initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Apc. 7,1 
Post hec
interl.|  non notat diversitatem visionum sed ordinem
vidi
marg.|  POST  HEC  VIDI etc. Multiplici Ecclesie bello descripto, subiicit tempore huius belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent.
quattuor
interl.|  propter quattuor regna quibus dominantur
marg.|  QUATTUOR. Pro quattuor partibus mundi in quibus nocent.
angelos
interl.|  quia missos a Deo
marg.|  ANGELOS. Diabolus 'angelus' dicitur, id est missus, et a Deo ad probationem bonorum et deceptionem malorum, et principe diabolo ad subversionem cunctorum.
stantes
interl.|  immorantes
super quattuor angulos terre,
interl.|  etiam in remotissimis locis
tenentes quattuor ventos terre,
interl.|  propter quattuor predicabilia vel propter evangelia
marg.|  TENENTES  QUATTUOR  VENTOS. In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam predicatio, et ideo nititur diabolus detinere animam in omni loco.
marg.|  VENTOS. Ventus nubes excitat, terram rigans fructiferam facit, faciem eius hilarem reddit, sic predicatio mentes hominum.
ne flarent super terram,
interl.|  habitantibus in terra vel terrenis deditis

flarent] flaret Weber
neque super mare
interl.|  priori contrarium et ab eo diversum
marg.|  SUPER  MARE. Habitantibus in insulis vel diversis vitiis fluentibus.
neque
interl.|  super
in ullam arborem.
interl.|  id est qui iam excessisset terrenitatem vel qui iam paratus sit ad fructificandum
Numérotation du verset Apc. 7,2 
Et vidi alterum angelum
marg.|  ET  VIDI  ALTERUM  ANGELUM. Hic angelus est ille lapis sine manibus precisus, qui statuam quattuor metallis constantem confregit, hic quattuor ventos solvit.
ascendentem ab ortu solis
interl.|  quia nova gaudia mundo nuntiavit
marg.|  ASCENDENTEM. Ex quo Christus expiravit, ascendit, dum diabolum ligavit, et per predicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit   ab ortu solis , id est a parte proficiens sapientia et etate. Vel a se descenti, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse eam creavit qui est ortus   solis , id est Patris.
habentem signum Dei vivi
interl.|  vexillum crucis vel potestatem faciendi miracula et dimittendi peccata
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1199vb ; facsim., p. 558b} [Rusch, f. 1199vb ] SIGNUM. Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri equalem vel immunitatem a peccato, per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator.
marg.|  Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres pertulerunt.
marg.|  Signum geritur in fronte, ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis.
marg.|  Cum catechizatur infans inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat, in fronte ne erubescat, sed confiteatur : « Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem ». In scapulis ut onus Christi portet. In vertice ut rationem conservet que est vertex, et caput hominis interioris.

Rm. 10, 10.
et {t. 4 : Erfurt, f. 1199va ; facsim., p. 558a} clamavit voce magna
interl.|  clamare Dei est facere
interl.|  quando demones in passione refrenavit
quattuor angelis
interl.|  id est magno imperio
quibus datum est
interl.|  id est permissum
nocere
interl.|  non tantum quantum volunt
terre et mari
interl.|  id est avaris scilicet tamen convertendis
Numérotation du verset Apc. 7,3 
dicens : Nolite nocere
interl.|  quasi : ne laboretis
terre, neque mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum .
interl.|  donec ego interius et mei exterius signo crucis discernamus
Numérotation du verset Apc. 7,4 
Et audivi numerum signatorum,
interl.|  id est intellexi quales essent signandi
centum quadraginta quattuor millia signati,
interl.|  propter perfectionem
marg.|  CENTUM  QUADRAGINTA. Finitum ponit, quia Deus sub certo numero omnes comprehendit.
ex omni tribu filiorum Israel.
marg.|  EX  OMNI  TRIBU  FILIORUM  ISRAEL. Id est ex omnibus fidem Iacob imitantibus.
Numérotation du verset Apc. 7,5 
Ex tribu Iuda
marg.|  EX  TRIBU  IUDA. Id est pueris qui nati et baptizati sola confessione patrum spiritalium salvantur.
marg.|  Iuda 'Confitens'. Hoc sufficit his qui non reservantur hic ut vivant.
marg.|  Iudas qui primus ordine generationis fuit quartus, per quem innuitur spiritalis prosapia attendenda. Ex genere Dan nascetur Antichristus, ideo hic pretermittitur, ut ex omni numero sanctorum ostendatur Antichristus eiiciendus. Vel Dan transiliens iudicium Hebreorum, quia postquam veritas venit legalia transierunt, et gentilis populus idolorum oblitus, in veritatem surrexit Christo nato in sexta etate.
duodecim millia signati,
marg.|  DUODECIM. Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quattuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus duodecim per quattuor multiplicamus et fiunt quadraginta octo ut vero ad Trinitatem hec perfectio referatur quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quattuor.
ex tribu Ruben
interl.|  filium videns, id est opera hoc ad reservatos ad operandum
duodecim millia signati, ex tribu Gad
interl.|  'accinctus si tribulatio immineat'

