initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 21

Numérotation du verset Apc. 21,1 
Et vidi
marg.|  ET  VIDI. In hac septima visione agit de innovatione elementorum et glorificatione sanctorum, describens merita per que sancti ita glorificati sunt.
celum novum
interl.|  id est aerem innovatum
et terram novam.
interl.|  innovatam
marg.|  CELUM  NOVUM  ET  TERRAM  NOVAM. Immutatio aeris et terre dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in se ipsa habere creditur.
Primum enim celum,
interl.|  id est status ille quo prius erant amplius non est necessarius
et prima terra abiit,
interl.|  secundum priorem statum
et mare iam non est.
interl.|  quia grossities et amaritudo aufertur
Numérotation du verset Apc. 21,2 
Et ego Iohannes vidi civitatem
interl.|  id est Ecclesiam in omnimoda quiete positam

ego Iohannes] om. Weber
sanctam Hierusalem
interl.|  id est firmiter quod habet habituram
novam
interl.|  id est immortalem impassibilem

vidi – civitatem… novam] inv. Weber
descendentem de celo
interl.|  id est Deum qui est pax plene videntem
a Deo,
interl.|  quia intellexit quidquid boni habet Ecclesia a sola Dei gratia accepisse
paratam sicut sponsam ornatam
interl.|  virtutibus compositam
marg.|  SICUT  SPONSAM  ORNATAM. Sicut sponsus premittit munera sponse antequam eam ducat, sic Christus Ecclesie fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.
viro suo.
Numérotation du verset Apc. 21,3 
Et audivi vocem magnam
interl.|  id est annuntiationem propheticam
de throno
interl.|  quia de secretis agit principaliter
interl.|  id est ab illis in quibus Dus sedet
marg.|  VOCEM  MAGNAM  DE  THRONO. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, quia incognitum erat et incredibile videretur apponit, auctoritatem sanctorum patrum qui hoc predixerunt.
dicentem : Ecce
marg.|  ECCE. Id est in evidenti est quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit et homines eum imitati et ratione bene usi.
tabernaculum Dei cum hominibus
interl.|  Christi humanitas in qua contra diabolum militavit
et habitabit cum eis.
interl.|  id est sicut sibi illa eterna gloria erit sic et suis
Et ipsi populus eius erunt
interl.|  ET IPSI POPULUS EIUS. Id est in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne.
et ipse Deus cum eis erit
interl.|  secundum divinitatem et presens eis
interl.|  quia numquam ab eis repelletur quia numquam peccabunt
Numérotation du verset Apc. 21,4 
et absterget Deus omnem lacrimam
interl.|  que pro qualitate rerum diversarum
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1208ra ; facsim., p. 575a} [Rusch, f. 1208ra ] OMNEM  LACRIMAM. Quasi : ibi gloria et nulla tristitia, quia utrumque simul esse non posset ibi.
ab oculis eorum, et mors
interl.|  id est dissolutio anime et corporis
marg.|  ET  MORS. Vere non erunt ibi lacrime, quia non erit causa lacrimarum.
ultra non erit, neque luctus,
interl.|  continuus fletus
neque clamor,
interl.|  aliqua inquietatio
neque dolor
interl.|  subitus et transitorius
erit ultra que prima abierunt.
interl.|  id est iam non est locus eorum cum non sit peccatum de quo hec procedunt
Numérotation du verset Apc. 21,5 
Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova
interl.|  quasi : in evidenti et statim
facio omnia.
interl.|  superius dicta
Et dixit mihi : Scribe
interl.|  scilicet in corde tuo et aliorum
marg.|  ET  DIXIT. Quasi dicat :   scribe quidquid ostensum est mihi de hac innovatione pro utilitate presentium factum est, quibus hec scribere iussus sum.

