17
adoraverit] adoraverint
Weber
occidatur18
.
interl.|
morte corporis
18
occidatur] occidantur
Weber
Numérotation du verset
Apc. 13,16
Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos
interl.|
quia dicent Deum suum et omnes recipere et neminem abiicere
habere characterem19
in dextera manu aut in frontibus suis,
marg.|
HABERE
CHARACTEREM etc. In manu et in fronte ponent signa ut omnes Deum confiteantur suum verbo et opere.
19
characterem] character
Weber
Numérotation du verset
Apc. 13,17
et ne quis possit emere, aut vendere,
interl.|
ad litteram vel servos Dei acquirere vel ad spiritalem sensum
nisi qui habeat characterem aut20
nomen bestie,
interl.|
quia signati erant nomine eius et eum fatebuntur
20
habeat...aut] habet caracter
Weber
aut numerum
interl.|
vel nomen
nominis eius.
interl.|
NUMERUM NOMINIS. I
d est qui expectant ab eo remunerationem minorem vel mediocrem vel maximam.
Numérotation du verset
Apc. 13,18
Hic sapientia est.
interl.|
quia res obscura attentos facit
Qui habet intellectum
marg.|
QUI
HABET
INTELLECTUM. Cum liber grece sit editus secundum grecos numerus est querendus apud quos omnes littere numerum significant. Nomen eius Antemos quod ei competit qui Christo contrarius dicitur : A unum, N quinquaginta T trecenti, E quinque, M quadraginta, O septuaginta, S ducentum. Vel 'Arnoyme', id est nego qui Christum negat Deum in quo idem numerus : A unum {t. 4 : Erfurt, f. 1203va ; facsim., p. 566a}
[Rusch, f. 1203va ] R ducentum, N quinquaginta, O septuaginta, Y quadringenti, M quadraginta, E quinque. Vel Teytan, id est sol gigas quod uere Christo usurpative convenit Antichristo : T trecenti, E quinque, I decem, Iterum T trecenti, A unum, N quinquaginta. Vel latinis litteris 'Dic lux', quia ipse se lucem esse dicet : D quingenti id est unum, C centum, L quinquaginta, V quinque, X decem et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat 'illos minus perfectos' qui coniugati sunt et pro modo suo decem precepta servant. Sexaginta significat 'mediocriter perfectos' qui dimissis legalibus coniugiis in castitate permanent et iterum decem precepta pro modo suo complent. Centum significat 'perfectissimos' qui mentis et corporis integritatem non violant, et decem precepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centuma
. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.
a
Cf. Mt. 13, 8 : « Alia autem ceciderunt in terram bonam et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum ».
{t. 4 : Erfurt, f. 1203va ; facsim., p. 566a}
[Rusch, f. 1203va ] computet numerum
interl.|
vel nomen
bestie. Numerus enim hominis est
interl.|
licet per hoc Deus videatur, sapienti purus homo apparebit
et numerus eius21
sexcenti sexaginta sex.
interl.|
Ex omnibus primitie, ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitie.
21
eius] +
Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_13) |