initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 16

Numérotation du verset Apc. 16,1 
Et audivi
marg.|  AUDIVI. Id est intellexi ipsos predicatores qui hanc vindictam facient non sibi sed Domino attribuentes et iuste fieri confirmantes.
vocem magnam
interl.|  id est divinam inspirationem vel aliquam admonitionem
de templo
interl.|  in Ecclesia vel celo
dicentem septem angelis : Ite effundite
interl.|  non enim nisi mittantur debent predicare
marg.|  ITE  EFFUNDITE. Vos qui boni estis quantum ad vos proficite, et in malis damnationem exercete. Proficite pertinet ad   ite  ; exercete ad   effundite . Cum isti iam predicent, et aperta sint que predicant et tamen quidam intrare recusant, habent plagandi opportunitatem, et in hoc divinam admonitionem.
marg.|  In sexto sigillo et in sexto angelo sepe locutus est de eisdem malis sed hoc respectu quod ostendebat quales et quantas tribulationes inferrent sanctis, quod si etiam ibi erat aliquod verbum de damnatione malorum hoc incidenter ponebat ad confirmationem patientium, hic vero tantum loquitur de plagis quas ipsi sancti inferent malis.

effundite] praem. Weber
septem phialas ire Dei
interl.|  id est annuntiate peccatoribus penas debitas
in terram.
interl.|  in terrenos
Numérotation du verset Apc. 16,2 
Et abiit primus angelus
interl.|  id est primus ordo predicatorum

angelus] om. Weber
et effudit phialam suam
interl.|  suam predicationem
in terram.
interl.|  ad litteram apostoli primo Iudeis predicaverunt, id est in Iudeos terrena amantes
Et factum est vulnus sevum
interl.|  id est damnatio nociva
interl.|  scilicet quantum ad intellectum excecati
marg.|  VULNUS. In obedientia est causa quare vulnus illud fiat.
ac pessimum
interl.|  quia Christum recipere nolunt
interl.|  scilicet quantum ad effectum
in homines
interl.|  scilicet qui pro Christo recipient Antichristum
qui habent characterem
interl.|  id est fidem
bestie
interl.|  Antichristi vel signantur avari qui vivunt ad similitudinem bestie
et eos qui adoraverunt
interl.|  Psalmus : « Simulacra gentium argentum et aurum ».

Ps. 113, 12 ; Ps. 134, 15.
imaginem eius.
interl.|  id est in illos qui conformes erunt predicatoribus eius
Numérotation du verset Apc. 16,3 
Et secundus
interl.|  in officio
effudit phialam suam
interl.|  predicationem divine ultionis
in mare.
interl.|  in illos qui sanctos contundunt
interl.|  in luxuriosos
Et factus est sanguis
interl.|  id est ultio sanguinis quem effuderunt
marg.|  ET  FACTUS  EST  SANGUIS. Id est damnatio eius illata est pro sanguine quem {t. 4 : Erfurt, f. 1204vb ; facsim., p. 568b} [Rusch, f. 1204vb ] effuderunt.
marg.|  SANGUIS. Id est damnatio illa erit tamquam mortui, id est irrevocabilis. Sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur.
tamquam mortui
interl.|  quia non resurgent ab illa damnatione
et omnis anima vivens
interl.|  id est que videbatur vivere
marg.|  OMNIS  ANIMA  VIVA. Omnes consentientes qui vivere videntur, quia aperte non persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.
mortua est in mari.
interl.|  id est in amaritudine gentilitatis
Numérotation du verset Apc. 16,4 
Et tertius angelus effudit {t. 4 : Erfurt, f. 1204vb ; facsim., p. 568b} [Rusch, f. 1204vb ] phialam suam super flumina
interl.|  id est contra pseudo apostolos Antichristi qui Scripturas vel maiores vel minores depravabunt

