initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Apc. 4,1 
Post hec vidi
interl.|  non tempore sed ordine
marg.|  POST  HEC  VIDI. Hec visio de revelatione mysteriorum, correctos enim competenter sequitur secretorum revelatio.
marg.|  Hec visio potest appellari revelatio mysteriorum que spiritu aperiuntur.
marg.|  POST  HEC  VIDI. In hac secunda visione agit desedente in throno et de ornatu eius, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem, de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, ne pro eo pati formidemus.
marg.|  Visio hec non prima, sed secunda ponitur, quia iam suos invitat ad tribulationes quas non valent pati, nisi neglecta prius corrigantur, quod fuit in prima {t. 4 : Erfurt, f. 1197vb ; facsim., p. 554b} [Rusch, f. 1197vb ] correctione.
marg.|  Fere hec tota visio de fidelibus ultimis agit, quod multum valet ad animationem presentium, pauca etiam de his inducit qui ante incarnationem Christi passi sunt, quod ad idem valet.
et ecce
interl.|  videre potuit quia
ostium apertum in celo
marg.|  IN  CELO. Id est Scriptura que est via ad vitam. Vel Christus est ostium cuius mysteria ante clausa, modo aperta his qui fide et opere sunt celum.
et vox prima,
interl.|  quantum ad ea que in hac visione vidi
interl.|  scilicet vetum Testamentum quod precedit novum
quam audivi tamquam tube
marg.|  TAMQUAM  TUBE. Non dissentientis a rationalitate mea dando rationes.
loquentis mecum
interl.|  hortantis ad bellum tum quod ad idem valet ut pati debeam
dicens :
interl.|  reddens rationem cur pati deceat
Ascende huc et ostendam tibi que oportet fieri cito.
interl.|  tu correctus amplifica animum ad ista alia
marg.|  OSTENDAM  TIBI. Que iam preterierunt dicit   que adhuc   oportet fieri, utpote in eodem statu quo ceperint permansura, vel post correctionem   oportet videre secreta per que animentur in prelia.
marg.|  Vel que oportet fieri cito post hec, id est in ultimis fidelibus. Vel post hec fui in spiritu.

cito] om. Weber
Post hec
Numérotation du verset Apc. 4,2 
statim fui in spiritu
interl.|  et quia ita desiderabam
marg.|  STATIM  FUI  IN  SPIRITU. Non repugnavi, sed abieci curam totius terrenitatis.
et ecce sedes posita erat in celo
marg.|  ET  ECCE  SEDES. Maiores in quibus sedet Deus et iudicat, sedet etiam in subditis, ubi alii vel quidam ita erant apti, ut competenter Deus sederet et quiesceret in eis.
et
interl.|  ut excedens
supra sedem sedens.
marg.|  SEDENS. Christus supra inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est iudicans merita singulorum, de quo digne facit his memoriam, quos hortatus est ad pugnam.
Numérotation du verset Apc. 4,3 
Et qui sedebat
interl.|  paratus ad iudicandum
marg.|  QUI  SEDEBAT. Ubi tantum boni sunt non est opus iudicare id est discernere, ubi boni et mali ibi discretione opus est.
similis erat aspectui
marg.|  SIMILIS  ERAT  ASPECTUI. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens.
lapidis iaspidis
interl.|  divinitas intret et suis dat pascua
et sardinis
interl.|  caro in passione rubet
marg.|  IASPIDIS  ET  SARDINIS. Per colorem duorum lapidum notat Deum et hominem.
et iris
interl.|  id est pax
marg.|  ET  IRIS. Quasi : vidi preparantes se ad hoc ut acciperent Deum sessorem et ne deficerent, vidi auxilium, hoc est   iris erat in circuitu sedis similis visioni etc., id est pax, id est propitiatio Dei que est in circuitu, ut rotegens. Quam et baptismus qui est viridis color, et sanguis Christi facit qui est rubeus color. Vel his coloribus notatur iudicium aque preteritum, ignis futurum in quibus suos salvabit.
erat in circuitu sedis similis visioni smaragdine.
interl.|  smaragdus viridis et rubeus
marg.|  SMARAGDINE. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur ; per ruborem eiusdem : dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per que comburuntur peccata.
Numérotation du verset Apc. 4,4 
Et in circuitu sedis
interl.|  ut appendicia et in iudicio eius consentientia
sedilia viginti quattuor
interl.|  minor Ecclesia tam in veteri quam in novo Testamento
marg.|  VIGINTI  QUATTUOR  SEDILIA. Duodecim prophete, duodecim apostoli quamvis plures utriusque ordinis.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1198ra ; facsim., p. 555a} [Rusch, f. 1198ra ] Doctores alias dicuntur viginti quattuor , alias duodecim.
marg.|  Omnes doctores veteris sive nove legis dicuntur duodecim propter fidem Trinitatis quam annuntiant quattuor partibus mundi, vel viginti quattuor fiunt, per sexies quattuor. Sex referuntur ad opera, que sex diebus fecit, quattuor ad evangelia, id est hec que in Novo et in Veteri Testamento opera Dei colit.
et super thronos
interl.|  vidi
viginti quattuor {t. 4 : Erfurt, f. 1198ra ; facsim., p. 555a} [Rusch, f. 1198ra ] seniores sedentes, circumamictos stolis
interl.|  vel vestimentis
marg.|  CIRCUMAMICTOS  STOLIS etc. Peccata teguntur et albent virtutibus.

