initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<83. *Apocalypsis*>

Capitulum 9

Numérotation du verset Apc. 9,1 
Et quintus angelus
interl.|  hic predicat angelus quod diabolus cecidit
marg.|  ET  QUINTUS  ANGELUS. Ordine narrationis et ordine temporis. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad preparandas vias ante faciem Antichristi.
tuba cecinit, et vidi stellam
marg.|  ET  VIDI  STELLAM. Flamma hereticorum de qua pauca dixerat quo fomite crevit exponit.
marg.|   STELLAM. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum suum, id est in paradisum eat laborantem.
de celo
interl.|  de Ecclesia vel ad litteram
cecidisse
interl.|  damnatione
in terram,
interl.|  dominantem terrenis
et data est illi clavis putei abyssi.
interl.|  multos subvertit doctrina eorum excecans
marg.|  ET  DATA  EST  ILLIS  CLAVIS. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores heretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur, vel clavis <il>la principes per quos heretici operabantur.
Numérotation du verset Apc. 9,2 
Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei,
marg.|  APERUIT  PUTEUM  ET  ASCENDIT  FUMUS. Hereses que latebant in cordibus eorum proferre fecit.
sicut fumus fornacis magne
interl.|  id est similis doctrine Antichristi
marg.|  FUMUS  FORNACIS. Similis doctrine Antichristi, qui est fornax purgans bonos et in cinerem redigens malos.
et obscuratus est sol et aer de fumo putei
marg.|  OBSCURATUS  EST  SOL  ET  AER. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.
Numérotation du verset Apc. 9,3 
et de fumo exierunt
interl.|  per totum mundum
locuste
interl.|  id est discipuli Antichristi et hereticorum
in terram.
marg.|  EXIERUNT  LOCUSTE. Discipuli eorum locustis comparantur quia neque volant in altum vel in contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem sed superbia saliunt, et in penis recidunt, et quia sunt corrosores bonorum.
Et data est illis potestas, sicut habent scorpiones terre.
interl.|  rudes in fide et decipi faciles
marg.|  SICUT  HABENT  SCORPIONES. Scorpius blandus facie, cauda pungit occulte. Vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic heretici decipiunt per temporalia que debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab hereticis non sentiunt, sed tandem perimuntur.

habent] + potestatem Weber
Numérotation du verset Apc. 9,4 
Et preceptum est illis ne lederent fenum terre,
marg.|  PRECEPTUM  EST  ILLIS  NE  LEDERENT. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.
neque omne
interl.|  etsi quosdam
viride,
interl.|  iam provectos
neque omnem arborem,
interl.|  iam fructificantes
nisi
interl.|  nullum penitus
tantum homines qui non habent
interl.|  in veritate
signum Dei
interl.|  in mente
in frontibus suis
interl.|  id est qui non audent in aperto confiteri

suis] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 9,5 
Et dictum
interl.|  vel 'datum'

dictum] datum Weber
est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur
marg.|  NE  OCCIDERENT  SED  CRUCIARENTUR. Cum per dolos nequent heretici in aliqua subvertere volunt, contra quos Dei preceptum est, ut corpora occidant sed animas non decipiant.
mensibus quinque,
interl.|  id est in corporibus quinque sensibus indigentibus
marg.|  MENSIBUS  QUINQUE. Alia littera dicit : 'mensibus sex', propter sex etates quibus hec vita distinguitur.
et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii
marg.|  UT  CRUCIATUS  SCORPII. Cum data sit potestas cruciandi non aperte tormentant, sed apud seculi principes accusant.
cum percutit hominem.
interl.|  et per hoc insinuatur gravitas tribulationis
Numérotation du verset Apc. 9,6 
Et in diebus illis querent homines mortem
interl.|  timentes lapsum
et non invenient eam,
interl.|  ut probatiores reddantur
et desiderabunt mori
interl.|  et non qualitercumque querent, sed desiderabunt vel cupient
et fugiet mors ab illis
interl.|  hoc dicitur de prelatis et subditis
marg.|  ET  FUGIET  MORS  AB. Quia cura gregis eos astringit labori.