signati] om. Weber
duodecim millia signati,

signati] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 7,6 
ex tribu Aser
interl.|  id est 'beatus mundanis non intentus'
duodecim millia signati, ex tribu Neptalim
interl.|  id est latitudo, id est ex caritate sua aliis largiens

signati] om. Weber
duodecim millia signati, ex tribu Manasse
interl.|  id est oblitus nec providens que ad usum pertinent vite

signati] om. Weber
duodecim millia signati,

signati] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 7,7 
ex tribu Simeon
marg.|  SIMEON. 'Tristitie' sive 'meroris exauditio', id est semper de preteritis peccatis dolens ad virtutis conversationem
duodecim millia signati, ex tribu Levi
marg.|   Levi id est 'additus', id est etiam 'non iniuncta sibi faciens'.

signati] om. Weber
duodecim millia signati, ex tribu Isachar
marg.|   Isachar id est merces, id est ad remunerationem tendens ut : « Cupio dissolvi et esse cum Christo ».

Cupio dissolvi et esse cum Christo] : sententia ex Phil. 1, 23-24 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.

signati] om. Weber
duodecim millia signati,

signati] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 7,8 
ex tribu Zabulon
marg.|   Zabulon id est 'habitaculum fortitudinis', id est laborem non recusantes, sed aliquando pro necessitate fratrum de Maria ad Martham descendentes.
duodecim millia signati10  , ex tribu Ioseph
marg.|  IOSEPH. Id est ‘augmentum', id est Ecclesiam numero sanctorum locupletantes.

10  signati] om. Weber
duodecim millia signati11  , ex tribu Beniamin
marg.|  BENIAMIN. 'Filius dextere', id est 'a propitiatione Dei omnia et nihil a se reputantes'.

11  signati] om. Weber
duodecim millia signati.
Numérotation du verset Apc. 7,9 
Post hec vidi
interl.|  sicut erat quasi predictum sic vidi adimpletum
marg.|  POST  HEC  VIDI etc. Cum secundum figuram designandos sub certo numero vidisset, et tantummodo de filiis Israel, nunc aperte docet, quod per illum numerum {t. 4 : Erfurt, f. 1200ra ; facsim., p. 559a} [Rusch, f. 1200ra ] universi fideles, et per duodecim tribus accipiende sunt omnes gentes.
quam dinumerare nemo poterat,
interl.|  numerus Deo certus hominibus est incognitus
ex omnibus gentibus
interl.|  id de barbaris etiam
et populis,
interl.|  in una urbe
et linguis,
interl.|  in eodem populo sunt diverse lingue
stantes
marg.|  STANTES. Scilicet parati Deo obedire iudici. Vel etiam suis prelatis, hoc in presenti.
ante thronum et in conspectu
interl.|  ut conspiciant
agni,
interl.|  id est Christi hominis
amicti stolis albis12  ,
interl.|  prius in baptismo et post lacrimis hoc in presenti

12  stolis albis] stolas albas Weber
et palme in manibus eorum.
interl.|  id est victorie que sequuntur ex operibus hoc de futuro
Numérotation du verset Apc. 7,10 
Et clamabant
interl.|  et in presenti clamabant et maxime in futuro
voce magna
interl.|  magno desiderio
dicentes : Salus Deo nostro qui sedes13 
marg.|  SALUS  DEO  NOSTRO. Non per nos sed per agnum habemus salutem, id est remissionem peccatorum et bonam operationem et eternam gloriam.

