|
<83. *Apocalypsis*>Capitulum 6
Numérotation du verset
Apc. 6,1
Et vidi quod aperuisset agnus unum de septem sigillis1
et audivi unum de quattuor animalibus
marg.|
Iohannem, id est primitivi sequentem invitant Ecclesiam
interl.|
ET VIDI. Postquam agnus que de se predicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas et per predicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et que auxilia, vel quas coronas suis preferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, iam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret.
marg.|
QUOD
APERUISSET. Signatus erat, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut hec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesie dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo, aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, hereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum fratrum aperta et occulta.
1 sigillis] signaculis
Weber
dicentem tamquam vocem tonitrui :
interl.|
quia terret
Veni et vide2
.
marg.|
VENI
VIDE. Et a mysterio transi, et completam vide veritatem, vel iustitiam.
2
et vide]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 6,2
Et vidi et ecce equus albus
marg.|
ECCE
EQUUS
ALBUS. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maxime {t. 4 : Erfurt, f. 1199ra ; facsim., p. 557a}
[Rusch, f. 1199ra ] predicatores qui ubique Deum ferunt.
et qui {t. 4 : Erfurt, f. 1199ra ; facsim., p. 557a}
[Rusch, f. 1199ra ] sedebat super illum habebat arcum
interl.|
divinam Scripturam
marg.|
ARCUM. Id est Christus habet Scripturam, que illuminat suos, et occidit inimicos.
et data est ei corona
interl.|
Deus in sanctis coronatur vel secundum humanitatem
interl.|
id est potestas
et exivit vincens
interl.|
in Iudeis vel in se
ut vinceret.
interl.|
gentes cum membris
marg.|
ET
EXIVIT
VINCENS
UT
VINCERET. Quod predicatores faciunt Deo attribuunt.
Numérotation du verset
Apc. 6,3
Et cum aperuisset
marg.|
ET
CUM
APERUISSET etc. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte.
sigillum secundum,
interl.|
ordine videndi, non tempore
audivi secundum animal dicens : Veni et vide3
.
3
et vide]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 6,4
Et exivit
interl.|
quia quod in corde habet opere complet
alius equus rufus
marg.|
EQUUS
RUFUS. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.
et qui sedebat super eum4
,
interl.|
id est diabolus
4
eum] illum
Weber
datum est ei ut sumeret
interl.|
auferret
pacem de terra,
marg.|
SUMERET
PACEM
DE
TERRA. Id est concessum est a Deo ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti.
et ut invicem se interficiant
interl.|
gladio materiali vel persuasionis
marg.|
INTERFICERENT
5
Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in maiores ut in Petrum.
5
sic
Rusch
et datus est illi gladius magnus.
Numérotation du verset
Apc. 6,5
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens : Veni et vide6
. Et vidi et ecce equus niger
interl.|
obfuscans sua vitia quibusdam operibus bonis
marg.|
ET
ECCE
EQUUS
NIGER. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse, immittit hereticos qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant.
6
et vide]
om. Weber
et qui sedebat super eum
interl.|
ipsi diabolo quod sui operantur per eum tribuimus
habebat stateram in manu sua.
interl.|
que predicant opere attestantur
marg.|
STATERAM. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.
Numérotation du verset
Apc. 6,6
Et audivi tamquam vocem
interl.|
angeli existentis
marg.|
ET
AUDIVI
TAMQUAM. Quia hic in pugna hereticorum est magis periculum, pretenditur auxilium.
in medio quattuor animalium dicentem : Bilibris tritici
interl.|
id est vas capiens duos sextarios quod est Ecclesia ex duobus populis vel habens fidem et operationem
marg.|
BILIBRIS
TRITICI etc. Volo fideles ne timeatis, qui ante poterant vos ledere, et vos diaboli ne ledatis istos, quia non proficietis quia
bilibris tritici
etc.
marg.|
TRITICI. Triticum perfectiores qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Ordeum minores in eodem genere. Vinum, prelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se et alios ad bene operandum inebriantes. Oleum sunt non alios inebriantes, sed puris orationibus unguentes. Vel vinum et oleum confessores pro fervore caritatis, et dulcedine misericordie, quam habent in se et in alios.
marg.|
Per triticum intelligimus maiores martyres qui sunt bilibres. Habent enim preter martyrium opera et dilectionem Dei et proximi, vel fidem et opera. Per ordeum 'minores martyres', scilicet qui solam fidem habent Trinitatis sine operibus et sine ulla dilectione, sed sola fide salvantur in sanguine. Qui sunt tres bilibres, per fidem Trinitatis. Vel aliter sicut enim triticum prius multum teritur et postea optimus panis efficitur, sic Christus multum iustus diversis persecutionibus factus est nobis panis vite, dando nobis corpus suum et sanguinem. Et ita fideles multis tribulationibus teruntur, et cibus optimus Deo effecti imitatores tritici, id est Christi efficiuntur. Vel sunt pleni tritici, id est triticee predicationis, quia predicatio fidei ita audientium corda reficit, sicut triticum super omnes segetes gustum. Et qui sunt imitatores tritici predicatio peperit in uno denario, id est qui unanimes obediunt denario, id est decalogo, id est decem preceptis legis.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1199rb ; facsim., p. 557b}
[Rusch, f. 1199rb ] Libra constat ex duodecim unciis per quod notantur duodecim apostoli, per bilibrem vero bina dilectio Dei, et proximi. Vel bilibres dilectionem Dei et proximi habentes atque fidem Trinitatis, et quattuor evangeliis obedientes, ter enim quattuor sunt duodecim quo numero libra constat, per tres fidem sancte Trinitatis, per quattuor, quattuor evangelia habentes per bilibrem dilectionem Dei et proximi.
