|
<83. *Apocalypsis*>Capitulum 5
Numérotation du verset
Apc. 5,1
Et vidi in dextera
marg.|
IN
DEXTERA. In Filio per quem omnia fecit, ad quem totius libri intentio.
sedentis supra1
thronum, librum scriptum
interl.|
divinam dispositionem
marg.|
LIBRUM.
Id est duo testamenta que idem sunt, foris scilicet vetus significans, vel quia forinseca promittat. Intus scilicet novum significatum, vel quia interdum promittit beatitudinem vel intus, id est in occultioribus, scilicet perfectiores, foris in simplicioribus verbis, scilicet minus perfectos.
marg.|
Vel liber dispositio divina de reperatione hominum qui est scriptus, id est manifestatus intus, id est obscure, in veteri testamento ut Moyses : “Ad vesperum immolabitis agnum”a
, ibi manifestans in ultima etate futuram nostram reperationem per Christi immolationem, et foris evidenter, id est in novo Testamento.
a
Cf. Ex. 12, 5-6 : « Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : iuxta quem ritum tolletis et hedum. Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam ». 1
supra] super
Weber
intus et foris signatum
interl.|
id et munitum
marg.|
SIGNATUM. Facte sunt Scripture, prophetarum clause et obscure, sed per eum post aperte.
sigillis
marg.|
SIGILLIS.
Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur.
septem.
interl.|
id est universitatibus
marg.|
Septem
dicit quia in sequentibus determinabit illa septem sigilla, scilicet album equum, et ruffum, et nigrum etc., que aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesie, que fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam ruffus equus impugnavit.
Numérotation du verset
Apc. 5,2
Et vidi
interl.|
audivi
angelum fortem
interl.|
quemlibet priorum patrum
marg.|
ANGELUM. Sancti patres intellexerunt aliquando a Deo dispositam reparationem hominum et quando fieret videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit antequam fieret quibusdam.
predicantem
marg.|
PREDICANTEM. Inquirentem et aliis annuntiantem et pre nimio desiderio tam diu differri conquerentem.
voce magna : Quis est dignus aperire
interl.|
implere vel accipere
librum et solvere signacula eius ?
interl.|
verba Iohannis
marg.|
APERIRE
ET
SOLVERE
SIGNACULA. Divinam dispositionem vel universas obscuritates {t. 4 : Erfurt, f. 1198va ; facsim., p. 556a}
[Rusch, f. 1198va ] Scripturarum tollere.
Numérotation du verset
Apc. 5,3
Et nemo {t. 4 : Erfurt, f. 1198va ; facsim., p. 556a}
[Rusch, f. 1198va ] poterat in celo,
interl.|
ut angelus
neque in terra,
interl.|
ut homo
neque subtus terram
interl.|
anime exute a corpore
aperire
interl.|
implere
librum, neque respicere illum.
interl.|
perfecte intelligere ; undeb
: « Generationem eius quis enarrabit ? »
b
Is. 53, 8.
Numérotation du verset
Apc. 5,4
Et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
interl.|
quia omnes inquinati
marg.|
FLEBAM
QUONIAM
NEMO. Hoc in persona priorum patrum quod non intelligebant, vel dilatam reperationem dolebant. Undec
: « Multi reges et prophete voluerunt videre que vos videtis » etc.
c
Mt. 13, 17 ; Lc. 10, 24.
aperire librum
interl.|
per incarnationem
nec videre eum.
interl.|
perfecte intelligere
Numérotation du verset
Apc. 5,5
Et unus de senioribus dixit2
mihi : Ne fleveris.
marg.|
ET
UNUS
DE
SENIORIBUS. Quilibet propheta qui Christi aduentum annuntiando consolatur alios.
2
dixit] dicit
Weber
Ecce vicit leo
interl.|
diabolum
marg.|
VICIT
LEO. Leo dum fugatur per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur. Ita Christus fugit per montes, id est divinitas Iudeos latuit assumpta carne divinitatem texit ne posset agnosci ; leo dormit apertis oculis, ita Christus expiravit divinitate vivente.
de tribu Iuda, radix David,
interl.|
procedens a David vel firmamentum David
aperire
interl.|
ad hoc ut aperiat
librum et solvere3
septem signacula eius.
3
solvere]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 5,6
Et
interl.|
sicut ille predixerat
vidi
interl.|
exequitur quomodo
vicit leo
et ubi
et ecce in medio throni et quattuor animalium, et in medio seniorum agnum
interl.|
Christum qui fuit victima
marg.|
ET
ECCE
IN
MEDIO
THRONI etc. Ecclesia que a Christo tamquam thronus possidetur, tamquam animalia pascitur, tamquam seniores in iudicio potestatis honoratur, ipsa super Christum edificata, in septem cornibus fortitudinis regno exaltatur in septem oculis signis et virtutibus illuminatur.
stantem
interl.|
certantes adiuvantem
tamquam occisum,
marg.|
tamquam occisum
quia, etsi mortuus, « ex virtute Dei vivit »d
. Vel inter suos
tamquam
occisus est in quibus quotidie mortificatur.
d
2Cor. 13, 4.
habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem4
spiritus Dei missi in omnem terram.
marg.|
CORNUA
SEPTEM
ET
OCULOS
SEPTEM. Quia dat regnum quod in cornibus notatur.
Oculos
, quia illuminat. Vel
cornua
eminentiores sancti in capite Christo fundati carnem excedentes.
