initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 15

Numérotation du verset Apc. 15,1 
Et vidi
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1204rb ; facsim., p. 567b} [Rusch, f. 1204rb ] ET  VIDI. In his tribus visionibus supradictis id est revelatione mysteriorum, et in datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum a principio redemptionis, prosecutus est ordinem usque ad diem iudicii. In his vero tribus sequentibus circa ultima tempora immoratur, quia de his precedentibus in aliis divinis Scripturis dictum est enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione materia sunt septem angeli tenentes phialas in quibus continentur plage, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt que destructio maxime hortatur presentes ad patiendum.
marg.|  In his tribus visionibus tres dicit, cum quattuor sint supradicte sed omissa prima que fuit de correctione Ecclesiarum de aliis tribus dicit, consideratione tamen.
aliud signum
interl.|  id est figuram aliud significantem
in celo magnum et mirabile :
interl.|  quia qui significantur in celo conversantur
marg.|  ET  MIRABILE. Mirum est hominem habere tantam potestatem ut alios possit damnare.
angelos
interl.|  predicatores
septem habentes plagas septem
marg.|  PLAGAS  SEPTEM. Id est omnem excecationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt.
novissimas
interl.|  id est iniunctas a Deo sibi
quoniam in illis consummata est ira Dei.
marg.|  QUONIAM  IN  ILLIS. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.
Numérotation du verset Apc. 15,2 
Et
interl.|  et cum illis angelis
vidi tamquam mare vitreum mixtum igne,
interl.|  quia in eo baptizatis Spiritus sanctus datus est
marg.|  TAMQUAM  MARE. Id est baptismum ubi fidei puritas exigitur et homines a vitiis mundantur.
et eos qui vicerunt bestiam
interl.|  id est Antichristum
et imaginem illius
interl.|  id est conformitatem eius imitantes vel vitam
et numerum nominis eius,
interl.|  qui per hos non sunt decepti
stantes
interl.|  stant qui gratiam baptismi servant integram
supra mare vitreum habentes citharas Dei.
marg.|  HABENTES  CITHARAS. Id est mortificantes carnem, quod Deus eis iniunxit, vel quod prior ipse fecit.
Numérotation du verset Apc. 15,3 
Et cantant canticum Moysi servi Dei,
interl.|  cum exultatione adimplentes
marg.|  CANTICUM  MOYSI. Id est veterem legem, et est exultatio bene intelligentibus, id est spiritaliter.
et canticum agni
interl.|  id est novum Testamentum
dicentes :
interl.|  alios 'admonentes'
Magna
interl.|  in prima creatione
et mirabilia
interl.|  in recreatione
sunt opera tua, Domine Deus omnipotens, iuste
interl.|  quia unicuique pro merito reddunt

sunt] om. Weber
et vere
interl.|  quia perducunt quo promittunt
sunt vie tue, Domine,
marg.|  VIE. Id est institutiones Dei per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit sunt iuste, quia unicuique pro merito reddunt, et vere quia perducunt quo promittunt.

sunt] om. Weber Domine] om. Weber
rex sanctorum
interl.|  vel 'seculorum'

sanctorum] seculorum Weber
Numérotation du verset Apc. 15,4 
Quis
interl.|  ergo
non timebit, Domine,
interl.|  id est ex timore tibi serviet
et magnificabit nomen tuum ?
interl.|  opere et predicatione
interl.|  et vere timebunt
Quia solus pius es,
interl.|  quia gratis salvas
interl.|  et vere magnificabunt

es] om. Weber
quoniam omnes gentes
interl.|  aliqui de omnibus
venient,
interl.|  fide
et adorabunt
interl.|  » In spiritu et veritate »

Io. 4, 24.
in conspectu tuo,
interl.|  in beneplacito
interl.|  et vere magnificabunt
quoniam iudicia tua manifestata sunt.
marg.|  IUDICIA  TUA  MANIFESTA. Quia quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex iustitia.
Numérotation du verset Apc. 15,5 
interl.|  scilicet que predicta sunt
marg.|  ET  POST  HEC. Cum ostendisset illos angelos habere potestatem plagandi dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesie sunt revelata omnibus volentibus intrare que isti, malo merito suo, non possunt intelligere.
vidi,
interl.|  id est Spiritu revelante cognovi
et ecce apertum est templum
interl.|  id est occulta vel sacramenta Christi
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1204va ; facsim., p. 568a} [Rusch, f. 1204va ] APERTUM  EST  TEMPLUM. Id est revelata sunt mysteria Ecclesie, in qua Deus habitat et que ad honorem Dei militant.
tabernaculi
interl.|  Ecclesie militantis
testimonii in celo,
interl.|  id est que continet in se vetus et novum Testamentum
Numérotation du verset Apc. 15,6 
et exierunt septem angeli
interl.|  id est universi predicatores
marg.|  ET  EXIERUNT. Et quia ita aperta erant, exibunt predicatores et reprehendent male operantes.
habentes septem plagas
interl.|  id est plenitudinem intelligentie Scripturarum que sunt plage
de templo,
interl.|  postquam illos qui sunt Ecclesia confirmaverunt
vestiti
interl.|  Iesu Christo missi
lapide
interl.|  id est Christo in baptismo
mundo
interl.|  quia sine peccato
interl.|  firmitate
et candido,
interl.|  a vitiis
interl.|  propter conversationem

et] om. Weber
et precincti
interl.|  virtutibus
interl.|  scilicet in signum ministerii prelatorum
circa pectora
interl.|  etiam malas cogitationes
zonis aureis.
interl.|  retinaculo caritatis
Numérotation du verset Apc. 15,7 
Et unum
marg.|  ET  UNUM. Quia quod illi predicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent.

unum] unus Weber
ex quattuor animalibus
interl.|  id est predicatores primitivi vel ipse Christus qui fuit quattuor animalia
dedit septem angelis
interl.|  id est predicatoribus
septem phialas aureas,
interl.|  id est fecit eos vasa iram Dei continentia
interl.|  illuminatos divina sapientia
plenas iracundie
marg.|  IRACUNDIE. Id est ire, quia corrigunt, corripiunt iram Dei, peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.
Dei viventis
interl.|  scilicet et potentis punire
in secula seculorum.
interl.|  id est in eternum
Numérotation du verset Apc. 15,8 
Et impletum est templum
interl.|  id est Scriptura scilicet quantum ad malos
fumo
interl.|  obscuritate
a maiestate Dei
interl.|  a presentia Dei
et de virtute eius,
interl.|  quia cui claudit nemo aperit
et nemo poterat
interl.|  de reprobis
marg.|  FUMO etc.  NEMO etc. Quamvis tunc omnia erunt ira aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa et obscura infidelibus.
introire in templum,
interl.|  scilicet per veram intelligentiam quia excecavit eos malitia eorum
marg.|  INTROIRE. Id est intelligere illud occultum Dei iudicium, quare alios eligit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel introire interim in Ecclesiam donec completa sit omnimoda damnatio malorum in iudicio, quia postea constat non intraturos.
donec consummarentur septem plage septem angelorum.
interl.|  in pena oculos aperit quos culpa claudit




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 15), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_15)