angelus] om. Weber
et super fontes aquarum. Et factus est sanguis.
interl.|  id est ultio et vindicta de peccatis eorum
marg.|  SUPER  FLUMINA etc.  ET  FACTUS  EST  SANGUIS. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt vel corporaliter vel spiritaliter.
Numérotation du verset Apc. 16,5 
Et audivi
marg.|   AUDIVI. Id est intellexi ipsos predicatores qui hanc vindictam facient non sibi sed Domino attribuentes et iuste fieri confirmantes.
angelum
interl.|  custodem
aquarum
interl.|  Scripturarum vel populorum
dicentem :
interl.|  id est interiori affectu laudantem
Iustus es
interl.|  scilicet equitatem tenendo
Domine
interl.|  scilicet omnibus presidendo

Domine] om. Weber
qui es,
interl.|  immutabiliter
et qui eras
interl.|  scilicet essentialiter
marg.|  QUI  ES  ET  QUI  ERAS. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.
sanctus,
interl.|  scilicet formaliter et effective
quia hoc iudicasti,
interl.|  qui per nos illos malos damnasti

hoc] hec Weber
Numérotation du verset Apc. 16,6 
quia sanguinem sanctorum apostolorum
interl.|  minorum

apostolorum] om. Weber
et prophetarum
interl.|  maiorum
fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere,
interl.|  id est penam eternam et horribilem sicut sanguis
marg.|   ET SANGUINEM EIS etc. Id est eternam penam pro effusione sanguinis in qua promerenda sunt delectati.
digni enim sunt.

enim] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,7 
Et audivi alterum angelum
interl.|  id est discipulum eorum
marg.|  ET  AUDIVI etc. Quod magistri dicunt discipuli confirmant.
dicentem :
interl.|  id est approbantem

alterum...dicentem] altare dicens Weber
Etiam
interl.|  quod dicitis est verum
Domine Deus omnipotens,
marg.|  ETIAM  DOMINE  DEUS  OMNIPOTENS. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum.
vera et iusta
marg.|  IUSTA. Iustum est enim ut qui sanguinem fudit, bibat vindictam sanguinis.
iudicia tua.
interl.|  quod promittunt efficientia
Numérotation du verset Apc. 16,8 
Et quartus angelus effudit phialam suam in solem,
interl.|  in vanam gloriam
interl.|  Antichristum qui se dicit solem mundi

angelus] om. Weber
et datum est
interl.|  a Deo permissum
illi
interl.|  Antichristo
estu
interl.|  scilicet ambitionis
affligere10  homines
interl.|  maiori tribulatione

10  affligere] adficere Weber
et igne11  ,
interl.|  minore

11  igne] igni Weber
Numérotation du verset Apc. 16,9 
et estuaverunt
interl.|  id est defecerunt quidam in illa tribulatione
marg.|  ET  ESTUAVERUNT. Vel afflicti afficient tortores estu iracundie dum invenientur inseperabiles, et sic estuaverunt invidia et ira.
homines
interl.|  scilicet fideles
interl.|  scilicet afflicti
estu magno et blasphemaverunt
interl.|  scilicet corde et ore
nomen Dei habentis potestatem
interl.|  quia quibus vult dat, a quibus vult amovet
super has plagas, neque egerunt penitentiam
interl.|  id est resipuerunt neque peccatum suum confessi sunt
marg.|  NEQUE  EGERUNT etc. interius penitentes dolebant, extra confiteri non audebant.
ut darent illi gloriam.
interl.|  etiam si corde dolerent non sunt ausi proferre
Numérotation du verset Apc. 16,10 
Et quintus angelus12 
interl.|  id est ministros