dixit mihi] dicit Weber
quia hec verba
marg.|  SCRIBE  HEC  VERBA. Iubens scribere et aliis nuntiare, supponit exhortationem ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.
fidelissima sunt
interl.|  habilia quibus fides habeatur
et vera.
interl.|  quia complebuntur
Numérotation du verset Apc. 21,6 
Et dixit mihi :
marg.|  ET  DIXIT  MIHI. Ego. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei.
Factum est.
interl.|  completa sunt que complenda fuerunt
marg.|  FACTUM  EST. Ne quereret aliquis quid post illam innovationem futurum esset, dicitur sibi nihil restare ad faciendum.
Ego sum alpha et omega, initium et finis.
interl.|  id est desideranti
Ego sitienti
marg.|  ALPHA  ET  OMEGA. Quasi dicat : hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur.
dabo de fonte aque
interl.|  id est meipsum
interl.|  qui est ipse Christus
interl.|  quia vivere facit
gratis.
interl.|  per solam gratiam
Numérotation du verset Apc. 21,7 
Qui vicerit possidebit
interl.|  firmiter obtinebit
marg.|  SITIENTI  QUI  VICERIT. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.
hec,
interl.|  Deum immortalem
marg.|  POSSIDEBIT  HEC. Id est meipsum qui sum principium omnis beatitudinis.
et ero illi Deus
interl.|  eterna satietas
et ille erit mihi
interl.|  in presenti per gratiam et in futuro per gloriam
filius.
interl.|  quod supra populus
Numérotation du verset Apc. 21,8 
Timidis autem
interl.|  de hac innovatione desperantibus
marg.|  TIMIDIS. Id est illis qui timore penarum fidem accipere fugiunt vel acceptam relinquunt.
et incredulis, et execratis,
interl.|  id est excommunicatis
et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus,
interl.|  quibus mendacium est in usu
pars illorum erit
interl.|  scilicet participantes vel plus vel minus
in stagno ardenti igne et sulphure,
interl.|  pro qualitate culpe
quod est mors secunda.
interl.|  corporis et anime
Numérotation du verset Apc. 21,9 
Et venit ad me unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis,
interl.|  quantum ad malos

ad me] om. Weber
et locutus est mecum dicens : Veni
interl.|  amplia intellectum
et ostendam tibi sponsam,
interl.|  modo per fidem
marg.|  VENI  ET  OSTENDAM etc. Descripta gloria quam habituri sunt sancti dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.

et] om. Weber
uxorem agni.
interl.|  in futuro glorificandam et traducendam
Numérotation du verset Apc. 21,10 
Et sustulit me in spiritu in montem
interl.|  Christum
magnum
interl.|  quantum ad humanitatem
marg.|  IN  MONTEM  MAGNUM. Christus 'mons' quia monumentum suorum magnus est, quia totum mundum replet, altus quia insuperabilis.
et altum,
interl.|  quantum ad divinitatem
et ostendit mihi civitatem sanctam {t. 4 : Erfurt, f. 1208rb ; facsim., p. 575b} [Rusch, f. 1208rb ] Hierusalem
interl.|  in qua Deus per gratiam habitat
marg.|  OSTENDIT  MIHI  CIVITATEM. Et super illum montem ostendit Ecclesie fundamentum.
descendentem de celo a Deo,
interl.|  per infusionem gratie
Numérotation du verset Apc. 21,11 
habentem claritatem Dei.
interl.|  id est cognitionem de Deo
Et lumen eius
interl.|  id est luminosa opera, endiadis figura est
marg.|  LUMEN. Ipsa lucens pro modo suo, similis Christo qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus.

et] om. Weber
simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis
interl.|  nihil ibi contristans sed totum delectans sicut viriditas iaspidis
marg.|  IASPIDIS. Durus hic et viridis, sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.
sicut crystallum.
interl.|  nihil celans quia ibi pura confessio
Numérotation du verset Apc. 21,12 
Et habebat murum magnum et altum,
marg.|  MURUM. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel defensores aliorum, qui magni in vincendo alios, alii ne vincantur.
habentem portas duodecim,
interl.|  Id est apostolos vel prophetas vel angelos veritatis nuntios.
marg.|  PORTAS  DUODECIM. id est patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur.

habentem] habens Weber
et in portis
interl.|  id est in fide et in vestigiis prophetarum
marg.|  Vel porte : apostoli qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti.
marg.|  Numerus portarum duodecim que per quattuor mundi partes sub ternario comprehenduntur : ad mysterium pertinet duodecim apostolorum per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripartitum.
angelos duodecim,
interl.|  apostolos
et nomina inscripta que sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel,
interl.|  id est memoria sanctorum patrum in veteri lege
marg.|  NOMINA. Id est memoria sanctorum patrum in veteri lege est {t. 4 : Erfurt, f. 1208rb ; facsim., p. 575b} [Rusch, f. 1208rb ] in apostolis, quia quod illi predixerunt futurum hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum posite et dilectione eorum, unde :"Epistola nostra vos estis scripti in cordibus nostris".

