initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Apc. 8,1 
Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in celo,
interl.|  quia post mortem Antichristi pax erit in Ecclesia
marg.|  ET  CUM  APERUISSET. In hac tertia visione sunt materia septem angeli canentes tubis ad destructionem inimicorum et ad similitudinem illorum qui canentes tubis destruxerunt menia Hiericho. In quo intentio satis patet. Quasi dicat : cum intellexissem saluationem iustorum, ex alia parte intellexi damnationem impiorum, per officium predicationis bonis iniunctum.
quasi media hora.
interl.|  quia cito veniet ad iudicium
Numérotation du verset Apc. 8,2 
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei,
interl.|  id est laborantes non timore curvi
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1200rb ; facsim., p. 559b} [Rusch, f. 1200rb ] SEPTEM  ANGELOS. Universos vel septiformi spiritu imbutos.
et date sunt illis septem tube.
interl.|  id est officium predicandi
marg.|  ET  DATE  SUNT  ILLIS  SEPTEM  TUBE. Quia non displicet Deo damnatio impiorum.
Numérotation du verset Apc. 8,3 
Et
interl.|  a quo
alius
interl.|  id est maior
angelus
interl.|  Christus
venit,
interl.|  id est humanitatem sibi univit
et stetit ante altare
marg.|  ET  ALIUS  ANGELUS  VENIT. Stetit angelus ante altare paratus immolare ad similitudinem sacerdotis. Vel Christus altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces.   Stetit ergo   ante altare , id est ante se ipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Vel   stetit ante altare , id est antequam esset altare, id est offerret se.   Stetit , id est adivit suos a tempore nativitatis scilicet. Vel   altare , Ecclesia que caritatis igne accensa Deo per Christum sua mittit munera.
habens thuribulum aureum
marg.|  HABENS  THURIBULUM  AUREUM. Dicturus ex predicatione iustorum euenturam damnationem impiorum premittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnationne impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos predicatio eorum bona, et a bono doctore iniuncta.
marg.|   THURIBULUM. I d est apostolos qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes que elevantur coram Deo.
in manu sua
interl.|  id est apostolos

in...sua] om. Weber
et data sunt ei
interl.|  a sanctis offeruntur Christo

ei] illi Weber
incensa multa,
interl.|  orationes Deo delectabiles
ut daret de orationibus sanctorum omnium
interl.|  representaret eas Patri
marg.|   De orationibus dixit, non orationes, quia non omnes representat Patri, sed eas exaudit que ad salutem pertinent.
marg.|  DE  ORATIONIBUS  SANCTORUM  OMNIUM. Quia illi aliquando petunt quod petendum non esset ut Paulus.

de] om. Weber
super aureum altare,
interl.|  id est in bene placito sedentis in throno
marg.|  SUPRA  ALTARE . Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare scilicet Trinitati.

aureum altare] inv. Weber
sic Rusch
quod est in conspectu Dei
interl.|  <in conspectu Dei> in plerisque <codicibus> vacat
ante thronum.
Numérotation du verset Apc. 8,4 
Et ascendit fumus incensorum
interl.|  quia ita illi sunt data
marg.|  FUMUS. Compunctio procreata, orationis studio, igne visionis Dei interius accensa.
de oratione sanctorum
interl.|  procedens

oratione] orationibus Weber
de manu
interl.|  operatione
angeli
interl.|  unde ascendit
coram Deo.
interl.|  Christo existente
interl.|  vel Christus est manus Dei per quem omnia fecit
Numérotation du verset Apc. 8,5 
Et
interl.|  ubi
accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris
interl.|  de eodem spiritu quo ipse plenus erat
marg.|  ET  ACCEPIT  ET  IMPLEVIT. Quos acceperat ad illuminandum, Christus accipere dicitur ad illud officium.
et misit in terram :
interl.|  id est in illos qui erant apti ferre fructum
et facta sunt
interl.|  ab illis
tonitrua
interl.|  mine
et voces,
interl.|  suasiones
et fulgora,
interl.|  miracula
et terremotus magnus factus est
interl.|  quibusdam ad bonum quibusdam ad malum