12  angelus] om. Weber
effudit phialam suam super sedem
interl.|  id est super omne corpus
marg.|  SUPER  SEDEM. Quia corpora tantum sunt et non spiritus, super quos sedebit, quia corporalia et non spiritalia dabit.
bestie.
interl.|  Antichristi
Et factum est regnum eius
interl.|  id est ipsa sedes
tenebrosum
interl.|  id est magis excecatum
et commanducaverunt linguas suas
interl.|  detrahendo veritati
interl.|  id est refecti sunt alter malo sermone alterius
marg.|  MANDUCAVERUNT 13   LINGUAS etc. Mutua detractione in se omnes reficientes.
13  sic Rusch
pre dolore.
interl.|  id est pre invidia quam habent erga sanctos
Numérotation du verset Apc. 16,11 
Et blasphemaverunt
interl.|  dicentes fuisse magum et puram creaturam
Deum celi
interl.|  id est illatis plagis per quas excecantur
pre doloribus et vulneribus14  ,
interl.|  que ipsi sibi fecerunt commanducationem linguarum

14  vulneribus] + suis Weber
et non egerunt penitentiam ex operibus suis.
interl.|  id est finaliter impenitentes fuerunt
Numérotation du verset Apc. 16,12 
Et sextus angelus15  effudit phialam suam
interl.|  id est predicavit iram Dei

15  angelus] om. Weber
in flumen illud magnum
interl.|  in omnes divitiis affluentes
Euphraten,
interl.|  Euphrates interpretatur 'fertilitas'
et siccavit aquam eius
interl.|  id est predicabunt cito siccandam affluentiam mundi
ut prepararetur via regibus ab ortu solis.
interl.|  scilicet ad impugnandum Ecclesiam
marg.|  PREPARARETUR  VIA etc. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium qui venient   ab ortu solis , id est a Christo, quando inceperit lucere, id est se manifestare. Alia translatio habet ‘regi’, id est Christo.
Numérotation du verset Apc. 16,13 
Et vidi
marg.|  VIDI. Effusionem phiale super istos et ipsos non corrigi, sed in {t. 4 : Erfurt, f. 1205ra ; facsim., p. 569a} [Rusch, f. 1205ra ] maiorem excecationem precipitari.
de ore draconis,
interl.|  de verbis apostolorum Antichristi
et de ore bestie,
interl.|  de inspiratione diaboli
et de ore
interl.|  id est de consilio
interl.|  scilicet propter subtilitatem malitie negando fidem Trinitatis
marg.|  SPIRITUS. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi, vel ipsos demones quos in cordibus aliorum generant. Sicut fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum sic isti malitia diabolum.

16  exisse] om. Weber
immundos
interl.|  propter opera immunditie
in modum ranarum.
marg.|  RANARUM. Rane in luto morantur et garrule sunt et aliis quietem auferunt, sic et isti.
interl.|  tales sunt hypocrite
Numérotation du verset Apc. 16,14 
Sunt enim spiritus demoniorum
interl.|  vere immundi
facientes signa
interl.|  miracula
et procedunt
interl.|  scilicet missi ab Antichristo
ad reges totius terre
interl.|  mundi
congregare illos
interl.|  scilicet non quantum ad unitatem loci sed consensus et voluntatis male
in prelium
interl.|  contra fideles
ad diem magnum omnipotentis Dei17 
interl.|  sed malo suo qua cito ducentur ad diem iudicii

17  omnipotentis Dei] inv. Weber
Numérotation du verset Apc. 16,15 
Ecce venio
interl.|  vere veniet quia ipse testatur
sicut fur.
interl.|  sicut fur dormientes occidens
interl.|  et ideo
Beatus qui vigilat
interl.|  id est qui sollicitus est de salute sua
et custodit vestimenta sua,
interl.|  innocentiam in baptismo acceptam
ne nudus
interl.|  a virtutibus
ambulet
interl.|  resurgat
et videant
interl.|  sancti et angeli
turpitudinem eius.
interl.|  peccata
Numérotation du verset Apc. 16,16 
Et congregabit18  illos
interl.|  ipse diabolus qui in omnibus illis est
marg.|  PROCEDUNT .  CONGREGABIT.   Procedunt demones et   congregabit diabolus, quia omnes unus.
marg.|  ET  CONGREGABIT. Id est facient illos habere fiduciam in Antichristo qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam, vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum.

Cf. Apc. 16, 14.