illis] ipsis Weber
Numérotation du verset Apc. 9,7 
interl.|  id est imaginarie locuste
interl.|  id est hereticorum
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1201ra ; facsim., p. 561a} [Rusch, f. 1201ra ] SIMILITUDIES  LOCUSTARUM. Cum ostendisset qualiter nocerent et per dolos et per occultam impugnationem et in utroque Dei refrenationem. Nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt.
similes
interl.|  erant
equis
marg.|  SIMILES  EQUIS. Quia veloces ad discurrendum, et feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant sive in vicinos sive in hostes.
paratis in prelium,
interl.|  super doctores
et super capita earum
interl.|  id est in mentibus ubi in se et coram aliis superbiunt
tamquam corone
interl.|  quia non vere corone
marg.|  TAMQUAM  CORONE. Id est victorie de precipitatis acquisite non per veram sapientiam.
similes auro
interl.|  non de vero auro, id est sapientia
et facies earum sicut facies
interl.|  vultus
hominum.
interl.|  quia demonstrant se homines pios cum intus sint feri
Numérotation du verset Apc. 9,8 
Et habebant capillos sicut capillos mulierum.
interl.|  sicut mores mulierum sunt molles et flexibiles in omne vitium
marg.|   ET HABEBANT CAPILLOS. Id est mores lapsos et effeminatos, qui eis adherent et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli minores, quos ad herentes sibi decipiunt.
Et dentes earum sicut leonum erant.
interl.|  id est ipsi alios laniantes
marg.|  DENTES  LEONUM. Laniatum habent et fetorem.
Numérotation du verset Apc. 9,9 
Et habebant loricas sicut loricas
marg.|  LORICAS. Id est corda obstinata, que sagitta veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas quas infringit veritas.
ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum
marg.|  SICUT  VOX  CURRUUM. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur. Sic isti, licet diversis heresibus, unanimiter Ecclesiam impugnant.
equorum multorum currentium in bellum,
interl.|  id est tumultus sententiarum quem faciunt postquam deficiunt
Numérotation du verset Apc. 9,10 
et habebant caudas similes scorpionum,
marg.|  ET  HABEBANT  CAUDAS  SIMILES  SCORPIONUM. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, querunt auxilium principum qui 'caude' dicuntur, quia ut astringant terrent et blandiuntur. Vel caude 'dolose sententie' quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.
et aculei erant in caudis earum
interl.|  id est peccatum quia peccare faciunt

erant] om. Weber
et
interl.|  quasi dicat : sed tantum vos boni ne timeatis quia

et] om. Weber
potestas earum nocere hominibus mensibus quinque,
interl.|  malis secundum quinque sensus tantum
Numérotation du verset Apc. 9,11 
et habebant
marg.|  ET  HABEBANT. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hec possunt.
super se regem angelum abyssi
interl.|  diabolum dominantem in terrenis
cui nomen hebraice Abaddon, grece autem Apollion, et latine
marg.|  CUI  NOMEN  HEBRAICE. Quasi dicat : ad hoc cavete vobis, Hebrei, Greci, et Latini, ideo omnis Ecclesia, quia Christi evangelium aliqua harum trium liguarum est scriptum et receptum.
habet nomen Exterminans.
interl.|  a patria vite
Numérotation du verset Apc. 9,12 
Ve unum abiit,
marg.|  VE  UNUM  ABIIT. Ordine narrationis et ordine temporis, hoc est enim damnatio malorum que erit tempore Antichristi.
et ecce veniunt aduc duo ve post hec.
interl.|  vel 'post hec sextus angelus'

et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 9,13 
Et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unam ex quattuor cornibus
marg.|  EX  QUATTUOR  CORNIBUS. Per quattuor que de Christo predicantur que sunt nativitas passio, et resurrectio, ascensio, circa que alia sunt.

unam] unum Weber quattuor] om. Weber
altaris aurei,
marg.|  ALTARIS  AUREI. Altare Christus, cornua altaris predicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel aliter. Ecclesia scilicet se immolans in qua cornua, id est defensores aliorum qui omnes ad idem tendunt, vel quattuor cornua evangelia que docent detegi fraudes Antichristi.
quod est ante oculos Domini10 
marg.|  vel 'Dei'
marg.|  super quo quiquid offertur a Deo accipitur