Cf. 2Cor. 3, 2 : « Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, que scitur, et legitur ab omnibus hominibus ».
Numérotation du verset Apc. 21,13 
ab oriente porte tres et ab aquilone porte tres, et ab Austro porte tres, et ab occasu porte tres.
marg.|  AB  ORIENTE. Oriens : Iudei a quibus sol iustitie ortus est, et in his   porte tres , quia in his primum fides Trinitatis nuntiata ab apostolis et a prophetis ; aquilo : frigide gentes que post Iudeos crediderunt.   Ab Austro , id est a claritate fidei que est ab adventu Christi ;   ab occasu , id est ab ultima etate mundi que per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.

Cf. Mal. 4, 2.
Numérotation du verset Apc. 21,14 
Et murus civitatis
interl.|  id est in memoria et predicatione eorum
interl.|  vel super ea
habens fundamenta duodecim, et in ipsis
marg.|  MURUS. Id est fides Christi que minuit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicumque ad fidem accedunt.
duodecim nomina
interl.|  quia super fidem patriarcharum fuit fundata fides et doctrina apostolorum
marg.|  ET  IN  IPSIS  DUODECIM. Quam fidem isti tenent illi venturam intellexerunt et prenuntiaverunt.
duodecim apostolorum
interl.|  quem dixerunt venturum
et agni.
interl.|  angelus in persona Christi

et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 21,15 
Et qui loquebatur mecum
interl.|  ad beneplacitum meum
marg.|  ET  QUI  LOQUEBATUR etc. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi equales inter se, sed tamen unumquemque perfectum pro modo suo.
habebat mensuram harundineam auream,
marg.|   Mensuram harundineam etc., id est divinam Scripturam Dei sapientia compositam qua tangit et illustrat corda fidelium.

harundineam] harundinem Weber
ut metiretur civitatem et portas eius
interl.|  id est illos qui alios ad fidem introducunt
marg.|  UT  METIRETUR  CIVITATEM. Id est secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum.
et murum.
interl.|  id est defensores aliorum
Numérotation du verset Apc. 21,16 
Et civitas in quadro posita10   :
marg.|  IN  QUADRO  POSITA. Quattuor latera : fides, spes, caritas, operatio, que sunt equalia, quia quantum quis credit tantum sperat, quantum sperat tantum diligit, quantum diligit tantum operatur. In quadro ergo quia robusta fide, longanimis spe, ampla caritate, efficax opere. Vel quattuor latera quattuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere in homine : prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia ut a voluptatibus homo se retrahat, post hec fortitudo ut quod intelligit operetur, dehinc iustitia ut sic suos actus temperet ne nimis iustus vel sapiens sibi videatur.

10  posita] + est Weber
longitudo11  eius
interl.|  id est fides
interl.|  expositio quadrationis

11  longitudo] et praem. Weber
eius tanta12  quanta et latitudo
interl.|  id est caritas qua quantum credit tantum amat.

Cf. Gregorius, Super Ezechielem, lib. 2, hom. 10, CCSL 142, p. 393.464-465.

12  tanta] est + Weber
et mensus est civitatem
interl.|  id est minorem Ecclesiam
de harundine aurea13  per stadia
marg.|  PER  STADIA. Stadia est locus et cursus, notat tendentes ad bravium.

13  aurea] om. Weber
duodecim millia,
interl.|  quantum ad incipientes, proficientes et perfectos
marg.|  DUODECIM  MILLIA. Id est qui perfecti sunt in fide Trinitatis ex quattuor mundi partibus.
et14  longitudo,
interl.|  id est fides vel longanimitas

14  et] om. Weber
et latitudo,
interl.|  id est caritas
et altitudo eius
interl.|  id est spes vel contemplatio
equalia sunt.
interl.|  quoad rationem eliciendi actum non quo ad meritum
Numérotation du verset Apc. 21,17 
Et mensus est muros15  eius
interl.|  id est defensores eorum

15  muros] murus Weber
centum quadraginta et16  quattuor cubitorum,
interl.|  cubitus in quo est manus operationem significat