marg.|
Per triticum possumus intelligere novum Testamentum, per ordeum vetus. Bilibre dicitur triticum, id est novum Testamentum, propter duplicem intelligentiam, scilicet historialem et spiritalem, quasi : ne timeatis vos fideles, dabitur enim vobis perfectio per quam poteritis resistere hereticis.
denario uno7
interl.|
emptam sanguine Christi
7
uno]
om. Weber
et tres bilibres ordei
interl.|
nam ad minus oportet habere fidem sancte Trinitatis
denario uno8
et vinum
marg.|
VINUM. Similiter emitur
denario uno
.
8
uno]
om. Weber
et oleum
marg.|
ET
VINUM
ET
OLEUM. Id est istos qui sunt refecti. Et ideo vino, id est sanguine meo, et oleo id est Spiritu sancto uncti.
ne
interl.|
ideo
leseris.
interl.|
aliquem istorum
Numérotation du verset
Apc. 6,7
Et cum aperuisset sigillum quartum,
interl.|
secreta quarti sigilli
marg.|
ET
CUM
APERUISSET
SIGILLUM
QUARTUM. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hereses posse se proficere, premittit falsos fratres, qui sub habitu religionis obtinent naturam et rufi equi et nigri, pervertendo fidem.
audivi vocem quarti animalis
interl.|
quartus status
dicentis : Veni et vide.
Numérotation du verset
Apc. 6,8
Et ecce9
equus pallidus
interl.|
id est mortui vel affligentes se hypocrite
9
Veni...ecce] Veni. Et vidi et ecce
Weber
et qui sedebat
marg.|
ET
QUI
SEDEBAT. Id est mors, quia per eum mors accessit. Vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima.
super eum10
interl.|
diabolus scilicet
10
super eum] desuper
Weber
nomen illi ‘mors’, et infernus11
sequebatur eum
interl.|
ET INFERNUS SEQUEBATUR. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, vel in inferno apponendi.
11
infernus] inferus
Weber
et data est illi potestas super quattuor
marg.|
SUPER
QUATTUOR. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Iudeos et gentiles, hereticos et falsos Christianos.
partes terre,
interl.|
vel mundi
interl.|
que potestas
interficere gladio,
interl.|
materiali vel persuasionibus
fame
interl.|
divini Verbi
et morte
interl.|
veneficis verbis
et bestiis terre.
interl.|
bestialibus ministris vel ad litteram
Numérotation du verset
Apc. 6,9
Et cum aperuisset quintum sigillum,
interl.|
id est cum revelasset secreta Ecclesie quantum ad statum ultimum scilicet tempore Antichristi
marg.|
ET
CUM
APERUISSET
QUINTUM. Ostensis tribulationibus que in presenti imminent fidelibus, ne deficiant aliquatenus certificans de presenti corona patientes consolatur.
vidi subtus
interl.|
ecce locus
marg.|
VIDI
SUBTUS. Id est capiti suo humiliantes se ; vel
sub
, id est absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.
altare
marg.|
ALTARE. Christus super quem se offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipse anime altare sunt, de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo existentes subtus, id est in minori dignitate quam sint future, quia nondum nisi unam stolam acceperunt.
animas interfectorum
interl.|
id est sub protectione Christi qui est altare
marg.|
INTERFECTORUM. Vel aperto martyrio vel aliquibus anxietatibus.
propter verbum Dei
interl.|
id est propter preceptum Dei quod implerunt
et
interl.|
quod coram aliis attestatur
propter testimonium Iesu Christi12
quod habebant.
interl.|
id est opere ostendebant Christum imitando
12
Iesu Christi]
om. Weber
Numérotation du verset
Apc. 6,10
Et clamabant voce magna
interl.|
magno desiderio
dicentes : Usquequo Domine
interl.|
ratione potentie
marg.|
USQUEQUO. Desiderant maius gaudium et consortium sanctorum, et iustitie Dei consentiunt in damnatione impiorum.
sanctus
interl.|
sanctitatem amans
et verus.
interl.|
in promissis
Usquequo non iudicas
marg.|
IUDICAS. Faciendo discretionem bonorum et malorum.
et non
interl.|
<non iudicas et non> in plerisque <codicibus> vacat.
vindicas sanguinem nostrum
interl.|
scilicet inferendo penam effusoribus sanguinis nostri
ulciscens13
interl.|
penas inferendo
13
ulciscens]
om. Weber
de his qui habitant
interl.|
amore
in terra ?
interl.|
in terrenis
Numérotation du verset
Apc. 6,11
Et date sunt illis singule stole albe.
interl.|
beatitudo anime
Et dictum est illis
interl.|
a Deo inspiratum
ut requiescerent
interl.|
patienter expectarent
tempus adhuc modicum, donec impleantur numerus conservorum14
eorum et fratrum15
eorum
marg.|
CONSERVORUM
ET
FRATRES. Servi causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent expectare.