10  Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Apc. 9,14 
dicentem
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 1201rb ; facsim., p. 561b} [Rusch, f. 1201rb ] VOCEM  UNAM  DICENTEM. Precones preteriti temporis premonent illos qui erunt tempore Antichristi.
sexto angelo qui habebat tubam : Solve quattuor angelos
interl.|  id est predica esse solutos ut caveant sibi electi
marg.|  SOLVE  QUATTUOR  ANGELOS. Pro   quattuor partibus mundi, vel quia quattuor de Christo predicata impugnant.
marg.|  SOLVE. Quia Euphrates fluvius circuiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus cum in ipsis esset occulte operabatur. Hos iubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus per eos sibi traditos apertius operetur. Vel   quattuor angeli immundi spiritus, in   quattuor partibus mundi regnantes qui fuerunt refrenati in passione Christi.
qui alligati sunt
marg.|   quattuor supradicta videlicet nativitas, passio, resurrectio et ascensio
in flumine magno Euphraten.
Numérotation du verset Apc. 9,15 
Et
marg.|  et ita illis damnatis
soluti sunt quattuor angeli qui {t. 4 : Erfurt, f. 1201rb ; facsim., p. 561b} [Rusch, f. 1201rb ] parati erant in horam et diem,
marg.|  continue et diu
interl.|  IN HORAM ET DIEM. Vel per horam accipe medietatem anni, per   diem unum annum, per mensem alium annum, et per annum tertium nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.
et mensem et annum
interl.|  diu et diu
ut occiderent tertiam partem hominum.
interl.|  reprobos omnes
marg.|  SOLUTI  SUNT. Ut occiderent. Soluto diabolo multi precipitantur qui ad alios excecandos moliuntur.
Numérotation du verset Apc. 9,16 
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia.
marg.|  VICIES  DENA  MILLIA. Sancti decem preceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis.
Et11  audivi numerum eorum.
marg.|  ET  AUDIVI etc. Et bene pono sub certo numero quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.

11  et] om. Weber
Numérotation du verset Apc. 9,17 
Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos
interl.|  diaboli vel homines super eos fundati
marg.|   ET ITA VIDI. I d est sicut intellexeram, quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexi quod per diabolum hoc faciebant quem sicut equi portabant, vel equi diaboli super quos mali fundantur.
habentes loricas igneas,
interl.|  propter ignem ire et libidinis
marg.|  HABEBANT  LORICAS. Igneas id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur eterna pena, ubi est ignis et fumus et fetor. Vel habebant loricas igneas, id est eternam penam que numquam dimittit quos accipit.
et hyacinthinas,
interl.|  lapis fumidi coloris
et sulphureas, et capita equorum
interl.|  id est maiores inter ministros diaboli
erant tamquam capita leonum,
marg.|  TAMQUAM  CAPITA  LEONUM. Superius in plaga locustarum vidit faciem hominum, hic leonum, quia heretici aliquid humanitatis ostendunt ministri Antichristi quod docent dictis et signis, hoc etiam penis cogunt confiteri.
et de ore ipsorum procedit ignis
marg.|  PROCEDEBAT  IGNIS. Causa eterne pene. Vel ignis, id est cupiditas. Fumus, id est superbia. Sulphur, id est fetor malorum operum.
et fumus et sulphur.
interl.|  quia ore laniant et fetent, id est de predicatione aperte mala
marg.|  FUMUS  ET  SULPHUR. Propterea quia ceci et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.
Numérotation du verset Apc. 9,18 
Et12  ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum et13  de igne, et fumo, et sulphure que procedebant14  ex ore ipsorum.
interl.|  vere de ore quia
marg.|  TERTIA  PARS etc. Mors est, id est omnes reprobi de Ecclesia. Et similiter omnes Iudei vel pagani qui numquam fuerunt baptizati nec ab Ecclesia separati.

12  Et] om. Weber | 13  et²] om. Weber | 14  que procedebant] qui procedebat Weber |
Numérotation du verset Apc. 9,19 
Potestas enim equorum in ore eorum est,
interl.|  id est mala predicatione
et in caudis eorum.
interl.|  id est in occultis deceptionibus si aperte nequeunt
Nam caude illorum similes serpentibus
marg.|  SIMILES  SERPENTIBUS. Qui blandiuntur facie et occulte immittunt venenum.
habentes capita
interl.|  et vere in caudis habent potestatem
et in his nocent.
interl.|  alios maiores qui mordent
Numérotation du verset Apc. 9,20 
Et
interl.|  peribunt
ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis, neque penitentiam egerunt de operibus manuum suarum,
interl.|  quia ideo pereunt quia non egerunt penitentiam
ut non adorarent demonia,
interl.|  non egerunt ita quin adorarent
et
interl.|  quod turpius
simulacra aurea, et argentea, et erea, et lapidea, et lignea que neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
Numérotation du verset Apc. 9,21 
et non egerunt penitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, {t. 4 : Erfurt, f. 1201va ; facsim., p. 562a} [Rusch, f. 1201va ] neque a furtis suis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Apc. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber83.xml&chapitre=83_9)