16  et] om. Weber
mensura hominis que est angeli.
interl.|  vel quia equales angelis vel quia tante multitudinis
marg.|  MENSURA  HOMINIS  QUE  EST  ANGELI. Iuxta litteram ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei et verum hominem fuisse.
Numérotation du verset Apc. 21,18 
Et erat de {t. 4 : Erfurt, f. 1208va ; facsim., p. 576a} [Rusch, f. 1208va ] structura muri eius ex lapide iaspide,
interl.|  lapide Christo vel viris fortibus in fide
marg.|  ET  ERAT. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se alios maiores alios minores, hic exequitur murus ipse qualis sit, {t. 4 : Erfurt, f. 1208va ; facsim., p. 576a} [Rusch, f. 1208va ] et qualis ipsa civitas et fundamenta et porte.
marg.|  STRUCTURA  MURI  EUIS  EX  LAPIDE. Id est si aliquis ad hoc instruitur, ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et predicat quam iaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum.
ipsa vero civitas
interl.|  id est minor Ecclesia
aurum
interl.|  quia :"Fulgebunt sancti" etc.
marg.|  AURUM. Sapientiam denotat, vitrum fidei puritatem que ore promittit quod corde credit.

Cf. Sap. 3, 7 : « Fulgebunt iusti et tamquam scintille in harundineto discurrent » ; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 2907 ; Mt. 13, 43 : « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum » ; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 2908.
mundum
interl.|  quantum ad animam
simile vitro mundo
interl.|  quia et corda sanctorum translucebunt
interl.|  quantum ad corpus
Numérotation du verset Apc. 21,19 
et17  fundamenta muri civitatis
interl.|  id est prophete

17  et] om. Weber
omni lapide pretioso ornata.
interl.|  id est omni genere virtutum vel imitatoribus qui vita et gloria Ecclesiam ornant
Et18  fundamentum primum iaspis,
marg.|   iaspis viridis virorem fidei immarcescentem significat, vel iaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans.

18  et] om. Weber
secundum19  saphirus,
marg.|  SAPHIRUS. Similis sereno celo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem, significat"altitudinem spei sanctorum" quorum"conversatio in celis est", qui et a vero sole innovati ardentius eterna querunt, et alios querere docent, dicentes : « Nostra conversatio in celis est ».

Phil. 3, 20.

19  secundum] secundu Weber
tertium calcedonius20  ,
marg.|  CALCEDONIUS. Colorem pallentis lucerne habet fulget subdivo, in domo obscurus omnium sculpentium argumentis resistit, radio solis vel digitorum attriti excandens paleas ad se trahit, significat flammam interne caritatis sanctorum, qui foris despecti lucent in occulto, que caritas in abscondito bona agit, et in secreto conscientie sue quantum ad hoc quod se celat et alios operatione sua lateat non lucet. Sed cum aliis prodesse iubetur, tunc apparet quid fulgoris habeat intus. Sculpentibus resistit, quia inter adversa seculi fortis et insecabilis est, a nullo vinci potest, vel si quis eam vult sculpere et pingere adulatoria laude, resistit. Non ei concedit, quia vanam gloriam contemnit, et hi tales calefacti radiis solis veri, id est Christi vel digiti, id est Spiritus sancti, quasi contrectati paleas, id est peccatores et fragiles ad se trahunt sibique coniungunt.

20  tertium calcedonius] tertius carcedonius Weber
quartum21  smaragdus,
marg.|  SMARAGDUS. Quartus nimie viriditatis super omnes herbas et frondes, ut etiam circumfluum aerem reddat viridem. Huius multa genera, sed pretiosus reperitur in Scythia regione deserta, quos custodiunt grifes animalia leoninum corpus, pedes autem caput et alas ut aquile, habent quattuor pedes quibus ut leones super terram currunt, per aerem volant ut aves, qui servant predictos lapides, non sibi sed hominibus auferunt contra quos Arimaspus pergens pugnat et eis aufert. Grifes diabolus qui Christum vel fidei gemmam a fidelibus conatur auferre. Sed contra pugnat populus ille habens unum oculum, id est Christum qui non incedunt duabus viis, nec habent duplex cor, Christumque vel fidem eius rapiunt, quarta dicitur propter quattuor evangelia.