stolis] vestimentis Weber
albis
interl.|  que in baptismo induerunt quibus amiciuntur electi
et in capitibus
interl.|  id est in mentibus
eorum coronas
interl.|  vel corone
marg.|  CORONAS. Id est victoriam per sapientiam et caritatem etiam ad inimicos.
aureas.
interl.|  vel auree
Numérotation du verset Apc. 4,5 
Et de throno procedebant fulgura et voces et tonitrua
interl.|  comminationes
marg.|  DE  THRONO. Id est Ecclesia, id est eque pluit   fulgura , id est miracula que terrent et illuminant.

procedebant] procedunt Weber
et septem lampades ardentes ante thronum que sunt septem spiritus Dei
marg.|  SEPTEM  LAMPADES. Dona Spiritus sancti que accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.
missi in omnem terram.
interl.|  in plerisque <codicibus> vacat.
Numérotation du verset Apc. 4,6 
Et in conspectu sedis
marg.|  IN  CONSPECTU. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint.
tamquam mare vitreum simile crystallo.
interl.|  id est dediti comtemplationi celestium et accipientes curam vel recordationem de subditis
marg.|  MARE  VITREUM. Baptismus sinceritate fidei lucidus, post quem tribulationis igne electi ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit crystallus.
Et in medio sedis et in circuitu sedis
interl.|  circumquaque velut excubie
marg.|  IN  MEDIO. Planitiem quanda ad similitudinem iudicis, qui habet plateam latam et spatiosam ubi sedet et iudicat iudicia.
marg.|  SEDIS. Hierusalem velut sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila.
quattuor
marg.|  QUATTUOR. Propter officium quadrifarie predicationis.
animalia
interl.|  animata et inanimantia
marg.|  ANIMALIA. Christus qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti ut homo. Sine terrore ferentes adversa ut leo. Sese mortificantes ut vitulus. Celestia petentes ut aquila.
plena oculis
marg.|  PLENA  OCULIS. Memores preteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his que Deus fecit, vel facturus est in fine mundi, vel veteris et novi Testamenti, vel placent Deo et hominibus.
ante et retro.
interl.|  propter officium
Numérotation du verset Apc. 4,7 
Et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquile volanti.
interl.|  Leo mortuus nascitur die tertia, voce Patris vivificatur, sic et Christus die tertia resurrexit. Et resurgere oportuit quia mortuus fuit. Et mori potuit quia homo. Et cum homo et mortuus resurgere oportuit quia aquila, id est Deus.
interl.|  Quia Ezechiel qui quod futurum erat previdit prius hominem posuit, post leonem, quia Christus in predicatione leo fuit, post vitulus, quia sacrificatus fuit. Tandem aquila, quia ascendit in celos. Iohannes impleta videns, leonem preponit quasi fundamentum totius fidei.
Numérotation du verset Apc. 4,8 
Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas
marg.|  ET  QUATTUOR  ANIMALIA  SINGULA  EORUM  HABEBANT  ALAS. Quasi : ad hoc ut ista de Christo predicarent bene instructi erant.
marg.|  ALAS  SENAS. Prima ala lex naturalis, secunda lex Moysi, tertia prophete, quarta evangelium, quinta institutiones apostolorum, sexta quorumcumque, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quas Ecclesia alta petit, et a quibus predicatores accipiunt totius predicationis fundamentum. Vel sex ale cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant, qui in eis bene operantur.
et in circuitu et intus
marg.|  IN  CIRCUITU  ET  INTUS. Vel per litteram simplices, per allegoriam perfectiores {t. 4 : Erfurt, f. 1198rb ; facsim., p. 555b} [Rusch, f. 1198rb ] instruunt. Vel quia in medio, in finibus terre illuminant.
plena sunt oculis.
marg.|  PLENA  SUNT  OCULIS. Quia se mundos servant et alios exemplo informant.
marg.|  Vel plena sunt oculis intus, id est in conscientia mundi.   Et in circuitu , id est in conspectu hominum irreprehensibiles.
Et
interl.|  non cessabant
requiem non habebant die et nocte
interl.|  in prosperis vel in adversis vel continue