magnus...est] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 8,6 
Et septem angeli
interl.|  universi predicatores apostolos imitantes
qui habebant septem tubas
interl.|  officium predicandi
preparaverunt se ut tuba canerent.
interl.|  scilicet chorus apostolorum in Iudea
marg.|   PREPARAVERUNT. Id est prius impleverunt opere que dicturi erant ore. Vel preparaverunt, id est previderunt quid conveniret unicuique persone.

preparaverunt] paraverunt Weber
Numérotation du verset Apc. 8,7 
Et primus angelus
marg.|  ET  PRIMUS  ANGELUS. Ordine narrationis, vel quia hec cecitas Iudeorum prius contigit predicantibus apostolis.

angelus] om. Weber
tuba cecinit
interl.|  id est terribiliter malis, suaviter bonis
et facta est grando,
interl.|  ideo irati sunt contra predicatores
interl.|  id est flagellum persecutionis exterius
marg.|   ET FACTA EST GRANDO. I d est predicatio aliis suavis, visa est eis contundens et gravis.
et ignis,
interl.|  interius
mixta in sanguine,
interl.|  quia hec duo fuerunt causa ut interficerent eos
et missum est in terram,
interl.|  etiam istud totum id est grando ignis et sanguis missus est
interl.|  scilicet per iram Dei
marg.|  IN  TERRAM. Iudei terra exculti per legem et prophetas.
et tertia pars
interl.|  scilicet omnes reprobi
marg.|  ET  TERTIA  PARS. Due partes iustorum perfecti et minus perfecti, omnes vero reprobi in tertia parte intelligendi sunt.
interl.|  terrenis deditorum
et tertia pars
interl.|  malorum preponderat
arborum
interl.|  id est maiorum
interl.|  scilicet quantum ad prelatos qui nec contemplativi nec activi sed terrenis dediti
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1200va ; facsim., p. 560a} [Rusch, f. 1200va ] ARBORUM. Arbores maiores Iudei qui in lege sine querela conversabantur.
concremata10  est
interl.|  a Deo excecata et a ministris eius damnata

10  concremata] conbusta Weber
et omne fenum
interl.|  id est omnes in flore mundi requiescentes et cito ardentes
interl.|  id est luxuriosi
viride combustum est.
interl.|  tempore martyrum
Numérotation du verset Apc. 8,8 
Et secundus angelus
interl.|  ordo predicatorum
marg.|  ET  SECUNDUS  ANGELUS. Secundum ordinem narrationis, et secundum quod impletum fuit, Iudeis enim excecatis et apostolis ad gentes conversis.
tuba cecinit
interl.|  gentibus
et ecce11 
interl.|  scilicet ratione tumoris

11  ecce] om. Weber
tamquam mons magnus
interl.|  diabolus mons pro elatione
igne
interl.|  invidia
ardens
interl.|  ad nocendum
missus est
interl.|  scilicet permissione divina
in mare,
interl.|  id est in gentiles qui sunt tumidi12  per superbiam fluctuantes per idolatriam
marg.|  IN  MARE. Gentiles sunt 'mare', id est fluentes in multa vitia, in quibus cum ante esset diabolus vere tamen missus dicitur, quia quibusdam recedentibus alios retinere nititur.
12  tumidi] tumudi cacogr. Rusch
et facta est tertia pars
interl.|  qui nec aperte nec occulte receperunt doctrinam
maris
interl.|  id est peccatorum
sanguis
interl.|  effundentes sanguinem
Numérotation du verset Apc. 8,9 
et mortua est
interl.|  excecata
tertia pars
marg.|  MORTUA  EST  TERTIA  PARS. Due partes, id est boni omnes crediderunt. Tertia, id est omnes reprobi dati sunt in reprobum sensum.
creature
interl.|  id est sapientes mundi vel philosophi qui nec ductu rationis nec predicatione sunt conversi
que habebant13  animas
interl.|  id est discretionem
marg.|  QUE  HABEBANT  ANIMAS etc. Id est illorum gentilium qui ab aliis digniores reputabantur pro quibusdam bonis operibus.