21  quartum] quartus Weber
Numérotation du verset Apc. 21,20 
quintum22  sardonyx,
marg.|  SARDONYX. Quintus tricolor, niger in imo candidus, in medio rubeus in summo id est sancti in passione exterius rubei, interius candidi, sed per humilitatem despecti, que quia ex infirmitate corporis descendit, quod quinque sensibus agitur quinta dicitur.

22  quintum] quintus Weber
sextum sardius23  ,
marg.|  SARDIUS. Sextus sanguinei coloris unicolor martyrii gloriam significat. Sextus, quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel sardius rubee terre habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis sue recordantur, attendentes se filios Ade qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.

23  sextum sardius] sextus sardinus Weber
septimum24  chrysolithus,
marg.|  CHRYSOLITHUS. Aureum fulgorem habet, et videtur scintillas ardentes emittere, id est spiritalis inter miracula predicatio, aurum superna sapientia, scintillas quas emittit exhortationes vel miracula, quibus ad amorem Dei et proximi accendunt significantur. Quod quia per Spiritum sanctum fit septimo loco ponitur. Inde etiam   chrysolithus dictus quia fulget ut aurum.

24  septimum] septimus Weber
octavum25  berillus,
marg.|  BERILLUS. Octavus est predicantium operatio. Lucet ut aqua sole percussa. Urit etiam manum tenentis, quia qui sancto iungitur eius conversatione accenditur. Dicunt et alii, quia bicolor est viridis et pallens, significat"sanctos in contemplatione positos virides, sed cura terrene administrationis ad pallorem {t. 4 : Erfurt, f. 1208vb ; facsim., p. 576b} [Rusch, f. 1208vb ] active vite redeuntes".

25  octavum] octavus Weber
nonum26  topazius,
marg.|  TOPAZIUS. Nonus, quo rarior eo pretiosior, et habet duos colores ex auro et etherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis obscuras, si nature relinquis clarior est, et nihil est carius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum preferunt, et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna caritate color aureus, ex dulcedine contemplationis ethereus, que ex attritu seculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente celi gaudia intueri. Vel si polis, quasi si dignitatibus seculi honoras eos et ornas obscuras, quia contemplationi minus vacant, vel minoris meriti sunt. Et sicut in octavo activa vita, sic in nono contemplativa que est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan id est omne et invenitur in insula Egypti, que dicitur topazon significat"sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos".

26  nonum] nonus Weber
decimum27  chrysoprassus,
marg.|  CHRYSOPASSUS. In India nascitur, viridis aureeque mixture. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat"eos qui virorem eterne patrie caritate merentur", et aliam purpuram martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur in India, id est prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare expectant. In denario numero sunt, et decalogus implebitur per dilectionem que non finit, igitur in chrysopasso opus martyrii signatur et premium. Chryson : aurum, passos : porrum dicitur.

27  decimum] decimus Weber
undecimum28  hyacinthus,
marg.|  HYACINTHUS. Undecimus, cum aere mutatur, in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores, omnibus qualitatibus, moribus, etatibus, intellectibus se contemperantes, ut Paulus qui dicebat : « Sapientiam loquimur inter perfectos ». Item  : « Non potui vobis loqui » etc. Item : « Quis infirmatur » etc. Item :"Omnibus omnia factus sum ut omnes lucrifacerem".

1Cor. 2, 6.
1Cor. 3, 1.
2Cor. 11, 29.
1Cor. 9, 22 : « Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos ».

28  undecimum] undecimus Weber
duodecimum29  amethystus.
marg.|  AMETHYSTUS. Duodecimus, purpureus mixto colore viole et rose, quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color significat celestis regni habitus et angelice societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam, cum odore bone operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum qui non modo inter se sed etiam ad inimicos et persecutores flammas caritatis emittunt. Significat igitur amethystus celestis regni semper memoriam in cordibus humilium et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, que est virtus virtutum. Colorum varietas, virtutum multiplicitas.