4
septem]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 5,7
Et venit
interl.|
scilicet agnus
interl.|
homo Christus
et accepit
interl.|
ad cognitionem hominum per carnem
de dextera
interl.|
a verbo sibi unito
sedentis in5
interl.|
vel 'de'
5
in] de
Weber
throno librum.
Numérotation du verset
Apc. 5,8
Et cum
interl.|
et quia
aperuisset librum6
, quattuor animalia
interl.|
id est predicatores omnes
6
librum]
om. Weber
et viginti quattuor seniores
interl.|
omnes iudices
ceciderunt coram agno,
marg.|
CECIDERUNT
CORAM
AGNO etc. Humilia de se senserunt, et ipsum imitantur, unde sequitur :
habentes singuli
etc.
habentes singuli citharas
marg.|
CITHARAS. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum.
interl.|
In cithara lignum et corda, per lignum crux Christi, per cordas caro sanctorum que tenditur in ligno dum diversis tormentis eundem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
et phialas aureas
interl.|
leta corda etiam ad dilectionem inimicorum
plenas odoramentorum
interl.|
suaviter redolentium
que sunt orationes sanctorum. Et cantabant7
novum canticum dicentes :
interl.|
sine peccato
marg.|
CANTABANT
CANTICUM
NOVUM etc. Cum exultatione novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte eius baptizat.
7
cantabant] cantant
Weber
Dignus es
interl.|
quia immunis a peccato
aperire8
interl.|
ve<l> <a>ccipere
8
aperire] accipere
Weber
librum et solvere9
signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et {t. 4 : Erfurt, f. 1198va ; facsim., p. 556a}
[Rusch, f. 1198va ] natione.
marg.|
TRIBUS
10
. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus septuaginta duo lingue, in singulis quorum multi populi, in populo nationes.
marg.|
Tres ordines salvandorum : Noe, Daniel, Iob. Vel tres ordines gentium : Greci, Hebrei, Christiani.
9
solvere] aperire
Weber
10
sic
Rusch
Numérotation du verset
Apc. 5,10
Et fecisti nos11
Deo nostro regnum
interl.|
spiritaliter regnantes
11
nos] eos
Weber
et sacerdotes
interl.|
nos ipsos offerentes et pro aliis orantes
et regnabimus12
. super terram.
interl.|
super terrenitatem vel super terram viventium
12
regnabimus] regnabunt
Weber
Numérotation du verset
Apc. 5,11
Et vidi et audivi
interl.|
VIDI ET AUDIVI. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi.
vocem angelorum
interl.|
ANGELORUM.
Id est supernorum spirituum, qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo et in nativitate quando apparuerunt pastoribus, et in passione et in resurrectione et ascensione testati sunt iudicem venturum. Vel angeli minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes qui circumdant et honorant suos predicatores et suos iudices testimonio eorum consentientes et se conformantes.
multorum
interl.|
existentium
interl.|
MULTORUM. Quanto plures, tanto maior attestatio et maius gaudium.
in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum millia millium
interl.|
id est multa
millia
marg.|
MILLIA
MILLIUM. Quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.
Numérotation du verset
Apc. 5,12
voce magna dicentium13
:
interl.|
quasi : non erubescimus predicare de te quia
13
voce magna - dicentium]
inv. Weber
Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem
interl.|
immunitatem a peccato
et divinitatem et sapientiam
interl.|
quia Deus fuit et si visus mortuus
marg.|
SAPIENTIAM. Cognitionem omnium rerum sicut Verbum sibi unitum.
et fortitudinem
interl.|
quia vicit diabolum constans in passione
et honorem
interl.|
in resurrectione
et gloriam
interl.|
impassibilitatem et immortalitatem
et benedictionem.
interl.|
in exaltatione
Numérotation du verset
Apc. 5,13
Et
interl.|
et accipere
omnem creaturam
interl.|
» Ut in nomine Iesu omne omne genu flectatur celestium » etc.e
e
Phil. 2, 10.
que in celo est et que14
super terram
interl.|
terrestrium
14
que]
om. Weber
et subtus15
terram
interl.|
infernorum
15
subtus] sub
Weber
et mare16
interl.|
ad litteram vel mundum
16
et mare] et que sunt in mari
Weber
et
interl.|
et omnia
que in eo17
omnes audivi dicentes : Sedenti
interl.|
Trinitati
17
eo] ea
Weber
in throno
interl.|
secundum humanitatem
et agno benedictio,
interl.|
exaltatio
marg.|
BENEDICTIO. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur.
et honor,
interl.|
impassibilitas
et gloria,
interl.|
in resurrectione
et potestas
interl.|
quia omnipotens
in secula seculorum.
Numérotation du verset
Apc. 5,14
Et
interl.|
ad predicatores ex officio convenit alios confirmare
quattuor animalia
marg.|
ET
QUATTUOR
ANIMALIA. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum prebent, omnes insimul.
dicebant : Amen.
interl.|
nota confirmationis
Et viginti quattuor18
seniores ceciderunt in facies suas19
interl.|
in corda sua
marg.|
CECIDERUNT
IN
FACIES etc. Non superbiunt quod alios iudicant, sed humiliant se.
18
viginti quattuor]
om. Weber
19
in...suas]
om. Weber
et adoraverunt
interl.|
mente, ore et opere
viventem in secula seculorum20
.
20
viventem...seculorum]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_5) |