13  sedes] sedet Weber
super thronum
interl.|  id est nos ipsos in quibus iudicat
et agno.
Numérotation du verset Apc. 7,11 
Et omnes angeli stabant
interl.|  ut iuvantes
marg.|  OMNES  ANGELI. Per supradictos angelos intelligi possunt maiores prelati, per istos minores prelati vel subditi tantum. Sicut sunt angeli, et archangeli, et tamen omnes angeli, id est nuntii. Sic et modo sunt maiores et minores prelati, id est archiepiscopi et episcopi.
marg.|  Angelos inducit de consortio sanctorum gaudentes et testimonium eorum confirmantes, utpote illos quorum officio turba quam viderat in hac fide perstiterat. Vel per supradicta intelligamus iudices in Ecclesiis, hic vero de subditis eorum subditur.
in circuitu throni
interl.|  id est in protectione eius
et seniorum
interl.|  predicatorum novi et veteris Testamenti
et quattuor animalium et ceciderunt
interl.|  humiliaverunt se coram Deo
in conspectu
interl.|  ad hoc ut inspicerentur
throni in facies suas
interl.|  rationabiliter
et adoraverunt Deum
Numérotation du verset Apc. 7,12 
dicentes : Amen. Benedictio et claritas
interl.|  id est veritas sit Deo et benedictio
marg.|  AMEN. Quasi : si attribuitis deo benefacitis. Vel amen, ad sequentia legetur sic.   Amen , id est veritas in promissis.   Et benedictio , id est exaltatio quam habet super omnem creaturam, vel nostra exaltatio in virtutibus.   Et claritas , id est impassibilitas, vel vestra in operibus.
marg.|  AMEN.  BENEDICTIO  ET  CLARITAS etc. Quasi numerat omnia beneficia de quibus sunt habende grates.
et sapientia
interl.|  qua omnia scit vel nos scientes facit
et gratiarum actio14  , honor
interl.|  quod habet in se et dat aliis

14  actio] + et Weber
et virtus
interl.|  id est potentia resistendi
et fortitudo,
interl.|  effectus virtutis
Deo nostro in secula seculorum. Amen.
interl.|  fiat fiat
Numérotation du verset Apc. 7,13 
Et respondit
interl.|  desiderio satisfaciens
unus de senioribus
interl.|  omnes seniores unus quia idem docent
marg.|  ET  RESPONDIT  UNUS. Visa turba in tanta dignitate monetur attendere qua via potuit illuc ascendere, ut idem alios doceat inspicere.
et dixit15  mihi :
interl.|  exponens

15  et dixit] dicens Weber
Hii qui amicti sunt
interl.|  quoniam digni
stolis albis qui sunt et unde venerunt ?
Numérotation du verset Apc. 7,14 
Et dixi illi : Domine mi, tu scis.
interl.|  quasi : nescio sed doce me quia tu scis
Et dixit mihi : Hii sunt qui venerunt16 
interl.|  veniunt et venturi sunt

16  venerunt] veniunt Weber
de tribulatione magna et laverunt
interl.|  quia nemo sine peccato preter Christum
stolas suas
interl.|  quia non tantum pertinet ad martyres
marg.|  STOLAS  SUAS. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.
et dealbaverunt eas
interl.|  per novam operationem
in sanguine agni.
interl.|  in fide passionis
Numérotation du verset Apc. 7,15 
Ideo sunt ante thronum Dei,
interl.|  ante Dominum iudicem vel in consortio angelorum
et serviunt ei die ac nocte
interl.|  continue vel hic
in templo eius
interl.|  in Ecclesia vel in celo
et qui sedet super17 
interl.|  vel 'in'

17  super] in Weber
thronum18 
interl.|  vel throno

18  thronum] throno Weber
habitat19 
interl.|  vel habitabit

19  habitat] habitabit Weber
super illos.
Numérotation du verset Apc. 7,16 
Non esurient neque sitient amplius
interl.|  quia fruentur vivo pane et fonte vite
marg.|  NON  ESURIENT  NEQUE  SITIENT. Qui dedit cognitionem angelis, dabit etiam eandem illis cognitionem.
neque cadet super illos sol
interl.|  maior vel minor tribulatio
neque ullus estus.
Numérotation du verset Apc. 7,17 
Quoniam agnus qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vite
interl.|  de virtute in virtutem in presenti
marg.|  DEDUCET  EOS  AD  VITE  FONTES  AQUARUM. Et per hoc in futuro deducet ad omnimodam refectionem.
et absterget Deus omnem lacrimam ab20  oculis eorum.
marg.|  Absterget omnem lacrimam. Omnem dolorem sive pro delictis suis, sive pro adversis vel exilio, vel ceteris huiusmodi.

20  ab] ex Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_7)