18  congregabit] congregavit Weber
in locum
interl.|  procedunt congregare et congregabunt
qui vocatur hebraice Hermagedon.
interl.|  'mons furum’19  vel 'mons globosus'
19  furum] corr. , furu cacogr. Rusch
Numérotation du verset Apc. 16,17 
Et septimus angelus20  effudit phialam suam in aerem,
interl.|  id est contra diabolos quorum locus est aer
marg.|  ET  SEPTIMUS. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant supponit quid contigit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperunt incrementum sed tandem detrudentur in infernum.

20  angelus] om. Weber
et exivit
interl.|  id est in manifestum venit
vox magna
interl.|  id est magna annuntians
de templo
interl.|  de Ecclesia
a throno
interl.|  quem Ecclesia a Deo concepit
dicens : Factum est.
interl.|  consummata sunt omnia et finis mundi adest
Numérotation du verset Apc. 16,18 
Et facta sunt
interl.|  ab illis malis vel ab illis bonis
fulgura,
interl.|  miracula
et voces,
interl.|  blanditie
et tonitrua,
interl.|  comminationes
et terremotus factus est magnus,
interl.|  id est mali movebuntur contra sanctos
qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt
interl.|  id est a tempore Abel qui primus terram calcavit id est despexit vel qui primus iustus
super terram,
interl.|  tam turpis
talis terremotus sic magnus.
interl.|  id est tam gravis
Numérotation du verset Apc. 16,19 
Et fracta21  est civitas magna
interl.|  id est reproborum collectio
marg.|  ET  FRACTA  EST  CIVITAS. Et propter istam damnationem et propter peccata que ipsi addunt damnata est ipsa civitas et divisa est pena unicuique pro merito, Iudeis scilicet et gentilibus et falsis Christianis.

21  fracta] facta Weber
in tres partes,
interl.|  scilicet Iudeos paganos et malos Christianos
et civitates
marg.|  CIVITATES. Id est omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur.
marg.|  Carnali non in secunda regeneratione spiritali.
gentium
interl.|  id est gentiliter viventium
ceciderunt. Et Babylon magna
interl.|  id est collectio peccatorum
venit in memoriam ante Deum,
interl.|  scilicet ad puniendum
marg.|  VENIT  IN  MEMORIAM. Id est recordatus Deus est singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus.
dare ei calicem vini
marg.|  DARE  EI  CALICEM. Ad hoc ut ipse Deus daret illis penam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt.
marg.|  Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt sed non quantum meruerunt ut in ipsa retributione ubi patet iustitia, sit etiam misericordia : « Universe enim vie Domini misericordia et veritas ». Bonis etiam dat pro meritis, et plusquam meruerunt, ut misericordia ibi iustitie prevaleat.

Ps. 24, 10.
indignationis ire eius.
interl.|  qui procedit ab illo indignante et irato
Numérotation du verset Apc. 16,20 
Et omnis
marg.|  ET  OMNIS. Et vidi quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum penarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in penis eorum.
insula
interl.|  id est congregatio sanctorum
fugit,
interl.|  scilicet societatem reproborum et penam eorum
interl.|  scilicet in pena
Numérotation du verset Apc. 16,21 
Et grando magna
interl.|  id est eterna pena que contundet
sicut talentum
marg.|  TALENTUM. Est magnum centum viginti librarum, medium septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient {t. 4 : Erfurt, f. 1205rb ; facsim., p. 569b} [Rusch, f. 1205rb ] hanc vindictam.
descendit
interl.|  id est ponderosa et mensurata
de celo
interl.|  scilicet a Deo missa
in homines.
interl.|  id est impatientes et carnales
Et blasphemaverunt
marg.|  ET  BLASPHEMAVERUNT. Id est in inferno positi quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et hoc est blasphemia.
homines Deum
interl.|  scilicet dicentes eum esse iniustum
propter plagam grandinis quoniam magna
interl.|  id est cruciantis eos intolerabiliter
facta est vehementer.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 16), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_16)