29  duodecimum] duodecimus Weber
Numérotation du verset Apc. 21,21 
Et duodecim porte
interl.|  cum sint
marg.|  ET  DUODECIM  PORTE. Quasi dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim ille porte, id est prophete introducentes ad fidem Trinitatis ex quattuor mundi partibus, per singulas, id est per instructionem singulorum sunt margarite, id est imitatores eorum, qui de quacumque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur sunt splendidi virtutibus.
{t. 4 : Erfurt, f. 1208vb ; facsim., p. 576b} [Rusch, f. 1208vb ] duodecim margarite sunt per singulas et singule porte erant ex singulis margaritis,
interl.|  quia et ipsi similiter virtutibus splendidi
marg.|  SINGULE  PORTE. Quasi : ad hoc ut essent porte opertuit esse margaritas.
et platee30  civitatis
interl.|  id est coniugati
interl.|  id est simpliciores qui laxius mundo utuntur
marg.|  PLATEE  CIVITATIS  AURUM, id est sapientia vel claritate pleni mundi a criminali macula.

30  platee] platea Weber
aurum mundum31  , tamquam vitrum perlucidum.
marg.|  VITRUM  PERLUCIDUM, id est nullas sordes in se celantes, vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam velut in speculo cognoscere.

31  aurum mundum] auro mundo Weber
Numérotation du verset Apc. 21,22 
Et templum
interl.|  hoc est locus orationis et oblationis que ibi locum non habebit
non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est
interl.|  id est omnimoda requies
et agnus.
interl.|  similiter est templum eius
Numérotation du verset Apc. 21,23 
Et civitas non eget sole
interl.|  lumine fidei
marg.|  NON  EGET. Hic egent ad servitium Dei sole et luna, ibi non Deus enim plene illuminabit eos.
neque luna
interl.|  scientia acquisita
interl.|  Vel non eget sole neque luna, id est maioribus vel minoribus predicatoribus.
ut luceant
interl.|  ad hoc
in ea, nam claritas Dei
interl.|  id est Trinitas
illuminabit32  eam et lucerna eius
interl.|  id est lumine scilicet continens deitatem

32  illuminabit] illuminavit Weber
erit33  agnus.
interl.|  id est humanitas

33  erit] est Weber
Numérotation du verset Apc. 21,24 
Et ambulabunt
interl.|  ad aliorum illuminationem
marg.|  ET  AMBULABUNT. Tanta erit lux in futuro quod usque ad finem mundi ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius.
gentes
interl.|  minores et subiti
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1209ra ; facsim., p. 577a} [Rusch, f. 1209ra ] IN  LUMINE. In spe huius luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis eius.

34  in lumine] per lumen Weber
et reges terre
interl.|  maiores
marg.|  REGES  TERRE. Id est illi maiores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.
afferent gloriam suam
interl.|  id est acquisitos pro quibus coronabuntur
et honorem
interl.|  puritatem conscientie
in illam.
interl.|  pro ea habenda
Numérotation du verset Apc. 21,25 
Et porte eius
interl.|  ad videndum et laudandum Deum intellectus et affectus
marg.|  ET  PORTE. In presenti aliquando subtrahitur predicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum, sed quia ibi dies perpetua, et omnis timor auferetur.
non claudentur
interl.|  hoc de futuro
per noctem35  ,
interl.|  per aliquam adversitatem

35  noctem] diem Weber
nox enim non erit illic.
Numérotation du verset Apc. 21,26 
Et afferent
interl.|  in ipso futuro
interl.|  id est representabunt Deo Patri
marg.|  AFFERENT. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.
gloriam
interl.|  glorificatas gentes
et honorem gentium in illam.
interl.|  id est puritatem conscientiarum gentium
Numérotation du verset Apc. 21,27 
Non36  intrabit in illam37 
interl.|  vel 'eam'
marg.|  NON  INTRABIT. Dicta honestate civitatis ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere presumeret, determinat qui sunt intraturi qui non.

36  Non] nec Weber 37  illam] ea Weber
aliquid coinquinatum,
interl.|  cum aliis per consensum inquinatum quantum ad peccatum cordis
aut abominationem
marg.|  id est aliquid criminale
faciens38 
interl.|  vel quantum ad peccatum operis

38  aut...faciens] et faciens abominationem Weber
et mendacium,
interl.|   mendacium facit qui in mendaciis inveniendis delectatur
interl.|  vel : quantum ad peccatum oris
nisi
interl.|  quasi : quid per singula nemo intrabit nisi
qui scripti sunt in libro vite agni.
interl.|  id est humanitatis per quam dabitur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_21)