13  habebant] habent Weber
in mari14  et tertia pars navium
interl.|  id est alios gubernantium

14  in mari] om. Weber
interiit.
Numérotation du verset Apc. 8,10 
Et tertius
marg.|  ET  TERTIUS. Ordine narrationis, et quia istud post illa duo contigit, postquam enim diabolus omnes Iudeos et gentiles excecare non potuit, immisit eis hereticos, et quosdam subvertit.
angelus
interl.|  scilicet tempore hereticorum
tuba cecinit et cecidit de celo
interl.|  id est Ecclesia vel ad litteram
stella magna,
interl.|  id est heresiarcha
ardens tamquam facula,
interl.|  id est diabolus invidens vel sapiens hereticus
et cecidit
interl.|  incendit et consumitur
in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum.
marg.|   Fontes dicuntur in quibus summa et quasi totius fidei origo comprehenditur, sicut est evangelium.   Flumina que inde trahuntur, sicut expositiones eorum sunt, in quibus sunt duo sensus fidelium, historialis et allegoricus, tertius est hereticorum, cum hereses suas confirmant pravis expositionibus Scripturarum.
Numérotation du verset Apc. 8,11 
Et nomen stelle dicitur Absinthium15 
interl.|  id est 'amaritudo'

15  Absinthium] Absinthius Weber
et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum16  mortui sunt de aquis, quia amare facte sunt.

16  hominum] homines Weber
Numérotation du verset Apc. 8,12 
Et quartus angelus
interl.|  scilicet tempore hypocritarum
marg.|  ET  QUARTUS  ANGELUS. Quartus ordine narrationis, et ordine rei. Cum enim diabolus quosdam de Iudeis et gentilibus excecasset, quosdam in heresim convertisset, tandem ipsos filios Ecclesie expugnare egressus est, et quosdam rapuit tam maiores quam minores.
tuba cecinit et tertia pars solis
interl.|  id est maiores doctores
interl.|  prelatorum
percussa est17  ,
interl.|  id est excecata
interl.|  subtractione gratie

17  et....est] et percussa est tertia pars solis Weber
et tertia pars lune
interl.|  minores predicatores
interl.|  id est clericorum
et tertia pars stellarum,
interl.|  simpliciores
interl.|  id est religiosorum
ita18  ut obscuraretur tertia pars eorum
interl.|  ut amitterent cognitionem et bonam operationem

18  ita] om. Weber
et diei non luceret pars tertia
interl.|  illuminati a maioribus
et nocti19  similiter.
interl.|  illuminati a minoribus
marg.|  Has quattuor damnationes ut preteritas narravit, utpote que quotidie videntur in Ecclesiis. Tres vero futuras prenuntiari facit ut doceat in novissimis temporibus et graviores preteritis imminere, quod etiam ad consolationem presentium potest redigi.

19  nocti] nox Weber
Numérotation du verset Apc. 8,13 
Et vidi, et audivi vocem unius aquile volantis
marg.|  UNIUS  AQUILE. Aquila omnes predicatores, qui mente longinqua conspiciunt et Ecclesiam circumeuntes predicando futura muniunt, qui omnes unus quia omnes ad idem tendunt.
per medium celum
interl.|  vel <ce>li
interl.|  id est Ecclesie que in se celat secreta divina
interl.|  quia in toto mundo vel magna stabilitate
Ve, ve, ve habitantibus in terra
interl.|  non filiis Ecclesie
interl.|  accipietis hec tria ve
de ceteris vocibus tube trium angelorum, qui erant tuba canituri.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_8)