14
numerus conservorum] conservi
Weber
15
fratrum] fratres
Weber
qui interficiendi sunt sicut et illi.
interl.|
scilicet quia habent eundem Dominum
Numérotation du verset
Apc. 6,12
Et vidi cum aperuisset sigillum sextum et ecce16
terremotus factus est magnus.
interl.|
in persecutione Antichristi
16
ecce]
om. Weber
Et sol
interl.|
aliquis fidelis
marg.|
SOL. Id est illi in quibus Deus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam in se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident, vel Christus sol verus, et modo clarus Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans.
factus est niger
interl.|
tribulationibus
tamquam saccus cilicinus,
interl.|
quia doctores viles reputabuntur
marg.|
TAMQUAM
SACCUS
CILICINUS. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem {t. 4 : Erfurt, f. 1199va ; facsim., p. 558a}
[Rusch, f. 1199va ] predicationis non effundent.
et luna
interl.|
id est Ecclesia
tota facta est ut17
sanguis.
interl.|
quia ubique patietur
17
ut] sicut
Weber
Numérotation du verset
Apc. 6,13
Et stelle celi
interl.|
id est prius lucidi
ceciderunt super terram
interl.|
innitentes terrenis
sicut ficus mittit grossos suos,
interl.|
id est fructus leves et vacuos propter defectum caloris digerentis
marg.|
GROSSOS
SUOS. Id est inanes fructus. Nullum enim permittit Deus cadere qui ei servit vero amore.
cum a vento magno movetur.
interl.|
scilicet antequam veniant ad maturitatem
Numérotation du verset
Apc. 6,14
Et celum
interl.|
id est Sacra Scriptura quia occultabitur
marg.|
CELUM. Id est Ecclesia recedet a malis fide et opere ; unde :"Exite de ea", id est de Babylone,"populus meus, et immundum ne tetigeritis"a
.
a
Cf. 2Cor. 6, 17 : « Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis ».
recessit sicut liber involutus.
interl.|
celantes predicationem impiis
Et omnis mons
interl.|
virtute eminentes
interl.|
Vel montes superbi. Insule negotiis seculi agitati movebuntur a fide.
de locis suis mote sunt.
interl.|
a malis fide et opere separabuntur
Numérotation du verset
Apc. 6,15
Et reges terre
interl.|
id est carni resistentes maiores et minores
et principes
interl.|
terre
tribuni
interl.|
qui iura tribuunt
marg.|
REGES
TERRE
ET
PRINCIPES
TRIBUNI. Secundum diversos honores seculi quos volentes perdere deserent fidem. Divites quidquid male volunt implentes. Fortes, in subvertendis aliis. Servus peccati, liber iustitia. Hi desperantes a sanctis auxilia demonum querunt, ut se illi liberent in quibus confidebant.
et divites
interl.|
operibus
et fortes
interl.|
contra temptationem diaboli
et omnis servus
interl.|
id est coniugatus vel servus Dei
et liber absconderunt se
interl.|
a peccato vel coniugio
in speluncis
interl.|
ad litteram
et petris montium.
Numérotation du verset
Apc. 6,16
Et dicunt montibus et petris :
interl.|
implorabunt auxilium sanctorum
marg.|
ET
DICUNT
MONTIBUS. Petent vel suffragia angelorum, qui sunt montes eminentia, et petre firmitate, ut eorum precibus misericordiam iudicis impetrent.
marg.|
Rogant boni sanctorum intercessionibus se protegi a facie Dei irati. 'Iratus' dicitur, quando suos sic affligi permittit. Et illa talis tribulatio a Deo permissa, quasi 'facies irati' dicitur. Vel rogant mali demones quos imitati sunt ut eos defendant ab ira iudicis.
Cadite
interl.|
affectione
super nos et abscondite nos
interl.|
orationibus
a facie
interl.|
id est a presentia
sedentis
interl.|
Patris Filii et Spiritus sancti
super thronum et ab ira agni.
interl.|
id est Christi hominis
Numérotation du verset
Apc. 6,17
Quoniam venit dies ire magnus19
interl.|
necesse est ut cadatis
19
ire magnus]
inv. Weber
ipsorum
interl.|
reproborum
et quis poterit stare.
interl.|
nisi adiutus vestris precibus
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_6) |