habebant] habent Weber
dicentia : sanctus sanctus sanctus,
interl.|  ter quia Trinitas in personis
Dominus Deus omnipotens
interl.|  semel quia unitas in maiestate
qui erat
interl.|  sine principio
et qui est
interl.|  immutabilis
marg.|  QUI  VENTURUS  EST. Filius corporaliter apparebit, tota deitas fidelibus se manifestabit.
Numérotation du verset Apc. 4,9 
et cum
interl.|  id est quia
darent illa
interl.|  attribuerent et profiterentur et predicarent
animalia quattuor
interl.|  predicatores ubique

quattuor] om. Weber
gloriam
interl.|  fidei sue in resurrectione vel in ascensione
et honorem
interl.|  operationis
et benedictionem
interl.|  honore operationis vel in ascensione
marg.|  ET  BENEDICTIONEM. Superne remunerationis, vel in exaltatione ut ei « Omne genuflectatur celestium, terrestrium » etc.

Phil. 2, 10.
sedenti super thronum viventi in secula seculorum.
Numérotation du verset Apc. 4,10 
Procidebant
interl.|  humiliabant se

procidebant] Procident Weber
viginti quattuor
interl.|  omnes iudices veteris et nove legis
interl.|  qui superius predicatores hic iustius iudices
seniores ante sedentem in throno.
interl.|  id est in beneplacito
Et adorabant viventem in secula seculorum, thronum
marg.|  ET  ADORABANT. Quod a se non habebant ab illo requirebant voce et opere.

adorabant] adorabunt Weber
et mittent coronas suas ante dicentes :
interl.|  exemplum aliis dantes
marg.|  DICENTES. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum vel tribulationum.
Numérotation du verset Apc. 4,11 
dignus es
interl.|   dignus es qui referamus
Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem,
interl.|  quod supra benedictionem
quia tu creasti omnia et propter
interl.|  iuxta
marg.|  CREASTI  OMNIA. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium.
marg.|  Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spiritales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritaliter creatos.
voluntatem tuam erant
marg.|  ERANT. In arte priusquam formarentur in opere.
et creata sunt.
interl.|  in arte, id est in sapientia Dei vivebant
marg.|  CREATA  SUNT. Visibiliter existendo, quedam secundum spiritalem intelligentiam vel creationem.
marg.|  PROPTER  VOLUNTATEM  TUAM  ERANT  ET  CREATA. Et non de subito sed quod factum est in ipso vita erat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_4)